Series sermonum in quibus de lingua Latina, de litteris Latinis, de rebus denique Latinis Latine disserimus. A Patricio Owens et Thoma Keeline edita.
Rediit Patricius! De Vergilio et Cicerone colloquimur.
In quo Thomas de fungis ac de uersiculis componendis loquitur.
In quo Thomas breuiter de uita et operibus, fusius de quaestione philosophica disputat: quid significat "intellegere"?
Soliloquium breuissimum in quo nostrum diuturnum silentium excusare conor.
In quo iterum uota nuper suscepta ac consuetudines legendi tractamus. Aut Caesar aut nihil -- uel potius, memento te esse puluerem!
In quo de Latinitate minus litterata colloquimur: nihil tractatur nisi nugae philologicae. mentio fit elephantorum.
In quo colloquimur de uotis susceptis quae ad nouum annum spectant ac magnam mouemus quaestionem: qui textus Latinos legere atque intellegere uelint, eos quantum etiam in litteris Graecis uersari oportet?
In quo Thomas solus breuiter de ualetudine sua, de schola quadam futura, de carmine iucundo (et grammatico!) loqui conatur. Fruamini feriis hiemalibus! Ligamen ad carmen ("La perifrastica passiva"): https://youtu.be/FqUHqK2OeFY
In quo Thomas solus de rebus obscurioribus ac quaestionibus nullius momenti balbutit.
In quo de camelopardalibus, cibis, scholis nouis colloquimur.
Breuissimum soliloquium in quo explico cur colloquium proximum sit dilatum.
Tertius sermo, in quo de itineribus aestiuis colloquimur. mentio fit illius Reginaldi Foster, conuenticulorum, aquae frigidae, castellorum Caledonicorum -- quidquid hac aestate fecimus huius sermonis farrago est.
Sermo alter, in quo de arte oratoria post mortem Ciceronis loquimur.