POPULARITY
Hoc in colloquio, Catherina et Timotheus lectionem ab Aulo Gellio scriptam perlegunt. Lectio ad normas conviviorum pertinet- quot convivae adsint, quales convivae sint, qualia necessaria sint. En, vinculum ad lectionem hic inveniri potest- petas partem XI hac in pagina: https://www.thelatinlibrary.com/gellius/gellius13.shtml Etiam hic lectio legi potest: "... Dicit autem convivarum numerum incipere oportere a Gratiarum numero et progredi ad Musarum, ut, cum paucissimi convivae sunt, non pauciores sint quam tres, cum plurimi, non plures quam novem. III. "Nam multos" inquit "esse non convenit, quod turba plerumque est turbulenta et Romae quidem stat, sedet Athenis, nusquam autem cubat. Ipsum deinde convivium constat" inquit "ex rebus quattuor et tum denique omnibus suis numeris absolutum est, si belli homunculi conlecti sunt, si electus locus, si tempus lectum, si apparatus non neglectus. Nec loquaces autem" inquit "convivas nec mutos legere oportet, quia eloquentia in foro et aput subsellia, silentium vero non in convivio, set in cubiculo esse debet". IV. Sermones igitur id temporis habendos censet non super rebus anxiis aut tortuosis, sed iucundos atque invitabiles et cum quadam inlecebra et voluptate utiles, ex quibus ingenium nostrum venustius fiat et amoenius."
Athenis (also called Kingsfoil) was a healing herb of Middle-Earth. Was it real? Or a made up plant? Did Gandalf smoke cannabis? Was “pipe weed” really cannabis? Did cannabis inspire Tolkien? https://lotr.fandom.com/wiki/Athelas http://middleearthnews.com/2014/02/18/is-athelas-based-on-real-life-plant/ https://www.leafly.com/news/lifestyle/is-hobbit-pipe-weed-cannabis-in-tolkiens-books https://www.quora.com/In-the-Hobbit-movie-Saruman-says-to-Gandalf-your-love-of-the-halflings%E2%80%99-leaf-has-slowed-your-mind-Was-Gandalf-getting-high --- This episode is sponsored by · Anchor: The easiest way to make a podcast. https://anchor.fm/app
Ciceronis De Oratore - Liber Primus - Capitula 74-95 Brevis descriptio earum rerum quae geruntur in his capitulis: Capitula 74 - 79: Scaevola dubitat num quis existere possit qui facultatem ornatissime dicendi adeptus etiam ceteras omnes artes et doctrinas complectatur; praesertim cum Crassus ipse (qui omnium opinione sit optimus orator) neget se id consecutum esse. Crassus respondet se numquam vacavisse aliis rebus discendis propter sua negotia in foro et iudiciis; hominem autem existere posse in futurum qui non modo tam bene dicat quam ipse, sed etiam illa alia discere et cognoscere possit quibus sibi non contigerit operam dare propter nimias occupationes. Capitula 80-95: Antonius sententiam Crassi laudans nihilominus dicit id perdifficile esse ut orator omnium rerum atque artium rationem comprehendat. Antonius porro describit disputationem quam audiverat Athenis inter philosophos de officio et de ratione oratoris: Menedemus proposuit quandam prudentiam esse constituendarum et regendarum rerum publicarum, quam orator possit sine philosopia adipisci. Charmadas negavit quemquam posse facultatem dicendi adsequi nisi qui philosophorum inventa didicisset; Menedemus contra dixit Demosthenem optime et callide dixisse, quamquam orator fuisset non philosophus. Charmadas respondit Demosthenem aut id ingenio potuisse aut propterea quod discipulus fuisset Platonis. Antonio Charmadas etiam visus est probare nullam esse artem neque artificium dicendi: nullos rhetores qui artem dicendi profiterentur umquam ipsos disertos fuisse et contra multos bonos oratores exstitisse qui tamen numquam operam studiis rhetoricis dedissent. Antonius tum hac opinione adductus scripsit libellum in quo statuit disertos homines multos esse, nullos tamen vere eloquentes; nam secundum eius opinionem diserti sunt qui possunt satis acute et dilucide dicere, eloquentes vero qui, omnia quae ad dicendum pertinent memoria continentes, magnificius et mirabilius dicant de qualibet re. Antonius dicit talem oratorem vere eloquentem nondum exstitisse sed fortasse aliquando futurum esse. Quaedam de toto opere deque libro primo generatim Liber cui index est De Oratore scriptus est a Marco Tullio Cicerone anno quinquagesimo quinto a.C.n. (h.e. 55). Materies quae agitur est ars bene dicendi sive ars oratoris; ut hanc materiem (de qua antea iuvenis in libro qui inscribitur De Inventione disseruerat) elegantius atque magis philosophice tractaret, Cicero non aride praecepta atque exercitationes artis proposuit sed potius colloqium effinxit in quo Romani eloquentissimi (in primis Marcus Licinius Crassus et Marcus Antonius ille orator) inter se de omni ratione dicendi disputant atque colloquuntur. Hic liber iam diu numeratur in optimis quos hic optimus scriptor et orator Romanus umquam in lucem edidit. Erat etiam inter primos libros tempore renatarum artium typis excussos. Totum opus divisum est in tres libros sive volumina. In hoc primo libro, Cicero primum fratri suo Quinto librum mittit sive dedicat, deinde argumentum libri atque res agendas adumbrat; dicit se repetiturum (h.e. quasi ex memoria narraturum) sermonem quem ipse non auribus suis audiverit sed quem amicus suus Gauius Aurelius Cotta (qui erat unus ex participibus eius sermonis) sibi narraverit. Sermo habetur anno nonagesimo primo a.C.n (h.e. 91); inter varias rei publicae controversias Lucius Licinius Crassus villam suam Tusculi sitam animi causa petit atque aliquot amicos ibi hospitio excipit, inter quos Quintus Mucius Scaevola ille augur, Marcus Antonius orator, Publius Sulpicius Rufus. Dum omnes otio fruuntur, Crassus sermonem de studio dicendi infert. Infra in hac pagina invenientur nexus ad paucas editiones utiles. Editiones Utiles 1) Editio Loebensis: LOEBENSIS 2) Editio Totius Operis in Usum Delphini (primus liber De Oratore incipit circa paginam 800am): IN USUM DELPHINI
Saluete, amici, amicae, uosque omnes qui Latinitati hodiernae fauetis. Illud erit soliloquium e Guiana. Reginaldus loquor. Hodie denuo ad Cornelium Nepotem reuertemur ut uitam Aristidis propius inspiciamus. Ex omnibus uitis quas Cornelius Nepos de excellentissimis imperatoribus peregrinis composuit, ea Aristidi dedicata inter breuissimas dinumeratur. Quae breuitas hodie nobis argumento uisa est ut auctor quamuis res tenuis esset tamen existimaret aliquid dignum in ea fuisse quod inter ampliora referret. Namque mature narrat Aristidem ciuem Atheniensem fuisse necnon Themistocli aequalem quocum de principatu contenderet. Inde facile coniectare possumus uitas utriusque inter se respondere. Ast pauca primum de uiro ipso dicamus ut Nepos eum descripsit: scriptor enim bis indicauit Aristidem insigni abstinentiā fuisse. Idem hanc abstinentiam in capitulo secundo illustrat tribus uirtutibus, quae fuerunt iustitia, aequitas innocentiaque. His usus est Aristides, ut ait Nepos, et domi et militiae. Iustitiā uero significat obseruantiam legum, aequitate recusationem priuilegiorum, innocentiā probitatem intègram. Quod ad abstinentiam spectat, eo uocabulo declārat nullam in uiro fuisse cupiditatem. At Themistocles propter inuidiam multitudinem concitauit ut Aristides ostracismo mulctatus decem annorum exilio Athenis decederet. Tamen poenam totam non dedit sed in ciuitatem populi scito restitutus est cum Xerxes rex Persarum Graeciam inuaderet. Eodem fere tempore pugnae apud Salamina interfuit ubi Persae cladem ingentem subiuerunt. Deinde copiis Atheniensibus praefuit ac cum Spartiatis apud Plataeas Persas magna caede deuicit. Denique Aristīdes qui uirtutibus suis innotuerat, laborauit ut, tanquam Nepos scripsit, "summa imperii maritimi ab Lacedaemoniis transferretur ad Athenienses." Namque ne Persae denuo Graeciam oppugnarent, delectus est ut thesaurum in insula Delo constitueret eoque ciuitas quaeque quotannis quadringena et sexagena talenta conferret . Quamuis magnas pecunias gessisset, nihil sibi lucro apposuit, immo, ut Nepotem recitem, "in tanta paupertate decessit ut qui efferretur uix reliquerit". Ut in initio huius sermonis dixi, ita uitae Themistoclis et Aristidis inter se respondent. Haec coniunctio consistit in illis duobus rebus. Primum uterque ostracismo multatus est, Aristides Themistocle auctore, Themistocles ante quartum annum quam Aristides decessit. Qua mentione Nepos uitam Aristidis concludit eāque illustrat qua ratione duo uiri Athenienses uirtibus diuersis praediti pariterque innocentes eandem poenam subierint. Ex hac ratione profecto materia secundi argumenti hauritur. Etenim Cornelius Nepos cum in primo capitulo de aemulatione Themistoclis Aristidisque loquitur, uirtutes utriusque in unam iuncturam sic comprehendit: "In his autem cognitum est quanto antestaret eloquentia innocentiae." Nec dubium est quin eloquentia ad Themistoclen innocentia ad Aristidis probitatem referenda sit. Praeterea Nepos paulo post addit quod Aristides iam ostracismum metuens intellexerat "reprimi concitatam multitudinem non posse". Inde nos non effugit hic Themistoclen eloquentiā populum concitasse ut Aristiden innocentem ostracismo damnaret, illic eundem Themistoclen quamquam et innocentem et pariter dicendi peritum multis post annis uicissim ab multitudine oppressum exilio decem annorum damnatum esse. Quod insuper ad Aristiden spectat, uirtus eius, i.e. iustitia pro crimine apud uulgus habetur siquidem, ut Nepos narrat, quidam, de Aristide interrogatus, "respondit se ignorare Aristiden, sed sibi non placere quod tam cupide laborasset, ut praeter ceteros, Iustus appellaretur". Hic locus mihi uidetur duplicem uituperationem illustrare in Athenienses illius aetatis. Primum eloquentiam reprehendit, uel ut rectius dicam, abusum eloquentiae quo Themistocles inter alios innocentes intar Aristidis criminari potuit. Deinde ostracismum demonstrat nequiquam poenam idoneam fuisse quippe cum iudicium e suffragiis multitudinis reddebatur neque e probatione rerum. Ac nos quidem dum argumentum porro meditemur, illud pro explorato habebimus quod si iudicia penes multitudinem est et multitudo ipsa eloquentiā potentium ducitur, iustitia debilitata neminem a potentibus protegit utpote quae et aequitas laeditur. Absque iustitia, absque aequitate, potentibus praeualentibus, nullus locus in republica superest democratiae. Ita facile concludemus ubi abusus eloquentiae saeuiat, iudicia penes multitudinem ex existimatione reorum reddantur ac consilia ex populi scitis capiantur, ibi instare demagogiam quae sit uestibulum tyrannidis. Interim finem peruenimus huius emissionis. Gratias uobis ago! Nolite Nepotis neglegere opera ac mementote libertatem fragilem esse. Curate ut ualeatis, amici, amicae, uosque omnes qui Latinitati hodiernae fauetis.
Saluete, amici, amicae, uosque omnes qui Latinitati hodiernae fauetis. Illud erit soliloquium e Guiana. Reginaldus loquor. Hodie plura denuo de Cornelio Nepote dicam ut de uitā Themístoclis aliquantulum tractemus. Namque uita Themistoclis plures ob illas causas mihi uidetur admodum digna quam propius inspiciamus. Primum omnium si compositionem operis imperatoribus excellentissimis dicati contemplamur, nos effugere non potest hanc uitam, ordine secundam, quatenus opus Nepotis ad nos peruenit, primae uitae a nobis conseruatae, i.e. uitae Miltiadis respondere. Item Cícero, sicut antea diximus, eadem exempla, i.e. Miltiadis Themistoclisque, citat eodem insuper ordine ut haud parui momenti aestimemus plus apud utrumque nobis inuestigandum esse. Deinde, ut aliam causam prodam, oportet me nonnulla memorare: nam de hac prima uita Miltiadi dicata explicauimus quantum paradoxon in eius iudicio infuisset ut Athenienses cúpidi libertatis seruandae talem uirum eumdemque innocentem in uincula publica conicerent. Iterum uero Nepos cum uitam Themistoclis narrat, de iudiciis Atheniensium non solum répetit quam iniuste in Miltiadem saeuissent, sed demonstrat quoque quam Themistoclem simíliter inepte iudicassent. Hic nobis tradendae sunt nonnullae res a Themistocle gestae pro ciuitate Atheniensium. Primum ciuibus suasit ut magistratus pecuniam potius colligerent ad classem aedificandam quam inutile in largitionibus impenderent. Sic operam nauauit ut pecunia publica quae ex metallis redibat, hoc consilio seruaretur. Aedificatâ classe comprobauit se recte fecisse quoniam piratas deuicit ut mare tutum redderet, quod Nepos in capitulo secundo narrat. Classem deinde confirmauit Pythiâ uaticinante ut Athenae moenibus ligneis circumdarentur. Hic sine dubio similitúdinem cum Miltiade inuenimus qui propter oraculum simile classi praefectus ab Atheniensibus colonos ad Chersonesum deduxerat. Deinde Themistocles Persis ex Europā depulsis, dolum parauit ne Spartiatae dominationem totâ Graeciâ retinerent. Itaque cum ciues eius moenia circum Athenas aedificarent et Spartiatae id uetuissent, ipse ad Lacedaemonios profectus est. Ibi, principibus querentibus quod certiores erant facti moenia strui, respondit eos notorias falsas accepisse. Adeo cunctatus est ut opus Athenis exaedificaretur. Haec taliaque facienda curauit ut non modo ciuitatem suam tueretur sed etiam restitueret in imperium. Postea uero Athenienses sese ingratos in Themistoclem praebuerunt. Etenim cum tanta pro ciuitate confecisset, fuerunt qui, propter eandem inuidiam quā Miltiades in uincula coniectus erat, nimiam Themistoclis potentiam pertimescerent. Quam ob rem Athenienses ex testularum suffragiis, quae Graeci ostracismum uocant, illum relegauerunt. At cum procul ab Athenis deuersaretur, Spartiatae, doli memores, absentem criminari coeperunt quod societatem cum rege Persarum fecisset. Utpote qui se defendere non posset, a factione Lacedaemonia deuictus atque ob id capite damnatus, salutem in Persia petiuit ubi rex Artaxerxes eum recepit propterea quod antea patri Xerxi pepercerat. Hic nuper, si meminimus, Miltiadis paradoxon obseruaueramus. Ille ciuis in carcere retentus erat non quod Athenienses laeserat sed quia, quamuis innoxius, rerum potiri ualeret, ita ut régimen democraticum pateretur, sub specie libertatis seruandae, innocentis iura minui. Quod ad Themistoclen spectat, Cornelius Nepos nihil demonstrat nisi aliud paradoxon, quod e ciuitate democraticā éxstitit. Satis enim constat nullam esse rempublicam liberam quin ciues omnes et libertate loquendi et aequibilitate iurum fruatur. Inde iudices debent argumenta libere expressa et ab reis et ab accusatoribus cum aequitate audire ut sententias iustas reddant; sin libertas loquendi repressa est, ut hic Themistocli áccidit cui, relegato, causam suam agere non licet, gratia fauorque sponte alteri factioni dantur etiamsi ciuitati noceant perinde atque in hac uita manifestum est. Itaque Athenienses cum crederent se minuendo potentiam unius ciuis tum aequabilitatem uniuersorum aucturos esse, reapse hostium argumentis fauentes libertatem ipsam totius ciuitatis periculabantur. Praeterea innocentem cogebant ut salutem apud peregrīnos peteret atque inuītus detrimentum ciuitati afferret. Sic Cornelius Nepos per unum exemplum commémorat nullam esse rempublicam liberam quin ciuìtas sine aequabilitate ac loquendi libertate sua iura seruet. Hanc interpretationem de uita Themistoclis ut uerum dicam, non temere audeo... Quodsi ad Rem publicam Ciceronis redimus de qua pluriens similitudines cum Nepotis uitis designauimus, animaduertimus auctorem aequabilitatem ciuiumque iura pro condicione praecipua rei publicae liberae, utputa in libro primo capitulo undequinquagesimo : "Cum lex sit ciuīlis societatis uinculum, ius autem legis aequale, quo iure societas ciuium teneri potest, cum par non sit condicio ciuium?" Alio loco ait Cicero fieri ut aequitas ipsa sit iniquissima, uelut ibidem in capitulo quinquagesimo tertio: "cum enim par habetur honos summis et infimis qui sint in omni populo necesse est, ipsa aequitas iniquissima est." Postremo in capitulo quadragesimo septimo de libertate illud addit: "Qui autem aequa potest esse - omitto dicere in regno ubi ne obscura quidem aut dubia seruitus, sed in istis ciuitatibus in quibus uerbo sunt liberi omnes? Ferunt enim suffragia, mandant imperia, magistratus ambiuntur, rogantur, sed ea dant quae etiamsi nolint danda sint..." Dum haec mirabilia uerba recito, nos ad finem peruenimus huius emissionis. Gratias uobis ago! Nolite Nepotis neglegere opera ac mementote libertatem fragilem esse. Curate ut ualeatis, amici, amicae, uosque omnes qui Latinitati hodiernae fauetis.
Saluete amici amicae uosque omnes qui Latinitati hodiernae fauetis. Illud erit soliloquium e Guiana. Reginaldus loquor. Hodie plura de Cornelio Nepote dicam cuius uitam Miltiadis propius tractabimus. Sicut in pristinis emissionibus explicaui, cum nuper opera Cornelii Nepotis denuo legere constitui, sine morâ animaduerti multa mentione digna uersari apud eum scriptorem quem litterati huius aetatis interdum sententiâ meâ paululum neglexerunt. Hic iam, ni fallor, actum est quomodo personae per uitas excellentium imperatorum inter se responderent ac quo pacto scriptor in eiusdem operis praefatione documentis exemplisque Graecis usus esset ut Romanos ex contrariis figuraret. Ego quidem hodie uobis de uita Miltiadis locuturus sum. Namque Miltiades ciuis Atheniensis fuit, loco nobili generatus modestiâque insignis. Cum Athenienses colonos Chersonesum mittere uellent ac dubitarent quem eis praeficerent quoniam Thraeces ferôces illam regionem tenebant, ferunt ipsam Pythiam Miltiadem designasse. Itaque Chersonesum missus effecit ut colonia cui deis suadentibus ab Atheniensibus praefectus erat, ibi floreret. Nam ut locum Nepotis récitem, « Ibi breui témpore barbarorum copiis disiectis, totâ regione, quam petierat, potîtus, loca castellis idonea communiit, multitudinem, quam secum duxerat, in agris collocauit crebrisque excursionibus locupletauit ». Haud procul, Nepos demonstrat Miltiadem quippe cum rector probus fuisset, in colonia Chersoneso diu permansisse instar regis quamuis accurate Athenis officia praestaret. Recito : « Summa aequitate res constituit atque ipse ibidem manere decreuit. Erat enim inter eos dignitate regiâ, quamquam carebat nomine, neque id magis imperio quam iustitiâ consecûtus. Quin etiam insulas quoque, ut scripsit auctor, « insulas » igitur « quae Cyclàdes nominantur, sub Atheniensium redêgit potestatem ». Idem multas alioquin res ab Miltiade gestas narrat easque tanto memoriâ digniores quod effectae sunt cum Darius, rex Persarum, bellum in Eurôpam intulit. Miltiadis enim operâ Athenienses decémplicem numerum hostium profligauerunt, et, ut denuo scriptorem citem, adeo eos perterruerunt ut Persae non castra, sed naues petierint. Postea, bello confecto, cum insulae Graecae superessent quae bârbaris opem tulerant, Miltiades noster cum classe septuaginta nauium missus est ut eas sub dicionem Atheniensium siue ui siue consilio redigeret. At cum Parii ad insulam quae Paros uocatur, Miltiadem illusisset atque is credidisset classem regiam cum Pariis fore ut oppugnaret, tergum uertere maluit ne ciuitas cladem ingentem acciperet. Haec fuit causa cur Athenas reuersus proditionis accusaretur quod, ut Cornelius Nepos crimen exponit, « cum Parum expugnare posset, a rege corruptus infectis rebus discessisset. » Causa nempe cognita est, neque Miltiades capitis damnatus est, sed pecuniâ multatus. Quae mulcta aestimata est quinquaginta talentorum, uel quantus sumptus factus erat ad totam classem construendam. Miltiades uero qui uir probissimus erat, tantam pecuniae summam soluere non potuit. Itaque in uincula publica coniectus in carcere mortuus est. Attamen Cornelium Nepotem non effûgit hoc crimen non ueram fuisse causam cur Miltiadi tanta poena danda foret. Uobis de hac re nonnullos locos sparsos recitabo inter se contextos : « Athenienses propter Pisistrati tyrannìdem, quae paucis annis ante fuerat, nimiam ciuium suorum potentiam extimescebant. Miltiades non iam uidebatur posse esse priuatus. Namque omnes autem et dicuntur et habentur tyranni, qui potestate sunt perpetua in ea ciuitate quae libertate usa est. Postremo Nepos sic concludit : « Haec populus respiciens maluit illum innoxium plecti quam se diutius esse in timore. » Non dubium est quin innòcens Miltiades fuerit : ille enim non modo Atheniensium iussu diu coloniae Chersoneso praefuerat, sed etiam Athenis rerum potiri minime studebat. Quia res domi et militiae gerere callebat, Atheniensibus, cupidis libertatis seruandae, placuit Miltiadem damnare quod democratiam periclitari posset, uel ut rectius dicam, propterea quod et sciret et ualeret rerum potiri etiamsi minime concupiuisset. In hac uitâ igitur Cornelius Nepos nobis demonstrat quantum periculum in democratiâ Atheniensium infuerit, sicut in omni re publicâ liberâ, quotienscumque populus, tanquam anticipatione fretus, prudentiâ abutitur ac consentit iura priuatorum restringere quasi incolumitatem rei publicae tueretur quamquam nullum facinus perpetratum esset. Siquidem crimen probari non potest, rei tamen facile accusantur alterius criminis ut iudices instrumenta non iustitiae sed regiminis esse uideantur. Nonne hoc paradoxon quo libertas ciuium minuitur ipsius libertatis seruandae causâ, uitia illustrat quibus ciuitates nostrae nuper periculis magnis sollicitatae labôrant ? Num operae pretium est pro democratia omniumque salute iniuste unum hominem condemnare uel innocentem ? Nunc peruenimus ad finem huius emissionis. Gratias uobis ago. Curate ut ualeatis, amici, amicae uosque omnes qui Latinitati hodiernae fauetis.