POPULARITY
18-24 May 2021: free course on Seneca's first letter to Lucilius, TEMPUS TANTUM NOSTRUM EST. All the information and the registration form are in the link below. Vos exspecto!
Faber et Augustus opiniones duas, alteram Ciceronis alteram Senecae, de naturae largitate quae eadem omnibus non est comparant et rogant utrum inter se congruant necne. Cur nobis est terra parca sed bestiis ceteris liberalis larga ferax? "Nos vero," ait Cicero [de finibus 2.111], "siquidem in voluptate sunt omnia, longe multumque superamur a bestiis, quibus ipsa terra fundit ex sese pastus varios atque abundantes nihil laborantibus, nobis autem aut vix aut ne vix quidem suppetunt multo labore quaerentibus. nec tamen ullo modo summum pecudis bonum et hominis idem mihi videri potest. quid enim tanto opus est instrumento in optimis artibus comparandis?" Sed contra Seneca [dialogus 12.11.1] "nihil homini natura quod necessarium faciebat fecit operosum."
**AUDITURO/AE CAVENDUM**: in colloquio hoc – secundo de desiderio habito – de moriendi desiderio disputatio brevis habetur. Colloquium de naturae desideriis quae et quales sint. Senecae placitum quod tractamus – "nihil homini natura quod necessarium faciebat fecit operosum" – in contextu legi potest hic: https://latin.packhum.org/loc/1017/12/215/220-287@1#215
Episodium secundum de cupiditate discendi agitur qua interdum omnes impedimur. Senecae verba ab Epistula 108 excerpta sunt. "Bonum tantum habe animum: capies quantum voles. Quo plus recipit animus, hoc se magis laxat."
In hoc soliloquio, ad umbilicum perduco recitationem et explicationem colloquii Erasmiani c. t. "Confessio militis". In ipso sermonis principio, vobis iterum commendo sedem retialem Saturae Lancis quam nuperrime divulgavi, quaeque invenitur apud www.saturalanx.eu, vobisque praebeo adumbrationem e libro recitato e Senecae "De providentia", capitulo IV.
Tres amici finem dissertationis de morte Senecae a Tacito descripta faciunt. Quid censes de amicitia inter Senecam et Paulinam deque ultimis momentis temporis, quae una egerunt? Certiores nos facias aut hac in pagina (infra) aut apud Prosopobiblion (“Facebook“) aut pipiando (“tweeting”) @QDicitur–adice #QDPod132. Ubi haec atque talia velut in commune disseruit,... Read more »
Tres amici de morte Senecae a Tacito descripta disserere incipiunt. Divitias an ‘imaginem vitae’ alicuius morituri accipere mālīs? Certiores nos facias aut hac in pagina (infra) aut apud Prosopobiblion (“Facebook“) aut pipiando (“tweeting”) @QDicitur–adice #QDPod131. Ille interritus poscit testamenti tabulas; ac denegante centurione conversus ad amicos, quando meritis eorum referre gratiam... Read more »
Tres amici finem imaginis Senecae mortui tractandae faciunt. Quid censes de variis tabulae pictae elementis, velut de pariete, de amphora, necnon de compositione totius tabulae? Certiores nos facias aut hac in pagina (infra) aut apud Prosopobiblion (“Facebook“) aut pipiando (“tweeting”) @QDicitur–adice #QDPod130. Quomodo Dicitur? Podcast: Episode 130 by Justin Slocum... Read more »
Tres amici singulos homines in imagine Senecae mortui depictos tractant. Quid censes de hominibus qui in hac tabula picta videntur? Certiores nos facias aut hac in pagina (infra) aut apud Prosopobiblion (“Facebook“) aut pipiando (“tweeting”) @QDicitur–adice #QDPod129. Quomodo Dicitur? Podcast: Episode 129 by Justin Slocum Bailey, Gus Grissom, Catherine Reed,... Read more »
Iterum de "occupatis otiosis" a Seneca nostro descriptis, sive de hominibus qui brevem vitam multis levibusque negotiis terunt.
Tres amici imaginem Senecae describunt quam pictor Hispanus pinxit. Quae animadvertisti vel quae in mentem venerunt pictura inspecta? Certiores nos facias aut hac in pagina (infra) aut apud Prosopobiblion (“Facebook“) aut pipiando (“tweeting”) @QDicitur–adice #QDPod128. Quomodo Dicitur? Podcast: Episode 128 by Justin Slocum Bailey, Gus Grissom, Catherine Reed, and Jason... Read more »
In hoc acroamate priorem partem praelego illius Senecae loci in quo homines otiosi ab auctore deridentur. Expectate partem alteram!
"Habes, Serene carissime, quae possint tranquillitatem tueri, quae restituere, quae subrepentibus vitiis resistant."
“Humanius est deridere vitam quam deplorare.”
“Scito ergo omnem condicionem versabilem esse et quicquid in ullum incurrit posse in te quoque incurrere.”
“Assuescamus a nobis removere pompam et usus rerum, non ornamenta metiri.”
“Quid tu parum utile putas exemplum bene quiescentis?”
“Ergo quaerimus quomodo animus semper aequali secundoque cursu eat propitiusque sibi sit et sua laetus aspiciat et hoc gaudium non interrumpat sed placido statu maneat, nec attollens se umquam nec deprimens: id ‘tranquillitas’ erit.”
“Rogo itaque, si quod habes remedium quo hanc fluctuationem meam sistas, dignum me putes qui tibi tranquillitatem debeam.”
"At quibus vita procul ab omni negotio agitur, quidni spatiosa sit?"
"At quibus vita procul ab omni negotio agitur, quidni spatiosa sit?"
"Praecipitat quisque vitam suam et futuri desiderio laborat, praesentium taedio."
“Non exiguum temporis habemus, sed multum perdimus.”