Podcasts about persae

  • 1PODCASTS
  • 2EPISODES
  • 11mAVG DURATION
  • ?INFREQUENT EPISODES
  • Jan 23, 2018LATEST

POPULARITY

20172018201920202021202220232024


Latest podcast episodes about persae

In Reginaldi Mercatoris horto
De ostracismo et demagogia

In Reginaldi Mercatoris horto

Play Episode Listen Later Jan 23, 2018 11:43


Saluete, amici, amicae, uosque omnes qui Latinitati hodiernae fauetis. Illud erit soliloquium e Guiana. Reginaldus loquor. Hodie denuo ad Cornelium Nepotem reuertemur ut uitam Aristidis propius inspiciamus. Ex omnibus uitis quas Cornelius Nepos de excellentissimis imperatoribus peregrinis composuit, ea Aristidi dedicata inter breuissimas dinumeratur. Quae breuitas hodie nobis argumento uisa est ut auctor quamuis res tenuis esset tamen existimaret aliquid dignum in ea fuisse quod inter ampliora referret. Namque mature narrat Aristidem ciuem Atheniensem fuisse necnon Themistocli aequalem quocum de principatu contenderet. Inde facile coniectare possumus uitas utriusque inter se respondere. Ast pauca primum de uiro ipso dicamus ut Nepos eum descripsit: scriptor enim bis indicauit Aristidem insigni abstinentiā fuisse. Idem hanc abstinentiam in capitulo secundo illustrat tribus uirtutibus, quae fuerunt iustitia, aequitas innocentiaque. His usus est Aristides, ut ait Nepos, et domi et militiae. Iustitiā uero significat obseruantiam legum, aequitate recusationem priuilegiorum, innocentiā probitatem intègram. Quod ad abstinentiam spectat, eo uocabulo declārat nullam in uiro fuisse cupiditatem. At Themistocles propter inuidiam multitudinem concitauit ut Aristides ostracismo mulctatus decem annorum exilio Athenis decederet. Tamen poenam totam non dedit sed in ciuitatem populi scito restitutus est cum Xerxes rex Persarum Graeciam inuaderet. Eodem fere tempore pugnae apud Salamina interfuit ubi Persae cladem ingentem subiuerunt. Deinde copiis Atheniensibus praefuit ac cum Spartiatis apud Plataeas Persas magna caede deuicit. Denique Aristīdes qui uirtutibus suis innotuerat, laborauit ut, tanquam Nepos scripsit, "summa imperii maritimi ab Lacedaemoniis transferretur ad Athenienses." Namque ne Persae denuo Graeciam oppugnarent, delectus est ut thesaurum in insula Delo constitueret eoque ciuitas quaeque quotannis quadringena et sexagena talenta conferret . Quamuis magnas pecunias gessisset, nihil sibi lucro apposuit, immo, ut Nepotem recitem, "in tanta paupertate decessit ut qui efferretur uix reliquerit". Ut in initio huius sermonis dixi, ita uitae Themistoclis et Aristidis inter se respondent. Haec coniunctio consistit in illis duobus rebus. Primum uterque ostracismo multatus est, Aristides Themistocle auctore, Themistocles ante quartum annum quam Aristides decessit. Qua mentione Nepos uitam Aristidis concludit eāque illustrat qua ratione duo uiri Athenienses uirtibus diuersis praediti pariterque innocentes eandem poenam subierint. Ex hac ratione profecto materia secundi argumenti hauritur. Etenim Cornelius Nepos cum in primo capitulo de aemulatione Themistoclis Aristidisque loquitur, uirtutes utriusque in unam iuncturam sic comprehendit: "In his autem cognitum est quanto antestaret eloquentia innocentiae." Nec dubium est quin eloquentia ad Themistoclen innocentia ad Aristidis probitatem referenda sit. Praeterea Nepos paulo post addit quod Aristides iam ostracismum metuens intellexerat "reprimi concitatam multitudinem non posse". Inde nos non effugit hic Themistoclen eloquentiā populum concitasse ut Aristiden innocentem ostracismo damnaret, illic eundem Themistoclen quamquam et innocentem et pariter dicendi peritum multis post annis uicissim ab multitudine oppressum exilio decem annorum damnatum esse. Quod insuper ad Aristiden spectat, uirtus eius, i.e. iustitia pro crimine apud uulgus habetur siquidem, ut Nepos narrat, quidam, de Aristide interrogatus, "respondit se ignorare Aristiden, sed sibi non placere quod tam cupide laborasset, ut praeter ceteros, Iustus appellaretur". Hic locus mihi uidetur duplicem uituperationem illustrare in Athenienses illius aetatis. Primum eloquentiam reprehendit, uel ut rectius dicam, abusum eloquentiae quo Themistocles inter alios innocentes intar Aristidis criminari potuit. Deinde ostracismum demonstrat nequiquam poenam idoneam fuisse quippe cum iudicium e suffragiis multitudinis reddebatur neque e probatione rerum. Ac nos quidem dum argumentum porro meditemur, illud pro explorato habebimus quod si iudicia penes multitudinem est et multitudo ipsa eloquentiā potentium ducitur, iustitia debilitata neminem a potentibus protegit utpote quae et aequitas laeditur. Absque iustitia, absque aequitate, potentibus praeualentibus, nullus locus in republica superest democratiae. Ita facile concludemus ubi abusus eloquentiae saeuiat, iudicia penes multitudinem ex existimatione reorum reddantur ac consilia ex populi scitis capiantur, ibi instare demagogiam quae sit uestibulum tyrannidis. Interim finem peruenimus huius emissionis. Gratias uobis ago! Nolite Nepotis neglegere opera ac mementote libertatem fragilem esse. Curate ut ualeatis, amici, amicae, uosque omnes qui Latinitati hodiernae fauetis.

In Reginaldi Mercatoris horto
Soliloquium e Guiana - De paradoxo Miltiadis

In Reginaldi Mercatoris horto

Play Episode Listen Later Dec 24, 2017 12:09


Saluete amici amicae uosque omnes qui Latinitati hodiernae fauetis. Illud erit soliloquium e Guiana. Reginaldus loquor. Hodie plura de Cornelio Nepote dicam cuius uitam Miltiadis propius tractabimus. Sicut in pristinis emissionibus explicaui, cum nuper opera Cornelii Nepotis denuo legere constitui, sine morâ animaduerti multa mentione digna uersari apud eum scriptorem quem litterati huius aetatis interdum sententiâ meâ paululum neglexerunt. Hic iam, ni fallor, actum est quomodo personae per uitas excellentium imperatorum inter se responderent ac quo pacto scriptor in eiusdem operis praefatione documentis exemplisque Graecis usus esset ut Romanos ex contrariis figuraret. Ego quidem hodie uobis de uita Miltiadis locuturus sum. Namque Miltiades ciuis Atheniensis fuit, loco nobili generatus modestiâque insignis. Cum Athenienses colonos Chersonesum mittere uellent ac dubitarent quem eis praeficerent quoniam Thraeces ferôces illam regionem tenebant, ferunt ipsam Pythiam Miltiadem designasse. Itaque Chersonesum missus effecit ut colonia cui deis suadentibus ab Atheniensibus praefectus erat, ibi floreret. Nam ut locum Nepotis récitem, « Ibi breui témpore barbarorum copiis disiectis, totâ regione, quam petierat, potîtus, loca castellis idonea communiit, multitudinem, quam secum duxerat, in agris collocauit crebrisque excursionibus locupletauit ». Haud procul, Nepos demonstrat Miltiadem quippe cum rector probus fuisset, in colonia Chersoneso diu permansisse instar regis quamuis accurate Athenis officia praestaret. Recito : « Summa aequitate res constituit atque ipse ibidem manere decreuit. Erat enim inter eos dignitate regiâ, quamquam carebat nomine, neque id magis imperio quam iustitiâ consecûtus. Quin etiam insulas quoque, ut scripsit auctor, « insulas » igitur « quae Cyclàdes nominantur, sub Atheniensium redêgit potestatem ». Idem multas alioquin res ab Miltiade gestas narrat easque tanto memoriâ digniores quod effectae sunt cum Darius, rex Persarum, bellum in Eurôpam intulit. Miltiadis enim operâ Athenienses decémplicem numerum hostium profligauerunt, et, ut denuo scriptorem citem, adeo eos perterruerunt ut Persae non castra, sed naues petierint. Postea, bello confecto, cum insulae Graecae superessent quae bârbaris opem tulerant, Miltiades noster cum classe septuaginta nauium missus est ut eas sub dicionem Atheniensium siue ui siue consilio redigeret. At cum Parii ad insulam quae Paros uocatur, Miltiadem illusisset atque is credidisset classem regiam cum Pariis fore ut oppugnaret, tergum uertere maluit ne ciuitas cladem ingentem acciperet. Haec fuit causa cur Athenas reuersus proditionis accusaretur quod, ut Cornelius Nepos crimen exponit, « cum Parum expugnare posset, a rege corruptus infectis rebus discessisset. » Causa nempe cognita est, neque Miltiades capitis damnatus est, sed pecuniâ multatus. Quae mulcta aestimata est quinquaginta talentorum, uel quantus sumptus factus erat ad totam classem construendam. Miltiades uero qui uir probissimus erat, tantam pecuniae summam soluere non potuit. Itaque in uincula publica coniectus in carcere mortuus est. Attamen Cornelium Nepotem non effûgit hoc crimen non ueram fuisse causam cur Miltiadi tanta poena danda foret. Uobis de hac re nonnullos locos sparsos recitabo inter se contextos : « Athenienses propter Pisistrati tyrannìdem, quae paucis annis ante fuerat, nimiam ciuium suorum potentiam extimescebant. Miltiades non iam uidebatur posse esse priuatus. Namque omnes autem et dicuntur et habentur tyranni, qui potestate sunt perpetua in ea ciuitate quae libertate usa est. Postremo Nepos sic concludit : « Haec populus respiciens maluit illum innoxium plecti quam se diutius esse in timore. » Non dubium est quin innòcens Miltiades fuerit : ille enim non modo Atheniensium iussu diu coloniae Chersoneso praefuerat, sed etiam Athenis rerum potiri minime studebat. Quia res domi et militiae gerere callebat, Atheniensibus, cupidis libertatis seruandae, placuit Miltiadem damnare quod democratiam periclitari posset, uel ut rectius dicam, propterea quod et sciret et ualeret rerum potiri etiamsi minime concupiuisset. In hac uitâ igitur Cornelius Nepos nobis demonstrat quantum periculum in democratiâ Atheniensium infuerit, sicut in omni re publicâ liberâ, quotienscumque populus, tanquam anticipatione fretus, prudentiâ abutitur ac consentit iura priuatorum restringere quasi incolumitatem rei publicae tueretur quamquam nullum facinus perpetratum esset. Siquidem crimen probari non potest, rei tamen facile accusantur alterius criminis ut iudices instrumenta non iustitiae sed regiminis esse uideantur. Nonne hoc paradoxon quo libertas ciuium minuitur ipsius libertatis seruandae causâ, uitia illustrat quibus ciuitates nostrae nuper periculis magnis sollicitatae labôrant ? Num operae pretium est pro democratia omniumque salute iniuste unum hominem condemnare uel innocentem ? Nunc peruenimus ad finem huius emissionis. Gratias uobis ago. Curate ut ualeatis, amici, amicae uosque omnes qui Latinitati hodiernae fauetis.