POPULARITY
In quo colloquimur de uotis susceptis quae ad nouum annum spectant ac magnam mouemus quaestionem: qui textus Latinos legere atque intellegere uelint, eos quantum etiam in litteris Graecis uersari oportet?
Saluete amici, amicae, uosque omnes qui Latinitati hodiernae fauetis. Illud erit Schola Romana e Guiana 10. Reginaldus loquor. Hodie de origine linguae Latinae loquemur. Incipiamus. Cum populi Indo-europaei (i.e. Proto-uillanouiani) Italiam ingressi Latium occupauerunt, suam quoque linguam importauerunt. Lingua Latina, siue sermo Latius, quâ pauci ex regione Latiâ loquebantur, primum cum aliis italicis dialectis uix certabat utputa cum Osca uel Umbrica quae in territoriis uastioribus adhibebantur. Praeterea cum colôni Graeci suâ linguâ in Italia meridionali utebantur tum Etrusci a septentrionibus Romam bello opprimebant. Itaque usus linguae Latinae instar finium Romanorum creuit prout ciuitates uicinae et deuictae et partes imperii factae sunt. Etsi lingua Latina gradatim in provinciis occidentalibus sub imperio Romano se propagauit, tamen incòlae partis orientalis non desierunt lingua Graeca uti. Quomodo pleraeque linguae quae ex Indo-europaeis ortae sunt, utputa Graeca, Russica uel Islandica, sic Latina flexionibus scatet. E uocabulis, uerba coniugantur ut pro modis, temporibus, personis, numeris, uocibusque uarientur. Quod ad nomina, pronomina, adiectiuaque spectat, sunt in lingua Latina tria genera (masculinum, femininum, neutrumque) ac tres numeri quatenus tempora prisca obseruamus, i. e. singularis, pluralis, dualisque quod in raris uocabulis aetate classica superfuit. Item nomina declinatione afficiuntur quae ex sex casibus constat (aut septem cum de uocabulis loca designantibus agitur). Hi sex casus sunt nominatiuus, uocatiuus, accusatiuus, genitiuus, datiuus, ablatiuus. Inde finis cuiusque nominis senis mutationibus cum in singulari tum in plurali adfici potest ut proprie exprimatur quali munere grammatico nomen quodque fungatur. Propter declinationes uocabula in sententiis liberius ordinantur ac stilo auctorum libentius respondet. Nihilominus si ordo communis obseruatur, subiecti initio sententiarum uerbaque in fine ponuntur ut lingua Latina in typologia linguarum interesse dicatur linguis SOV, quia subiecti, obiecti, uerba in tali ordine exprìmi solent. De alphabeto Romani Etruscorum litteras usurpauerunt quas hi sibi a Graecis asciuerant. Litteras quarum nonnullae ad usum linguae Latinae mutatae sunt, dinumeramus uiginti tres: A B C D E F G H I K L M N O P Q R S T V X Y Z De his litteris addam quod: -Forma litterae G exsistit e C atque inuenta est quia lingua Etrusca gutturalibus sonôris carebat. -I littera hic uocalem i ut in libris illic consonantem ut in ieiunio exprimit. -K deserta est aetate rei publicae nisi in abbreuiationibus uel in formulis priscis. -Q nisi in abbreuiationibus semper litteram u antecêdit ut ambae unā pronuntiandae sint. -Adinstar i, littera V hic uocalem ut in cucullo illic consonantem ut in uiuo exprimit. -Ab aetate Renascentiae, distingui coeptum est inter modos scribendi I/J et U/V litteras. Usus etiamnunc uariat quamuis saepe animaduertamus unam formam litterae i seruari sed duas prout u/v aut consonantem aut uocalem reddit. -W addita est Antiquitate exeunte ad sonum wa nominum Germanicorum exprimendum cum littera V iam tanquam in Victoria regina Anglorum pronuntiaretur. De aetatibus linguae Latinae Historia linguae Latinae, quod ad Antiquitatem spectat, diuiditur in aetates tres e quibus distinguuntur: -Latînitas prisca (quae usque ad finem secundi saeculi ante Christum natum perdurat) -Latinitas classica (quae primum saeculum a.C.n. et primum saeculum p.C.n. complectitur) -Latinitas post aetatem classicam (quae usque ad finem Antiquitatis sequitur donec initio medii aeui a septimo fere saeculo in dialectos transformata nostras linguas romanicas hodiernas generaret, utputa Italianam, Francogallicam, Hispanicam, Lusitanicam, Dacoromanicamque) Haec omnia resumamus: Ex Indo-europaeis orta, lingua Latina flexionibus abundat quae uerba coniugationibus nomina, pronomina, adiectiuaque declinationibus affectant. Quam si ad typologiam linguarum referimus, sermonibus SOV apponere oportet quia sententiae Latinae subiectis ineunt uerbisque saepius exeunt. In Italia ipsa lingua Latina linguis italofaliscis propter affinitatem mutuam agreganda est. Romani litteras Etruscorum usurparuerunt quae ex Graecis ortae erant. Ad haec mihi mentione digna esse uidentur illa: Nonnulla enim uestigia linguae Etruscae in uocabulis Latinis remanserunt ut Roma, nomen urbis, quod Rumon, siue Tiberim fluuium Etrusce, mémorat. Fibula quaedam, Praenestina dicta quod ibi reperta est, eademque sexto saeculo a.C.n. confecta, uetustissimam nobis notam inscriptionem habet: Manios med fhefhaked Numasioi. Quod classice dicamus: Manius me fecit Numerio. Experti etiamnunc dubitant utrum tale uestigium genuînum sit necne. Nunc peruenimus ad finem huius emissionis. Gratias uobis ago. Curate ut valeatis, amici, amicae, uosque omnes qui Latinitati hodiernae fauetis.
Saluete amici amicae uosque omnes qui Latinitati hodiernae fauetis. Illud erit soliloquium e Guiana. Reginaldus loquor. Hodie plura de Cornelio Nepote dicam cuius uitam Miltiadis propius tractabimus. Sicut in pristinis emissionibus explicaui, cum nuper opera Cornelii Nepotis denuo legere constitui, sine morâ animaduerti multa mentione digna uersari apud eum scriptorem quem litterati huius aetatis interdum sententiâ meâ paululum neglexerunt. Hic iam, ni fallor, actum est quomodo personae per uitas excellentium imperatorum inter se responderent ac quo pacto scriptor in eiusdem operis praefatione documentis exemplisque Graecis usus esset ut Romanos ex contrariis figuraret. Ego quidem hodie uobis de uita Miltiadis locuturus sum. Namque Miltiades ciuis Atheniensis fuit, loco nobili generatus modestiâque insignis. Cum Athenienses colonos Chersonesum mittere uellent ac dubitarent quem eis praeficerent quoniam Thraeces ferôces illam regionem tenebant, ferunt ipsam Pythiam Miltiadem designasse. Itaque Chersonesum missus effecit ut colonia cui deis suadentibus ab Atheniensibus praefectus erat, ibi floreret. Nam ut locum Nepotis récitem, « Ibi breui témpore barbarorum copiis disiectis, totâ regione, quam petierat, potîtus, loca castellis idonea communiit, multitudinem, quam secum duxerat, in agris collocauit crebrisque excursionibus locupletauit ». Haud procul, Nepos demonstrat Miltiadem quippe cum rector probus fuisset, in colonia Chersoneso diu permansisse instar regis quamuis accurate Athenis officia praestaret. Recito : « Summa aequitate res constituit atque ipse ibidem manere decreuit. Erat enim inter eos dignitate regiâ, quamquam carebat nomine, neque id magis imperio quam iustitiâ consecûtus. Quin etiam insulas quoque, ut scripsit auctor, « insulas » igitur « quae Cyclàdes nominantur, sub Atheniensium redêgit potestatem ». Idem multas alioquin res ab Miltiade gestas narrat easque tanto memoriâ digniores quod effectae sunt cum Darius, rex Persarum, bellum in Eurôpam intulit. Miltiadis enim operâ Athenienses decémplicem numerum hostium profligauerunt, et, ut denuo scriptorem citem, adeo eos perterruerunt ut Persae non castra, sed naues petierint. Postea, bello confecto, cum insulae Graecae superessent quae bârbaris opem tulerant, Miltiades noster cum classe septuaginta nauium missus est ut eas sub dicionem Atheniensium siue ui siue consilio redigeret. At cum Parii ad insulam quae Paros uocatur, Miltiadem illusisset atque is credidisset classem regiam cum Pariis fore ut oppugnaret, tergum uertere maluit ne ciuitas cladem ingentem acciperet. Haec fuit causa cur Athenas reuersus proditionis accusaretur quod, ut Cornelius Nepos crimen exponit, « cum Parum expugnare posset, a rege corruptus infectis rebus discessisset. » Causa nempe cognita est, neque Miltiades capitis damnatus est, sed pecuniâ multatus. Quae mulcta aestimata est quinquaginta talentorum, uel quantus sumptus factus erat ad totam classem construendam. Miltiades uero qui uir probissimus erat, tantam pecuniae summam soluere non potuit. Itaque in uincula publica coniectus in carcere mortuus est. Attamen Cornelium Nepotem non effûgit hoc crimen non ueram fuisse causam cur Miltiadi tanta poena danda foret. Uobis de hac re nonnullos locos sparsos recitabo inter se contextos : « Athenienses propter Pisistrati tyrannìdem, quae paucis annis ante fuerat, nimiam ciuium suorum potentiam extimescebant. Miltiades non iam uidebatur posse esse priuatus. Namque omnes autem et dicuntur et habentur tyranni, qui potestate sunt perpetua in ea ciuitate quae libertate usa est. Postremo Nepos sic concludit : « Haec populus respiciens maluit illum innoxium plecti quam se diutius esse in timore. » Non dubium est quin innòcens Miltiades fuerit : ille enim non modo Atheniensium iussu diu coloniae Chersoneso praefuerat, sed etiam Athenis rerum potiri minime studebat. Quia res domi et militiae gerere callebat, Atheniensibus, cupidis libertatis seruandae, placuit Miltiadem damnare quod democratiam periclitari posset, uel ut rectius dicam, propterea quod et sciret et ualeret rerum potiri etiamsi minime concupiuisset. In hac uitâ igitur Cornelius Nepos nobis demonstrat quantum periculum in democratiâ Atheniensium infuerit, sicut in omni re publicâ liberâ, quotienscumque populus, tanquam anticipatione fretus, prudentiâ abutitur ac consentit iura priuatorum restringere quasi incolumitatem rei publicae tueretur quamquam nullum facinus perpetratum esset. Siquidem crimen probari non potest, rei tamen facile accusantur alterius criminis ut iudices instrumenta non iustitiae sed regiminis esse uideantur. Nonne hoc paradoxon quo libertas ciuium minuitur ipsius libertatis seruandae causâ, uitia illustrat quibus ciuitates nostrae nuper periculis magnis sollicitatae labôrant ? Num operae pretium est pro democratia omniumque salute iniuste unum hominem condemnare uel innocentem ? Nunc peruenimus ad finem huius emissionis. Gratias uobis ago. Curate ut ualeatis, amici, amicae uosque omnes qui Latinitati hodiernae fauetis.
Saluete amici, amicae uosque omnes qui Latinitati hodiernae fauetis. Illud erit soliloquium e Guiana. Reginaldus loquor. Abhinc paucis septimanis ego uobis de Cornelio Nepote uerba feci. Tunc explicaui cur mihi prodesset eum scriptorem legere. Nuper enim opera omnia eius oculis triui, nec retineri possum concludere multa mentione digna ubique in his abundare. Itaque hodie uelim uobis nonnulla tradere de praefatione eius libri in quo Cornelius tractat de excellentibus imperatoribus. Hoc enim opus Nepos Âttico, sibi amicissimo, dedicauit. Dum initium facit, praefatur usus Graecorum non esse iudicandos ex consuetudinibus Romanorum, sed ex suis moribus maiorum. Deinde paucis exemplis illustrat quantum uterque populus utrumque tempus inter se dîfferant. Dum haec facit, non solum de Graecia loquitur, sed mores Romanorum ingeniose depingit ut figurae Romanorum ex contrariis Graecorum prodeant uel, ut ita dicam, e forma figlinâ appareant. Ad haec illustranda uobis eius praefationis locos iam prodam quattuor. Primum Cimonem citat de quo locum illum uobis tradam : « Neque enim Cimoni fuit turpe, Atheniensium summo uiro, sororem germanam habere in matrimonio, quippe cum ciues eius eodem uterentur instituto. » Etenim Nepos indubittae cum Atheniensibus fas esset germanas uxores ducere, eodem têmpore mêmorat matrimonia eius farinae Romae pro incestis haberi. Haud procul addit quod « laudi in Creta ducitur adulescentulis quam plurimos habuisse amatores ». Cornelius Nepos dum haec dicit, item significat corpora liberorum Romanorum sacra esse. Quod pro côgnito habemus siquidem pueri Romani usque ad togas uirîles amulêta in bullis gerebant. His signis indicabant eos tangere nefas esse. Praeterea, ut idem alio loco declarauit, quamuis laudabile Graecis fuerit in scaenam prodire, tamen Romani non sine macula morali talia faciunt. Namque scribit : « Quae omnia apud nos partim infamia partim humilia atque ab honestate remota ponuntur. » Postremo, id quod equidem potissimum existimo, Cornelius Nepos cum de mulieribus in ciuitate agitur, subito rationem inuertit concinnandi exempla. Sic exclamat : « Quem enim Romanorum pudet uxorem ducere in conuiuium ? » Dein sîmili utitur interrogatione oratoriâ et demonstrat matronas apud Romanos primum locum tenere ac in celebritate uersari. Postea tandem incidit sermo in gynaeconîtides ubi feminae Graecae retinebantur. Haud dubium est quin haec omnia exempla Romanis conspicua fuerint. Itaque nonne nostrâ interest cur Cornelius Nepos locos id genus memorauerit ? Ipse elementum responsi adfert cum ait homines errare si tantum pro recto habeant quod moribus ipsorum conueniat. Sic nullum aliud praeceptum profitetur quam illud recentius « cuius regio eius religio », uel principium relatiuismi nostri. At quamquam inter aetates et ciuitates distinguit, tamen non curat ut alias res ab aliis semoueat. Quantum enim existimare possum, non credo Cornelium Nepotem tot taliaque exempla gratuito citauisse. Dum contraria inter Romanos et Graecos expônit, meâ sententiâ, Romanos hortatur ut non solum Graecos more Graeco considerent, sed etiam uice uersa mores suos respiciant atque inquirant cur res Romanae apud eos ita se habeant. Nunc peruenimus ad finem huius emissionis. Quoniam multa supersunt quae uobis tradere cupiam, ego sine morâ ad uos reuersus ero ut idem argumentum porro tracter ac plura de Cornelio Nepote dicam.
Sun, 1 Jan 1804 12:00:00 +0100 http://epub.ub.uni-muenchen.de/2712/ http://epub.ub.uni-muenchen.de/2712/1/8H.lit.2070.pdf Murr Murr,: De Papyris Seu Voluminibus Graecis Herculanensibus Commentatio. Argentorati: Levrault, 1804