Advanced spoken Latin podcast by Irene Regini. In each season I interview some "rarae aves", incredibly talented persons who achieved amazing results in the field of the Latin language. You'll learn how they started, how their daily Latin routine looks like and how they grew their projects from scratch. The interviews in full video format are available on my YouTube channel. Your very special journey to becoming a "rara avis" starts here: https://pages.saturalanx.eu/yplc-waitlist/ This is a Satura Lanx production (listen to my other podcasts: Satura Lanx, Litterae Latinae Simplices).
Ariadne, peritissima linguae Latinae magistra, nobis narrat quale iter secuta sit ut libellos suos publicaret, quemadmodum argumenta selegerit, et quomodo conata sit utile dulci miscere, scilicet iucundas fabulas scribere mulieribus voces praebendo atque amplificando. Si vis plura de hospite eiusque inceptis adscire, necnon nomen adscribere ad acroasin quam mox habitura sum (omniaque de cursu (Y)PLC proxime futuro scire!), ecce nonnulla vincula quae praesto erunt:
Apud “Latinitas Animi Causa”, lingua Latina non modo traditur, sed vivitur. In hoc colloquio cum Ilsa and Andrew Morehouse de Latinitate retiali, eius commoda atque incommoda disseruimus. Si vis plura de hospite eiusque inceptis adscire, necnon nomen adscribere ad acroasin quam mox habitura sum (omniaque de cursu (Y)PLC proxime futuro scire!), ecce nonnulla vincula quae praesto erunt:
Cum Severina (vulgo Séverine), collega atque amica Francogalla, de mulieribus illustribus (aut minus illustribus) quae Latine scripserunt confabulor. Quamquam enim adhuc ignotae sunt vulgo, hae feminae earumque opera in dies innotescunt atque, ut decet, in scholis incipiunt tractari. Si vis plura de hospite eiusque inceptis adscire, necnon nomen adscribere ad acroasin quam mox habitura sum (omniaque de cursu (Y)PLC proxime futuro scire!), ecce nonnulla vincula quae praesto erunt:
Oxonii, apud Britannos, grex discipulorum magistrurumque natus est, et viget, qui promoveant studium Latinitatis... Latine loquendo. Ex viva voce Ivani Mexicani et Krasimiri Bulgari, quorum alter docet, alter praeest Societati Latinae Oxoniensi, sciscitata sum quibus casibus ad tale miraculum perventum sit. Si vis plura de hospitibus eorumque inceptis cognoscere, necnon nomen adscribere ad acroasin quam mox habitura sum, ecce nonnulla vincula quae praesto erunt:
Franciscus Roxanusque, una cum aliis auctoribus, fabulam nubeculatam c.t. "Origines pictae" modo ediderunt in lucem. Ex eis percontata sum unde consilium talis fabulae conscribendae ceperint, unde pecuniam sibi sumpserint ad incipiendum necessariam qui fuerint eorum comites in itinere, multaque alia. Si vis plura de hospitibus eorumque inceptis cognoscere, necnon nomen adscribere ad acroasin quam mox habitura sum, ecce nonnulla vincula quae praesto erunt:
In hoc episodio Jacobum (vulgo Jamie) Banks, collegam atque amicum, percontor de studiorum provinciis quas peragrat, variis quidem ac multifariis (de arte musica, de linguis discendis docendisque, de rebus physicis ac matematicis, etc.). Quod ansam praebet ut etiam de "polymathia", h.e. de cupiditate multa variaque discendi, colloquamur. Si amplius de hospite eiusque inceptis rescire vis, sive ad acroasin quam mense Decembri habitura sum nomen dare, ecce nonnulla vincula quae tibi praesto erunt:
Cum Catherine Reed and Timothy Smith Americanis, qui seriem acroamatum c.t. "Secunda Mensa" edunt in lucem, de officio acroamatum parandorum, de eorum serie deque multis aliis collocuta sum. Si amplius de hospitibus eorumque inceptis rescire vis, sive ad acroasin quam mense Decembri habitura sum nomen dare, ecce nonnulla vincula quae tibi presto erunt:
Novam seriem acroamatis quod est Rara avis commendo! Si vis seriem apud TuTubum spectare, seu nomen adscribere ad acroasin quam mox habitura sum, ecce nonnulla vincula quae praesto erunt:
Pater Mateus Mariano Brasiliensis, auctor acroamatis "Litterae Christianae", de acroamatibus edendis ac de litteris Christianis. Si amplius de hospite eiusque inceptis rescire velis, ecce nonnulla vincula quae tibi presto erunt:
Francesco Busti, philologus ac poeta Latinus, de carminibus pangendis. Si amplius de hospite eiusque inceptis rescire velis, ecce nonnulla vincula quae tibi presto erunt:
Alexandre Feye, praeses Scholae Novae una cum Caroline Thuysbaert, de schola condenda regendaque. Si amplius de hospite eiusque inceptis rescire velis, ecce nonnulla vincula quae tibi presto erunt:
Giancarlo Rossi et Claudio Piga, conditores illius Sodalitatis Latinae Mediolanensis, de Sodalitate (necnon sodalitate) Latina condenda colendaque. Si amplius de hospitisbus eorumque inceptis rescire velis, ecce nonnulla vincula quae tibi presto erunt:
Jorge Tárrega et Maria Luísa Aguilar, auctores illius libri "Via Latina" et praesides illustris Collegii Latinitatis, de eodem conscribendo edendoque colloquuntur. Si amplius de hospitibus eorumque inceptis rescire velis, ecce nonnulla vincula quae tibi presto erunt:
Guy Licoppe, Belga Bruxellensis, de periodico Latino c.t. "Melissa" edendo, necnon de historia recentioris Latinitatis. Si amplius de hospite eiusque inceptis rescire velis, ecce nonnulla vincula quae tibi presto erunt:
Paolo Pezzuolo, conditor illius Scholae Humanisticae una cum Giuseppe Marcellino, de sermone Graeco adhibendo. Si amplius de hospite eiusque inceptis rescire velis, ecce nonnulla vincula quae tibi presto erunt:
Novam acroamatum seriem paro, nomine "Rara avis". Propositum est in singulis acroamatibus cum hominibus sermocinari qui aut de inceptis suis egregiis narrent, aut aliquam Latinorum studiorum provinciam collustrent.