POPULARITY
Novus Pontifex Maximus Leō Robertus Prevost, Sicagēnsis, creātus est Pontifex Maximus ecclēsiae Rōmānae ac Leō ēius nōminis quartus decimus vocābitur. Leō prīmus est Americānus, quī est ad pontificātum maximum prōmōtus. Diē Sōlis ōrātiōnem Ītalicē habuit, quā verbīs pontificis Franciscī, in cūius locum successerat, ūsus est cum dīceret tertium tōtīus mundī bellum iam gerī sed articulātim, in diversīs certāminibus; sē autem precārī mīrāculum pācis mundō condōnātum īrī. Indūtiae inter Indōs et Pakistāniānōs factae Magistrātūs Americānī indūtiās fēcērunt inter Indōs et Pakistāniānōs, quī bellum inter sē gerere coeperant. Graviter enim omnibus metuendum est nē bellum atomicum inter illās gentēs concitētur. Dē pāce inter Russōs et Ūcrāīnēnsēs conciliandā Vladimīrus Pūtin, praeses Russōrum, diē Sōlis Ūcrāīnēnsibus magistrātibus colloquia Cōnstantīnopolī habenda dē pāce compōnendā prōposuit. Russī enim dīcunt sē velle causās bellī tollere et, quam indūtiās ad tempus facere, diutīnam potius pācem compōnere. Volodimīrus Zelensky, praeses Ūcrāīnēnsium, dīxit sē parātum esse cum Pūtin Cōnstantīnopolī congredī, postquam summus magistrātus Americānus palam iusserat eum statim cōnsentīre. Captīvus līberātus Hodiē Edan Alexander, cīvis Americānus quem latrōnēs Hamas dictī captīvum tenēbant, līberātus est, ut bona fīdēs dēmonstrārētur et grātia summī magistrātūs Americānōrum conciliārētur. Magistrātūs enim Americānī feruntur gestīre, ut fīnis in bellum inter Isrāēlītās et Palaestīnōs gestum impōnātur, atque clam Isrāēlītās rectē cum Palaestīnīs colloquī. Pacta commerciālia Magistrātūs Americānī Britannīque nuntiāvērunt pactum, quō commercium inter suās gentēs prōmōvērētur. Britannī igitur portōria sua dēminūtūrī sunt et faciliōrem aditum mercī Americānae praebitūrī. Americānī vērō portōrium decimae partis exigent in pleramque mercem Britannicam praeter chalybem et aluminium impositum. Sīnēnsēs porro cum Americānīs nōn sine fructū colloquuntur Genēvae in Cōnfoederātiōne Helveticā, ut commercium quam anteā aequius inter sē prōmōveātur. Wang Xiaohong, Sīnēnsium praefectus pūblicae secūritātī, missus est quī colloquiīs interesset, quod ōminārī vidētur Sīnēnsēs dīligentius quam anteā cōnsīderāre Americānōrum querellās dē illicitō venenī, ut fentanylī, commerciō cohibendō. Latrōnēs Hāītiānī dēsignātī Magistrātūs Americānī Hāītiānōs latrōnēs, et Viv Ansanm et Gran Grif appellātōs, dēsignāvērunt auctōrēs terrōris, quibuscum prohibētur nē quis Americānus commercium habeat, atque in quōs reprimendōs licet magistrātibus Americānīs extraordināriam auctōritātem exercēre. Mille et sescentī Hāītiānī hōc annō occīsī sunt, cum latrōnēs reliquiās reīpūblicae iam ēvērsae expīlārent. Principēs senātūs Colombiānōrum Suprēmī iūdicēs Colombiānōrum poscunt Īvānum Name, principem superiōris camerae senātūs, et Andrēam Calle, principem īnferiōris camerae senātūs, in iūs vocandōs crīmine corruptiōnis. Feruntur pecūniam accēpisse eō nōmine, ut lēgēs, quas cupīvit Gustāvus Petrō praesēs reīpūblicae ferrī, cūrārent ferendās. Comitia in Rōmāniā habita Populāribus suffrāgiīs dēnuō in Rōmāniā numerātīs, Geōrgius Simion, populārium partium, duās quīntās partēs tulit. Abhinc autem sex mēnsēs Callinīcus Georgescū, factiōnis dextrae, in eōdem certāmine victor ēvāserat, sed jūdicēs certāmen abrogāvērunt, victoriam Georgescū surripuērunt, eundem etiam candidātum iterum ambīre vetuērunt. Quam ob rem Jacobus Vance, vicepraeses Americānus, est contrā abrogātiōnem voluntātis populāris populāribus suffragiīs rīte expressae invectus. Quibus factīs, Geōrgius Simion, in locum Callinīcī Goergescū substitūtus, victoriam etiam māiōrem tulit. Itaque duodēvīcēsimō diē mēnsis Māiī Geōrgius Simion certābit cum Nicūsōre Dan, ut praeses creētur. Macron, Merz, Starmer nōn cum cōcaīnō dēprehēnsī Diurnāriī Gallicī strēnuissimē negant Emmanuēl Macron praesidem Gallōrum, Frederīcum Merz cancellārium Germānōrum, Ceirum Starmer ministrum prīmārium Britannōrum, deprehēnsōs esse cum cōcaīnō. Nam dum trēs illī iter trāmine ferriviāriō in Ūcrāīnam faciunt, diurnāriī repentīnam irruptiōnem in currum fēcērunt, ubi summī magistrātūs ūnā ad mēnsam sedēbant. Deinde Frederīcus Merz, cum chartās quāsdam ā se mōvisset et aliquid inopīnātum sub illīs conspexisset, nōn minimum cochlear cōcaīnō per nārēs hauriendō aptum, quod nōnnullīs falsē vidēbatur, sed bacillum potius ad pōtiōnem miscendam vultū turbātō cēlāvit. Quod Emmanuēl Macron cum animadvertisset, ipse nōn album cōcaīnī fasciculum, ut mendācēs et malevolī dictitant, sed innocentem mappam dextrā manū arreptam paulisper et ineptē sub sinistrō cubitū cēlāvit antequam ad sinistram manum etiam ineptius trānstulit quō commodius post sē abiceret. Diurnāriī igitur Gallicī, quōrum acta “Līberātiō” īnscrībuntur, negant sē quidquam in hūius reī imāginibus invenīre quod suspīciōsum esse videātur. Diurnāriīs vērō Britannīs Germānīsque nōn operae pretium rem strenuē negāre vidētur, cum nēmō aut Starmer aut Merz, ut hominēs hilaritāte aliēnōs, cōcaīnō umquam abūsōs esse crēdere posse videātur.
Impetūs in carcerēs Gallicōs Per tōtam Galliam, quippe cūius magistātūs cōnārentur illicitum venēnī commercium cohibērē, quīdam conjūrātī impetūs in novem carcerēs bis hāc hebdomade fēcērunt. In Portū Telōniēnsī, latrōnēs armīs mīlitāribus atque automaticīs ūsī sunt; et Nemotodūrī, Villapictae, Vallentiae, et in aliīs urbibus vehicula extrā carcerēs sunt combusta. Ambigitur autem, utrum grassātōrēs, utpote quī in magistrātūs illicitum commercium cohibentēs īrāscantur, an sectātōrēs novae cūiusdam atque anteā ignōtae factiōnis partium sinistrārum impetūs fēcerint. Yoon reus Yoon Suk Yeol, ōlim praeses Cōrēae Merīdiōnālis, quī rīte est magistrātū prīvātus, reus est tyrannidis affectātae. Yoon negāvit sē tyrannidem affectāvisse sed tōtam tōtīus reīpūblicae auctōritātem sibi cēpisse ad proditōrēs excutiendōs. Praeside summōtō comitia indicta sunt in tertium diem mēnsis Iūniī. Humala vinculīs tenētur Ollanta Humala, ōlim praeses Perūviānōrum, secundum mōrēs et cōnsuētudinem ad carcerem advēnit, ubi quīndecim annōs vinculīs tenēbitur. Nam Perūviānī carcerem habent praesidibus dēstinātum, ubi nēmō nisi priōrēs magistrātūs tenētur. Humala uxorque, quae in Brasilicum exilium confūgit, reī ac damnātī sunt corruptiōnis, quī pecūniam ab Odebrecht sīve Novonor societāte fabrōrum Brasiliēnsium oblatam accēpissent. Cuius societātis dūcēs iūdicibus rogantibus respondērunt sē triginta annōs ferē omnēs Perūviānōs candidātōs summum magistrātum ambientēs dōnīs corrūpisse. Duo aliī praesidēs Perūviānōrum, vidēlicet Alexandrus Tolēdo et Petrus Castillō, iam in carcere praesidentiālī tenentur, et quaestiō habētur in duōs aliōs. Nobōa secundum ēlectus Daniēl Nobōa secundum ēlectus est praeses Aequitōriānōrum. Quī in prīmō magistrātū latrōnēs coniurātōs vī mīlitārī repressit atque etiam impetum in sēdem lēgātiōnis Mexicānōrum fēcit ut Geōrgium Glas, ōlim vicepraesidem et corruptiōnis accūsātum, comprehenderet. Officīna fūsōrum pūblicāta Senātus Britannōrum in extraordināriam sessiōnem convocātus est quī extraordināriam auctōritātem magistrātibus concēderet ad ultimam officīnam fūsōrum, quī chalybem fundunt, servandam. Omnibus enim nostrae aetātis gentibus chalybs est materia nōn sōlum ūtilis sed etiam necessāria, nōn sōlum ad domūs aedificandās ac vehicula facienda sed etiam ad arma paranda. Sed societas Sinēnsis, quae officīnam fūsōrum ēmerat, negāvit eam posse sibi lucrum reddere. Itaque magistrātibus vidētur, ut salūtem pūblicam et facultātem chalybis fundendae tueāntur, officīnam pūblicāre. Quid sit fēmina, ā Britannīs fīnītur Suprēmī Iūdicēs Britannōrum diē Mercuriī cēnsuērunt tantum illās hominēs esse fēminās, quae secundum nātūram sīve biologicam artem essent muliebris sexūs, nōn vērō omnēs, quaecumque sē dīcerent esse fēminās. Quod iūdicibus decernendum erat, quia lēgēs Britannōrum quaedam iūra fēminīs reservant, quae aliīs dēnegantur. Aliae vērō, quae ad genus fēminīnum rātiōnibus medicīs vel sociālibus transīvērunt, metuunt nē iūra sua dēminuantur. Contrōversia enim orta est annō bis millēsimō duodēvīcēsimō, cum senātus Caledōniōrum lēgem tulit quā dimidia pars conciliōrum pūblicōrum fēminīs reservārētur, quō aequius marēs et fēminae repraesentārentur, atque eae, quae ad genus fēminīnum trānsīvērunt, in eō numerō inclūderentur. Melōnī in Americā Gēorgia Melōnī, sōla dux Eurōpaea quae invītāta erat ad inaugurātiōnem praesidis Americānī spectandam, Americam iterum vīsitāvit et cum praeside Americānō est collocūta. Dīxit praesidem Americānum sibi condīxisse Rōmam vīsitandam, ubi etiam cum lēgātīs Ūniōnis Eurōpaeae colloquerētur. Usque autem nullum collōquium datum est Ursulae von der Leyen, quae Ūniōnī praeest. Adhūc metuitur in Eurōpā nē praeses Americānus portōria ēdīcat in medicāmenta Eurōpaea, quod ille prōmittit sē ēdictūrum. Societātēs enim Eurōpaeae, quae medicāmenta parant, inter quās numerantur Elī Lilly et Pfīzer et AstraZeneca, epistolam Ursulae von der Leyen mīsērunt, quā mīnābantur, portōriīs Americānīs auctīs, ad Americam, quippe ubi plus lucrī facerent, sē suāsque officīnās collātūrās, nisi rēgulae Eurōpaeae laxārentur.
Ideo rāriōrēs hāc hieme nūntiōs Latīnōs ēdimus, quia pauciōrēs quam fuimus sumus. Ut annō proximō possīmus utrumque sermōnem novīs discipulīs offerre, oportet nōs duōs novōs praeceptōrēs condūcere. Itaque vōs auscultātōrēs, quī aut Latinē aut Graecē loquiminī, atque doctorālem, vel etiam magistrālem, gradum adeptī estis, hortāmur ut nōmina dētis Occidentālī studiōrum Ūniversitātī Vasintōniēnsī. Quaerimus enim alterum, quī rudīmentīs linguae Latīnae discipulōs Latīnē imbuat, καὶ ἕτερον, ὃς τὴν τῶν ἀρχαίων Ἑλλήνων γλῶτταν Ἀττικῶς διδάξει. Nōmina, cum curriculō vītae et epistolā, quā διδασκαλικὴ φιλοσοφία sive ratiō docendī dēscrībitur, mittenda sunt per paginam, cūius īnscriptiō subdita est. https://hr.wwu.edu/careers-faculty?job=502003
3- And there came to him the Pharisees tempting him, and saying: Is it lawful for a man to put away his wife for every causeEt accesserunt ad eum pharisaei tentantes eum, et dicentes : Si licet homini dimittere uxorem suam, quacumque ex causa? [Matthew 19:3] 4 Who answering, said to them: Have ye not read, that he who made man from the beginning, made them male and female? And he said:Qui respondens, ait eis : Non legistis, quia qui fecit hominem ab initio, masculum et feminam fecit eos? Et dixit : 5 For this cause shall a man leave father and mother, and shall cleave to his wife, and they two shall be in one flesh.Propter hoc dimittet homo patrem, et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. 6 Therefore now they are not two, but one flesh. What therefore God hath joined together, let no man put asunder.Itaque jam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet. 7 They say to him: Why then did Moses command to give a bill of divorce, and to put away?Dicunt illi : Quid ergo Moyses mandavit dare libellum repudii, et dimittere? 8 He saith to them: Because Moses by reason of the hardness of your heart permitted you to put away your wives: but from the beginning it was not so.Ait illis : Quoniam Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras : ab initio autem non fuit sic. 9 And I say to you, that whosoever shall put away his wife, except it be for fornication, and shall marry another, committeth adultery: and he that shall marry her that is put away, committeth adultery.Dico autem vobis, quia quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, moechatur : et qui dimissam duxerit, moechatur. 10 His disciples say unto him: If the case of a man with his wife be so, it is not expedient to marry.Dicunt ei discipuli ejus : Si ita est causa hominis cum uxore, non expedit nubere. 11 Who said to them: All men take not this word, but they to whom it is given.Qui dixit illis : Non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est. 12 For there are eunuchs, who were born so from their mother's womb: and there are eunuchs, who were made so by men: and there are eunuchs, who have made themselves eunuchs for the kingdom of heaven. He that can take, let him take it.Sunt enim eunuchi, qui de matris utero sic nati sunt : et sunt eunuchi, qui facti sunt ab hominibus : et sunt eunuchi, qui seipsos castraverunt propter regnum caelorum. Qui potest capere capiat.Born in Sicily of noble parents, St Agatha suffered dreadful torture at the hands of her persecutors, but she was healed on the following night by a vision of St Peter. Other sufferings were inflicted upon her, and from these she died A.D. 254.
XB-1 Novissimum Americānōrum āeroplānum experīmentāle, in quod nōmen XB-1 datum est, celerius quam sonus ipse per caelum volāvit diē Martis. Quod in mīlitāribus āeroplānīs nōn īnsolitum est, sed hoc āeroplānum prīvātīs cīvibus potius quam mīlitibus dēstinātur. Cūius forma et ratiō sīc īnformantur illīs errōribus, quī in Eurōpaeōrum āeroplānō “Concorde” dictō inerant, quō plūra āeroplāna pretiō longē minōre fierī possint. Bellum Mercātōrium Vītātum Diē Sōlis, mīlitāribus āeroplānīs deportandōrum plēnīs iam ad Colombiam volantibus, Gustāvus Petrus, praeses Colombiānōrum īnfitiās īvit sē licentiam in terram dēscendendī dare, quam iam dederat, unde āeroplāna coacta sunt Guatimalam terram attingere. Quō nūntiātō, Donaldus Trump, praeses Americānōrum, statim minātus est sē immēnsa portōria impositūrum in mercēs Colombiānās; statim igitur Petrus respondit sē āeroplāna, inter quae suum praesidiāle numerāvit, missūrum ad Guatimalam quae deportātōs inde in Colombiam veherent. Itaque intrā paucārum spatium hōrārum, Colombiānī et Americānī potuērunt vītāre, nē mercātōrium inter sē gererētur bellum. Scelestissimī in Guantanamēnsem Sinum deportandī Praeses Americānus nūntiāvit scelestissimōs aliēnigenās, quī nōn sōlum in fīnēs Americānōrum sine magistrātuum licentiā irrepsissent sed etiam vim in cīvēs intulissent, in Guantanamēnsem Sinum esse dēportandōs. Ibi enim sunt castra mīlitāria ubi tam latrōnēs in bellō captī diū tenentur quam aliēnī deportandī breviter tenentur. Senātor vinculīs tenēbitur Robertus Menendez, quī usque in annum bis millēsimum vīcēsimum quartum cōnscriptus erat in superiōre camerā senātūs Americānōrum et prō Novā Caesarēā sententiam dīxerat, damnātus est corruptiōnis et ūndecim annōs pūblicīs vinculīs tenēbitur. Quī hōc in iudiciō fertur dōna accēpisse ab Aegyptiīs Qatariēnsibusque; quamquam in priōribus iudiciīs dē aliīs sceleribus habitīs nōn līquit jūdicibus an ille esset damnandus. al-Jōlānī dux Ahmed al-Sharaa, quī et Abū Mahomētus al-Jōlānī appellātur, creātus est praeses Sȳrius temporārius—id est, ad tempus, sed quantum temporis spatium nōn dēfīnītur. Americānī ōlim al-Sharaa vinculīs tenēbant atque usque ad victoriam, quā al-Sharaa pristinam tyrannidem ēvertit, praemium offerēbant eī, quīcumque al-Sharaa, ut quī latrōnibus terrōrem prōmōventibus praefectus esset, in suam dīciōnem redderet; quī igitur nōn sine suspiciōne ēventūs dīligenter spectant. Comitia in Hāītiā habenda Comitia in Hāītiā tandem habēbuntur mēnse Novembrī. Quae gēns nullum magistrātum populāribus suffrāgiīs ēlectum habet ex annō bis millēsimō vīcēsimō tertiō, neque comitia habuit post annum bis millēsimum sextum decimum. Incertum autem est quanta pars Portūs Prīncipis, capitis Hāītiēnsium, in auctōritāte reī pūblicae potius quam latrōnum futūra sit mēnse Novembrī. Bellum Congēnse In Populārī Rē Pūblica Congēnsī, rebellēs M23 dictī, qūi plērīque Tutsōrum gentis sunt, bellum nunc in regimen Congēnse et Hūtūs gerunt. Gōmam iterum cēpērunt, quam urbem annō bis millēsimō duodecimō cēpērant, et pergunt in Merīdiōnālem Kīvū prōvinciam ad Būkāvū urbem prōgredī. Bellum cruēns gestum est inter rebellēs, quōs adiuvant Ruandēnsēs, et Congēnsēs ā saeculō vīcēsimō in annum bis millēsimum tertium.
Ēventus Comitiōrum Americānōrum Omnibus suffrāgiīs tandem numerātīs, Donaldus Trump nōn sōlum māiōrem partem suffrāgiōrum tulit sed etiam trecentōs duodecim ē quingentīs duodēquadrāgintā ēlectōribus habēbit in collēgiō electōrum, Harris vērō ducentōs sex et vigintī. In superiōre Senātūs camerā, factiō dextra quattuor sedēs cēpit et auctōritātem suam auxit, in īnferiōre vērō potestātem suam retinet et pollēbit. Itaque ūna factiō dominābitur, sī poterit intrā sē cōnsēnsum invenīre. Divīsa autem est illa factiō inter populārēs, quī Donaldō Trump favent, et optimātēs, quī diū pollent. Itaque incertum est, an superior Senātūs camera, ubi optimātium partes dominantur, velit magistrātūs, quōs Trump ēligit, cōnfirmāre. Praecipuē ambigitur an Matthaeus Gaetz, senātor īnferiōris camerae, possit administer reī iūridicae fierī, atque an Tulsī Gabbard, ōlim vīcāria tribūna mīlitis et senātrix īnferiōris camerae quae sinistrae factiōnis fuit, fīat praefecta speculātōrum. Etiam prōpōnitur Robertus Kennedy, fīlius Robertī, quī cīvium salūtem valetūdinemque tueātur. Cōrēa Boreālis et Russia sociātae Kim Iong-un, dux Cōrēae Boreālis, novum foedus īcit cum Russīs quō utraque gēns prōmittit sē alteram, sī oppugnāta sit, dēfendendam. Ūcrāīnēnsēs iam aegrē ferunt, decem mīlia mīlitum Cōrēānōrum in Russiam mīssōs esse, quī Curscham regiōnem, quam Ūcrāīnēnsēs Augustō mēnse invāserant, cum Russīs recuperārent. Cōrēānī mīlitēs bellī inexpertēs fuērunt, sed, quī contrā Ūcrāīnēnsēs proelia faciunt, novissimum genus bellī discunt. Quae disciplīna possit dētrīmentō esse Cōrēānīs Merīdiōnālibus, sī certandum sit cum Cōrēānīs Septentriōnālibus. Justīnus Welby sē abdicat Justīnus Welby, archiepiscopus Cantauriensis et praefectus ecclēsiae Anglicānae, diē Martis munere honoribusque sē abdīcāvit, ut quī salūtem iuvenum parum tuerētur. Quī diu cōnātus erat concordiam afferre ecclēsiae diversīs opīniōnibus distractae, praecipuē cum Britannī novārum rērum studiōsi essent et Africānae ecclēsiae in trānslātīciam doctrīnam prōniōres, quā rē difficilius erit successōrem creāre. Le Pen Accūsātōrēs pūblicī Lūtētiānī poscunt ut interdīcātur nē Marīnae Le Pen, quae annīs praeteritīs candidāta ambīvit summum magistrātum Gallōrum, liceat intra quinque annōs ullum gerere magistrātum, propter causam quam agī coepit abhinc octō annōs. Le Pen ēiusque factiō accūsātōrēs dēnuntiant, ut quī ob ratiōnēs politicās Le Pen persequantur. Doctī virī quī opīniōnēs cīvium metiuntur referunt Le Pen omnēs longē antecellere aliōs, quī annō bis millēsimō vīcēsimō septimō ambītūrī esse videantur. Hāītia Garrius Conille, quī sex mēnsēs ministrī prīmāriī Hāītiēnsium officiō sine effectū fungēbātur, dīmissus est, cūius in locum Alexander Didier Fils-Aime successit. Etiam in Portū Principis, quae urbs nōmine tenus caput est Hāītiae, latrōnēs grassātōrēsque vīcōs cēpērunt ultimōs, in quibus nōndum dominātī erant, et āeroportum clausērunt. Āeroplānō glandibus plumbeīs ictō, magistrātūs Americānī prohibuērunt, nē quis hāc mēnse āeroplānum in Hāītiam dīrigeret. Scholz parum amātus Olāvius Scholz, cancellārius Germānōrum, comitia indīxit diē vīcēsimō tertiō mēnsis Februāriī habenda. Quibus in comitiīs ille vidētur sperāre sē posse secundum creārī cancellārium, quamquam minus amātur quam ullus alius cancellārius in memōriā Germānōrum. Intrā suam factiōnem sunt, quī hortentur ut Scholz spem ambitiōnemque dēpōnat, ut Boris Pistōrius fiat novus dux sociālistārum. Nam tantum quīnta pars cīvium Olāvium Scholz probat, sed Pistōrius lāte probātur.
Corrēa et Glas interdictī Americānī diē Mercuriī interdīxērunt nē Rafāēl Corrēa nēve Georgius Glas in rempūblicam ingrederentur, ut quī corruptiōrēs essent quam ut tolerārentur. Corrēa, ōlim praeses Aequitōriānōrum, nunc corruptiōnis damnātus et in exsilium profectus inter Belgās habitat, sed Georgius Glas, cum conātus esset in Mexicānōrum legātiōnis sēde refūgium sibi invenīre, ā mīlitibus Aequitōriānīs est ē sēde legātiōnis ēreptus et in dīciōnem suōrum redditus, ut ab Aequitōriānīs in jūs vocārētur. Isrāēlītae in Hezbollah impetūs faciunt Isrāēlītae in Hezbollah, latrōnēs cum Persīs sociātōs, variōs impetūs faciunt, quibus bellum, quod inter Isrāēlītās et Hāmās latrōnēs nunc in Libanum dīlātātur. Prīmīs impetibus occīsus est Hassan Nasrallah, quī Hezbollah latrōnibus praefectus erat; deinde interfectus est Hashēm Safieddīnē, quī fertur fuisse ējus successor. Interim Persae cōnātī sunt lēge tāliōnis Isrāēlītās ad ducentīs missilibus oppugnāre, sed frustrā: nam multīs missilibus interceptīs tantum ūnus homō fertur interfectus esse, quī fuit Palaestīnus. Isrāēlītae nunc dēlīberant quemadmodum Persīs sit respondendum. Timētur, nē bellum etiam lātius augeātur. Comitia in Austriā habita Comitiīs in Austriā habitīs, factiō Lībertātī prōmōvendae, cui praeest Herbertus Kickl, victōriam tulit prīmam post secundum bellum omnium gentium. Cīvēs enim, quī suffrāgia factiōnī Lībertātī prōmōvendae tulērunt, angī videntur dē auctīs mercium pretiīs, dē numerō immigrantium, dē bellō quod inter Ūcrāīnēnsēs et Russōs geritur. Victōriā dextrae factiōnis nūntiātā omnēs aliae factiōnēs iam recūsant, nē cum factiōne Lībertātī, ut quae sit dextrārum partium, ullam societātem foedusve iungant ad rempūblicam gerendam. Comitia in Iāpōniā habenda Fūmiō Kishida, minister prīmārius Iāpōnum, mūnere abdīcāvit et gubernaculum reīpūblicae Iāpōnicae tradidit Shigeruī Ishibae, quī iam nūntiāvit sē velle comitia habēre vīcēsimō septimō diē mēnsis Octōbris. Propter scandala sīve īnfāmiam corruptiōne nātam, necnōn propter aucta omnium rērum pretia, paucī Iāpōnēs probāvērunt mōrem, quō Kishida rempūblicam gerēbat. Ishiba prōmittit sē prosperitātem secūritātemque Iāpōnum tuitūrum et corruptōs suae factiōnis expulsūrum. Rutte NATO sociīs praefectus Marcus Rutte, ōlim minister prīmārius Batāvōrum, est generālis secretārius cōnfoederātiōnis Atlanticae creātus, deinde iter in Ūcrāīnēnsium fīnēs fēcit ubi auxilium contrā Russōs prōmīsit. Congressus tamen confoederātārum gentium, quī in castrīs aēriīs Ramstein dictīs et in Germāniā sitīs habendus erat, propter procellās Americānās est abrogātus, cum praesidī Americānō suōs cīvēs tuērī necesse videātur. Ūcrāīnēnsēs diē Mercuriī coactī sunt mīlitēs suōs dē Vuhledar dēdūcere, quod oppidum Russīs concessērunt. Dē Vulneribus Christī īnsulīs Īnsulae quæ Vulnera Christī, vulgō Chagos vocantur, ultima colōnia quam Britannī in Africā administrābant, in diciōnem Mauritiōrum sunt datae. Quō factō Americānī dīxērunt rem sibi placēre, ut per quam sibi licēret castra aēria Didācī Garsiae in proximum saeculum retinēre; aliī autem questī sunt Mauritiōs prōniōrēs esse in Sīnēnsēs. Nēmō autem sententiam rogāvit Chagossōs, quī ante castra posita īnsulās colēbant. Illīs porrō nōn licet in īnsulās ōlim suās redīre. Dē Hāītiā Per mediam Hāītiam grassābantur latrōnēs, quī “Gran Grif” sēmet ipsōs vocitāre solent, et septuagintā cīvēs trucīdāvērunt. Strāgem enim fēcērunt dē cīvibus innocentibus, ut quī nōn obstitissent nē custōdēs reī pūblicae in latrōnēs facerent impetūs. Ipsī custōdēs pūblicī suīs in castrīs mānsērunt, nolentēs prōdīre ut latrōnēs reprimerent et cīvēs tuērentur. Quamquam Keniānī aliaeque gentēs prōmīsērunt sē mīlitēs missūrōs, quī custōdēs pūblicōs roborārent, tantum quadringentī advēnērunt, quā rē latrōnēs pergunt līberrimē grassārī et strāgem facere dē cīvibus. Dē bove Bellinghamēnsī Duōs iam mēnsēs bōs, quae lībertātem ē raedā effugiendō sibi cōnsecūta erat, per Bellinghamiam urbem errat, nec custōdēs pūblicī eam capere possunt. Bōs, cuī nōmen est Amābilis, nōn assuēta est hominibus, unde perīculum est nē perterrita cīvibus noceat. Itaque custōdēs pūblicī coepērunt automatīs aēroplānīs bovem spectāre, et escam pōnunt, ut in saepta bovem alliciant.
Iūdicium Omnium Gentium pācem iubet Iūdicium Omnium Gentium diē Veneris iussit Isrāēlītās statim dēsistere dē impetū in Rafah terram Palaestīnōrum faciendō. Sīc autem iūdicēs etiam iussērunt annō bis millēsimō vīcēsimō secundō Russōs ā bellō in Ūcrāīnēnsēs gerendō dēsistere: nullam autem potestatem habent iūdicēs, quā sententiās in ullās gentēs impōnant. Itaque respondit Isrāēlītārum minister bellī suōs pergere secundum iūs gentium bellum gerere. Ebrahīm Raīsī mortuus Ebrahīm Raīsī, praeses Persārum, in montibus suae terrae periīt, cum helicopterum dē caelō dēlapsum esset. Nullum signum est impetūs factī neque ullīus alterīus reī quae suspiciōnem pervestīgātōribus praebeat. Inter aliōs, quī in helicopterō periērunt, est HossEIN AmIR-AdollAHian, minister rēbus externīs praepositus. Luctus quinque diērum indictus est Persīs, et Raīsī est diē Iōvis Meschēdae in Persiā sepultus. Vīxit annōs sexāginta et trēs. Ēversōrēs reīpūblicae Congoēnsis comprehēnsī In populārī rēpūblicā Congoēnsī, mīlitēs prohibuērunt nē rēs pūblica everterētur, cum Christiānus Malanga, cīvis Americānus, Marcellusque fīlius cōnātī essent in summī magistrātūs palātium facere impetum. Christiānus refertur esse occīsus; duo aliī Americānī, Tyler Thompson et Benjamin Reuben Zalman-Polun, comprehēnsī esse dīcuntur. Trēs Americānī in Hāītiā occīsī In Hāītiā trēs Americānī, Christiānī quī caritātis causā cōnābantur Hāītiēnsēs adiuvāre, sunt diē Iōvis ā latrōnibus occīsī. Custōdēs autem pūblicī auxiliāriī, quōs Keniānī aliaeque gentēs dīxērunt sē missūrōs ad latrōnēs reprimendōs, nōndum advēnērunt. Nova Calēdonia Post longās et vehementēs reclāmātiōnēs, quās Emmanuēl Macrōn praeses Gallōrum “insurrectiōnem” sīve repentīnum tumultum ac dēfectiōnem vocāvit, magistrātūs Gallicī negant sē velle vī cogere incolās aboriginēs, quī Canāquī apellāntur, suffrāgium dare recentiōribus, quī plērīque ex Eurōpā oriundī sunt. Nam Canāquī potestātem, quam in suā īnsulā habent, perdere nōlunt. Hibernī, Hispānī, Norvēgī Palaestīnōs agnōscunt Hibernī, Hispānī, Norvēgī diē Mercuriī nūntiāvērunt sē velle rempūblicam Palaestīnōrum rīte agnōscere, ut pax inter Israelītās et Palaestīnōs redintegrārētur. Jōnās Store, prīmārius minister Norvēgōrum, dīxit nullam fore inter duās illās gentēs pācem, nisi inter duās rēspūblicās. Israēlītae autem diē Iōvis lēgātōs Hibernōrum, Hispānōrum, Norvēgōrum reprehendērunt. Purgātur exercitus Russōrum Quinque Russī, inter quōs Vadim Shamrim praefectus locumtenēns numerātur, nuper comprehēnsī sunt, ut quī accusentur corruptiōnis. Ā mēnse Aprīlī, quō Timur Ivanov vicārius minister Russiae defendendae comprehēnsus est, magistrātūs vehementer cōnantur corruptiōnem cohibēre, quā Russōrum exercitus bellum in Ūcrāīnēnsēs gerēns apertē vexātur. Comitia in Britanniā habenda Rishīus Sunak, minister prīmārius Britannōrum, diē Mercuriī nūntiāvit comitia habenda esse quartō diē mēnsis Iūliī. Hominēs populāris opīniōnis metiendae perītī negant factiōnī rēbus conservāndīs, cui Sunak praeest, ullam esse in comitiīs spem salūtis. Sunak autem quīntus est minister prīmārius intrā annōs octō. Factiō Germanica expulsa Factiō dextra et Germanica, quae se “alius modus Germānīs” vocat, ē cōnsociātiōne partium dextrārum, quae in senātū Eurōpaeōrum sedent, est expulsa, postquam candidātus ēius praecipuus, Maximiliānus Krah, coram Italīs diurnāriīs asseclās dēfendit Hitleriānae factiōnis, quī secundum bellum omnium gentium gessērunt. Paulō anteā Marīna LePen, Galla, eandem factiōnem repudiāverat. Krah porro propter sua verba coactus est ab honōribus factiōnis suae abdīcāre, sed nōn ā factiōne ipsā discēdere: adiūtor autem ēius, quem diurnāriī “Jian G.” sine nōmine familiārī appellant, mēnse Aprīlī comprehēnsus est ut speculātor Sīnēnsis. Comitia ad novōs Eurōpaeōs senātōrēs ēligendōs mēnse Iūniō habēbuntur. Orca Impacta Ministeriō rēbus conservandīs praepositō in Novā Zeelandiā dēlātum est spectāculum cinemātographicum in quō vir est cōnātus corpus suum in orcae corpus impingere. Postquam descenderat in mare, vir nātāvit ad orcam atque ēius fīliam, minimē suspicācēs, et ille cōnātus est animālia iterum tangere. Magistrātūs sunt “rēvēra obstupefactī” cum audīvissent virum clāmantem “tetigī id, tetigī id.” Vir multātus est sescentīs nummīs Novae Zeelandiae.
Sīcārius Slovaciānus Diē Mercuriī sīcārius cōnātus est manuballistā occīdere Robertum Fīcō, ministrum prīmārium Slovaciānōrum. Sīcārius fertur esse Gēorgius Cintula, homo septuāgintā et ūnum annōs nātus et rude dōnātus quī carmina pangere solēbat, cūius vicīnī vix possunt crēdere eum tantum facinus facere voluisse. Singapūria Diē Mercuriī Laurentius Wong factus est quartus summus magistrātus Singapūrēnsium. Vigintī enim annōs ad Singapūrēnsium reī pūblicae gubernacula sedēbat Lee Hsien Loong, quī nunc nātus est annōs septuagintā et duōs et manēbit minister senior, ut priōrēs ministrī prīmāriī mānsērunt ad rempūblicam stabiliendam. Catalaunia Suffrāgiīs populāribus in Catalauniā lātīs numerātīsque, Sociālistae victōrēs ēvāsērunt, sed nulla factiō māiōrem partem senātūs Catalaunicī habēbit. Neque potuērunt factiōnēs socialistīs oppositae, quae lībertātem Catalauniae spērant, satis auctōritātis sibi comparāre ut inter sē coniunctae sine sociālistīs magistrātūs ēligerent. Itaque vērisimile vidētur necesse fore sociālistīs cum partibus dextrīs agere ut magistrātūs ēligant. Novī magistrātūs Russicī Vladīmir Pūtin, quīntum praeses Russōrum creātus, novōs magistrātūs nōmināvit, quōs senātus Russōrum confirmābit. Sergius Shoigū, quī duodecim annōs mīlitiae praefuerat, est in concilium secūritātis translātus. In locum ēius succēdit Andrēās Beloūsov, rēbus oeconomicīs perītus quī putātur cūrātūrus, ut corruptiō cohibeātur. Inter aliōs novōs magistrātūs Alexeius Dyumin, ōlim satelles Vladīmirī Pūtin, deinde praefectus Tūlae regiōnī, ita prōmōtus est ut fabrīs praesit quī arma mīlitiae suppeditant. Perūvia Magistrātūs Perūviānī diē Veneris nuntiāvērunt sē quaestiōnem in Dīnam Boluarte praesidem habēre, ut quae custōdēs pūblicōs, quī quaestiōnem dē Nicānōre frātre habērent, dīmīsisset. Iam quaestiō altera in Dīnam Boluarte habētur, propter hōrologia pretiōsa quae possidet. Custōdēs accūsātōrēsque pūblicī etiam domum Matthaeī Castanēda, patrōnī praesidis quī parat causam dē hōrologiīs dīcendam, excussērunt. Nicānōr praesidis frāter prō suā parte negāvit sē quidquam malī fēcisse. Perūvia intrā annōs sex septem habuit praesidēs. Hāītia Mīlitēs aērāriī Americānī tam opificēs quam machinās in Hāītiam important, ut castra pūblicīs custōdibus Nātiōnum Ūnītārum parentur. Nam mille Keniānōrum et aliī multī multīs ē terrīs oriundī mox mittentur, quī Hāītiānōs custōdēs pūblicōs adiuvent rempūblicam in pācem redigere. Hāītiānī tantum novem mīlia custōdum pūblicōrum habent, quōrum tantum tria mīlia opus facere possunt. Latrōnēs autem, quī per Hāītiam et praecipuē Portum Principis Hāītiae caput līberē grassantur, numerīs armīsque feruntur custōdēs pūblicōs superāre. Diē Saturnī latrōnēs aliam statiōnem custōdum pūblicōrum cēpērunt et flammīs dedērunt; quī putantur ad triginta statiōnēs excīdisse. Diurnāriī Americānī collocūtī sunt cum Iacobulō Chérizier, quī et “Barbacōa” appellātur, notissimō dūce latrōnum. Quī dīxit sē, cum ipse custos pūblicus esset, didicisse gregēs latrōnum prīmum constitūtōs esse ab hominibus in rē pūblicā versātīs, ut eōrum obtrectātōrēs aemulōsque oppugnārent; sē autem suōsque nunc in populum saevīre quia sibi ā magistrātibus id ipsum agere esse permissum. Dixit porrō sē parātum esse diū bellum gerere in Keniānōs aliōsque aliārum gentium, quōs fatigātōs caede putat esse discessūrōs. Novum missile Russicum Russōrum nāvēs subaquāneae coepērunt novum missile ferre “Bulava” dictum. Ūnumquodque missile quinquiēns mīliēns mīlia passuum volāre potest et decem vehicula atomica et automata in singulās et sēiunctās urbēs excīdendās perferre. Russī porrō sēna dēna missilia habent in septem nāvibus subaquāneīs.
Haītia Dum Ariēl Henrīcus tyrannus Haītiae in Keniam proficīscitur unde auxilia quaereret, latrōnēs, dūce Iacōbō Chérizier, subitō in praesidia custōdum pūblicōrum impetūs fēcērunt et in duōs carcerēs, unde quattuor mīlia sociōrum līberāvērunt. Ariēl Henrīcus, nullō populārī suffrāgiō ēlectus, quī sē praesidem et ministrum prīmārium et ministrum rēbus internīs praefectum vocitat, prōmīserat sē mēnse Februāriō tyrannidem dēpositūrum ut comitia habērentur, nunc dīcit sē statim esse abdicātūrum postquam novum concilium ad rempūblicam tuendam constituendum novum magistrātum sēlēgisset. Iacōbus autem Chérizier, scelerātus sīcārius quī et “Barbacōa” appellātur, latrōnum gregēs consociāvit quibus regimen Ariēlis Henrīcī ēverteret. Itaque latrōnēs, quī quattuor partēs Portūs Principis, principālis urbis Haītiae, regunt, coepērunt institūta pūblica, ut etiam argentāriam reīpūblicae, oppugnāre et āeroportum obsidēre. Ipse Ariēl Henrīcus, cum āeroportū obsessō nōn potuisset in Haītiam regredī, ad īnsulam Sanctī Iōannis fūgit itaque in diciōnem Americānōrum, ubi in custōdiā mīlitum līmitāneōrum tenētur. Sēdes lēgātiōnis Americānae, quae omnēs cīvēs iam monuerat ut dē fīnibus Haītiēnsium quam prīmum dēcēderent, super additō praesidiō mīlitum classicōrum tuētur. Mōles in Gāzā Palaestīnōrum mūnienda Classis Americāna nūntiāvit sē mōlem et novum portum in ipsō mārī mūnitūram, ut hūmānitātis causā cibī et medicāmenta et alia necessāria in Gāzam, quae ab Isrāēlītīs obsidētur, nāvibus importārentur. Quod opus intrā duōs mēnsēs factum īrī putātur. Bellum enim, quod inter Isrāēlītās et Palaestīnōs geritur, obstat nē satis cibōrum viīs terrestribus īnferātur, et auxiliō caelitus dēmissō nonnullī iam periērunt. Victōria Nūland mūnere abdicat Victōria Nūland, Americānōrum vice-secretāria politicīs rēbus externīs, subitō nuntiāvit sē mūnus abdicātūram. In ēius locum prō tempore successūrus est Iōannes Bass, quī lēgātus erat in Afghāniā. An TikTok sit interdīcendum Americānī senātōrēs utrīusque factiōnis novam lēgem prōposuērunt, quā TikTok interdīcerētur, ut instrūmentum Sīnēnsium ad iuvenēs Americānōs corrumpendōs conturbandōsque excogitātum. Quam lēgem plerīque senātōrēs īnferiōris cameræ probāvērunt; restat itaque ut superior camera sententiam dīcat. Iōsēphus porrō Biden, praesēs, quī nuper ipse coepit per TikTok hortārī iuvenēs ut sē dēnuō facerent praesidem, dīxit sē velle TikTok interdīcī; alter autem candidātus, Donaldus Trump, quī, cum praeses esset, cōnātus est suō ēdictō TikTok interdīcere, nunc negat idem esse interdīcendum. Comitia Lūsitānica Suffrāgiīs in Lūsitāniā lātīs, factiō media et dextra, quae Cōnsociātiō Populāris vocātur, dēvīcit factiōnem Socialistārum, sed non ita ut sola possit sine assēnsū alterīus cūiusdam factiōnis rempūblicam gubernāre. Tertia autem factiō, “Satis” dicta, nova et in dextrās partēs etiam prōnior est, quae vult numerum immigrantium dēminuere et corruptōs magistrātūs in iūs vocāre; itaque Cōnsociātiō Populāris negat sē posse cum illīs sociārī. Akīra Toriyāma dē vītā dēcessit Akīra Toriyāma, pictor Iāpōnicus quī nubeculātās fābulās dēlīneāvit, octāvō diē dē vītā dēcessit. Notissimī operis, quod Toriyāma excogitāvit, titulus est “orbēs draconteī”: agitur enim dē Son Gōkū, puerō quī septem quaerit orbēs quibus dracōnēs advocārī possunt; cūius operis librōrum ad quater mīliēns centēna mīlia exemplōrum vendita sunt per utrumque orbem terrārum. Toriyāmā vīxit annōs duodēseptuāginta.
And there came to him the Pharisees tempting him, and saying: Is it lawful for a man to put away his wife for every cause?Et accesserunt ad eum pharisaei tentantes eum, et dicentes : Si licet homini dimittere uxorem suam, quacumque ex causa? 4 Who answering, said to them: Have ye not read, that he who made man from the beginning, made them male and female? And he said:Qui respondens, ait eis : Non legistis, quia qui fecit hominem ab initio, masculum et feminam fecit eos? Et dixit : 5 For this cause shall a man leave father and mother, and shall cleave to his wife, and they two shall be in one flesh.Propter hoc dimittet homo patrem, et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. 6 Therefore now they are not two, but one flesh. What therefore God hath joined together, let no man put asunder.Itaque jam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet. 7 They say to him: Why then did Moses command to give a bill of divorce, and to put away?Dicunt illi : Quid ergo Moyses mandavit dare libellum repudii, et dimittere? 8 He saith to them: Because Moses by reason of the hardness of your heart permitted you to put away your wives: but from the beginning it was not so.Ait illis : Quoniam Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras : ab initio autem non fuit sic. 9 And I say to you, that whosoever shall put away his wife, except it be for fornication, and shall marry another, committeth adultery: and he that shall marry her that is put away, committeth adultery.Dico autem vobis, quia quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, moechatur : et qui dimissam duxerit, moechatur. 10 His disciples say unto him: If the case of a man with his wife be so, it is not expedient to marry.Dicunt ei discipuli ejus : Si ita est causa hominis cum uxore, non expedit nubere. 11 Who said to them: All men take not this word, but they to whom it is given.Qui dixit illis : Non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est. 12 For there are eunuchs, who were born so from their mother's womb: and there are eunuchs, who were made so by men: and there are eunuchs, who have made themselves eunuchs for the kingdom of heaven. He that can take, let him take it.Sunt enim eunuchi, qui de matris utero sic nati sunt : et sunt eunuchi, qui facti sunt ab hominibus : et sunt eunuchi, qui seipsos castraverunt propter regnum caelorum. Qui potest capere capiat. Born in Sicily of noble parents, St Agatha suffered dreadful torture at the hands of her persecutors but she was healed on the following night by a vision of St Peter. Other sufferings were inflicted upon her, and from there she died A.D. 254.
Turcae Sȳrīque quassātī Terrā sub Turcīs Sȳrīsque mōtā, ad vīgintī mīlia hominum interfecta esse feruntur. Plūrima aedificia corruērunt, ut quae nōn ad normās lēgēsque sed secundum avārōrum libīdinem aedificandī et per corruptōrum magistrātuum licentiam essent exstructa. Numerārī nōn possunt superstitēs, quī nunc prīvātī domīs hiemālī frigore afficiuntur, neque illīs satis celeriter possunt magistrātūs aquam, cibum, lōdicēs suppeditāre. Quibusdam in oppidīs etiam sub ruīnīs obrūtī sunt vigilēs ipsī: unde quī solēbant aliōs servāre, nunc sēmet ipsōs servāre nōn possunt. Magnam clādem utraque gēns passa est, quae in rēs oeconomicās magnum damnum diū īnferet; quae clādēs esse pessima hūius saeculī fertur. Commercium cum Vagneriānīs interdictum Americānī magistrātūs nūntiāvērunt gregem Vagneriānum, quō nōmine Russōrum mīlitēs mercēnāriī vocantur, esse crīminōsōs latrōnēs quī fīnēs gentium transgrederentur ad scelera patranda. Sancītur porrō nē quis commercium cum illīs habeat nēve cum aliīs gregī sociātīs. Dux latrōnum, Eugenius Prigozhin (pre GO zshen), Vladimīrī Pūtinī amīcus, quī et Pūtinī archimagīrus vocitātur, iam anteā sanctiōne erat interdictus. Vagneriānī feruntur ad quinquāginta mīlia latrōnum habēre in Ūcrāīnā, quōrum decem mīlia sint latrōnēs voluntāriī, quadrāginta autem mīlia sint hominēs ā iūdicibus damnātī inque vincula ductī quī prō prōmissā lībertāte pugnent. Vagneriānī porrō tam in Ūcrāīnā quam in variīs Africae terrīs iūs cum bellī tum gentium violāvisse et iniūriam cīvibus intulisse referuntur. Corruptī Ūcrāīnēnsēs dīmissī Quīnque praefectī prōvinciārum et quattuor vice-ministrī et duō magistrātūs Ūcrāīnēnsēs dīmissī sunt, cum regimen cōnārētur corruptiōnem rādīcitūs extirpāre. Nam sociī amīcīque, quī immēnsā pecūniae armōrumque largītiōne volunt Ūcrāīnōrum lībertātem contrā Russōs dēfendere, verēbantur nē illa dōna in mānūs avārōrum dēvenīrent. Magistrātūs vērō instrūmenta ad vim ēlectricam generandam et alimenta mīlitum pretiīs longē auctīs prō prīvātīs dōnīs ēmisse videntur, dum cīvēs vī ēlectricā carēbant et mīlitēs prō cīvium lībertāte pugnābant. Itaque prō bonō commūnī prīvāta avāritia est cohibenda. Dē Turcīs et Suētīs Mevlȳtus Çavuşoğlu (Chavúshōlō), Turcārum minister rēbus externīs, dīxit irriutm esse cum Suētīs Finnīsque colloquī dē illīs gentibus in Societātem Atlanticam ascīscendīs. Nam Holmiae ante sedem Turcārum lēgātiōnis cīvis Suētus in rē pūblicā versātus et fautor extrēmārum partium dexterārum Corānum, sacrās Mahōmetānōrum scriptūrās, modo combusserat, et aliī reclāmātōrēs hebdomade priōre effigiem praesidis Turcārum dē lampade tamquam patibulō suspenderant. Licet enim in Suētiā sīc exercēre lībertātem dicendī, quamvīs gravem offēnsiōnem praebeat Turcīs. Turcae porrō iam nōluerant Suētōs in Societātem Atlanticam admittere, cum Suētī Curdōs latrōnēs tegerent, quī terrōrem in populum Turcicum incutere solērent. Suētī autem et Finnī cupiunt in Societātem ascīscī, cum timeant nē ā Russīs oppugnentur, sed nōn sine cōnsēnsū omnium sociōrum, inter quōs numerantur Turcae, rīte et iūre admittī possunt. Iāpōnēs fāmīliīs succurrent Fūmiō Kīshida, minister prīmārius Iāpōnum, nuntiāvit sē prōvīsūrum, ut plūrēs līberī Iāpōnibus nascerentur, cum aut tunc aut numquam agendum sibi vidērētur. Annō enim priōre pauciōra quam octingenta mīlia Iāpōnum nāta erant, et oportēbit plūrēs Iāpōnēs nāscī quī senescentēs cīvēs alant et cīvitātem rōborent. Itaque Kīshida pecūniam auxiliō familiīs ferendō ērogandam duplicābit et novum ministerium ad famīliās līberōsque prōmovendōs constituet. Pretiōsius enim est in Iāpōniā līberōs gignere ēducāreque quam in omnibus aliīs gentibus extrā Sīnās et Corēam Merīdiōnālem. Dē rē Haītiēnsī In Portū Principis Haītiānōrum custōdēs pūblicī viās interclūsērunt et aeroportum invasērunt et domum Ariēlis Henrīcī, tyrannī quī nē in suā quidem domō pollēre vidētur, oppugnābant ut reclāmārent in latrōnēs, qui vim in custōdēs pūblicōs inferrent. Quīnī enim custōdēs pūblicī singulīs mēnsibus ā latrōnibus interficiuntur, propter quās clādēs Ariēl Henrīcus, ut quī Haītiam in barbariem descendere sīverit, culpātur. Nūper porrō quattuor hominēs, quōrum trēs tam Haītiēnsēs quam Americānī sunt, quartus vērō Colombiānus latrō mercennārius, coram iūdicibus Miāmiēnsibus in Flōridā cīvitāte reī factī sunt cōniūrātiōnis. Nam dīcuntur coniūrātī esse quī Iuvenālem Moȳsen, praesidem Haītiānōrum, occīderent. Trēs aliī, inter quōs numerātur Iōhannes Iōēl Iōsēphus, ōlim senātor Haītiānus, ūnā cum illīs ūnam causam dīcent. Omnēs, quī in variīs terrīs ut Panamā et Rēpūblicā Dominicānā et Iamaicā comprehēnsī erant, in diciōnem Americānōrum redditī sunt, cum nullus lēgitimus magistrātus in Haītiā vidērētur superesse, quī iūs dīceret. Φρειδερίκος ὁ Μαρμότα τέθνηκε Φρειδερίκος ὁ Μαρμότα Καναδικός, ὃς καὶ Φρειδερίκος ὁ Μικρὸς ἐκαλεῖτο, ὁ τοῦ Μεγάλου Φρειδερίκου ὑίος, πολλῶν μενόντων μαθεῖν, πότερον τὸ ζῷον ἐγρηγορὸς τὴν ἑαυτοῦ σκιὰν ἴδοι, εὑρέθη τεθνηκώς. «μαρμότα» γάρ ἐστι ζῷον μικρὸν καὶ Ἀμερικανικόν, ὃ ὑπὸ γῆς χειμάζει, καὶ νομίζεται τῇ δευτέρᾳ τοῦ Φεβρουαρίου ἐγρηγορέναι καὶ οἴκοθεν ἐξιόν τῷ σκιὰν ἑαυτοῦ ὁρᾶν προσημαίνειν, κατὰ τερατοσκόπους γε, εἴτε ἔαρ ταχὺ εἴτε βραδέως πρὸς Καναδὰν ἐπάνεισιν. Φρειδερίκου δὲ οὐκ ἐγρηγορότος ἀλλὰ τεθνηκότος, ἐν ἀμφιβόλῳ ἐστὶ, πότερον ἔαρ ἔπεισίν ποτε πρὸς Καναδὰν.
Mas'ud in diciōnem Americānōrum redditus Abu Agila Mohammad Mas'ud Kheir Al-Marimi, ōlim speculātor Libycus, quī iussū Muāmāris Gaddāfī tyrannī Libycōrum pyrobolum fēcerat, quō aeroplānum Panamericānum suprā Locerbiam Calēdonōrum annō millēsimō nōningentēsimō octōgēsimō octāvō disruptum erat, post ferē trigintā quattuor annōs tandem in mānūs Americānōrum dēvēnit. Ante annum bis millēsimum prīmum, nullā aliā clāde vel ā latrōnibus terrorem spargentibus vel ā speculātōribus hostilis regiminis patrātā periērunt plūrēs cīvēs Americānī. Mas'ud autem ā quādam factiōne Libycōrum comprehēnsus et interrogātus cōnfessus est sē pyrobolum fēcisse; itaque in dīciōnem Americānōrum modō nondum dīvulgātō redditus est, ut reus fīeret et pūblicīs vinculīs mandārētur. Duo aliī Libycī iam causās suās dīxērunt in Calēdoniā, sed Mas'ud prīmus coram iūdicibus Americānīs accūsātur. Muāmar vērō Gaddāfī annō bis millēsimō undecimō cīvibus tyrannidem ēvertentibus malum oppetit mortem. Camera sine ōrātōre Diē Martis īnferiōrem cameram senātūs Americānōrum cēpit factiō dextra seu Repūblicāna, cui tamen nullus est consēnsus ad ōrātōrem camerae ēligendum. Kevinus enim McCarthy, quem illa factiō praeposuit candidātum quī ōrātōris munus ambīret, extrēmīs partibus factiōnis oppōnitur et ter victus erat diē Martis, identidem posteā. Ex alterā parte Hakim Jefferies, quem sinistra et minor factiō prōposuit, plūra suffrāgia cēpit quam McCarthy et nōn longe abest, quīn ōrātōris honōrem sibi vindicet. Nam sī octō tantum senātōrēs factiōnis dextrae trānsīverint ut prō Jefferies sua suffrāgia dent, factiō sinistra locum ōrātōris obtinēbit. Ante ōrātōrem sēlectum, camera illa īnferior et senātōria negōtium rīte agere poterit nullum. Centum annōs, ex annō millēsimō nōngentēsimō vīcēsimō tertiō, factiō māior semper potuit ōrātōrem sēligere prīmō suffrāgiōrum certāmine; unde quanta hodiē sit in factiōne dextrā dissēnsiō patet. Benedictus dē vītā dēcessit Iōsēphus Aloisius Ratzinger, quī creātus erat Benedictus ēius nōminis sextus decimus pontifex maximus, et quī pontificātum annō bis millēsimō tertiō decimō dēposuerat, ultimō diē annī bis millēsimī vīcēsimī secundī dē vītā dēcessit. Vīxit annōs quinque et nōnāgintā; cūius in locum iam successerat Geōrgius Maria Bergogliō, quī et Franciscus appellātur. Lūla dē Silvā praeses Brasiliēnsium creātus Diē trīcēsimō Iair Bolsonārō, tunc praeses Brasiliēnsium, summam auctōritātem vice-praesidī trādidit atque in Flōridam cīvitātem Americānam fūgit, ubi mānsit dum signa imperiī, quae ā praeside priōre novō praesidī secundum mōrēs trādī solent, Ludovīcō Ignātiō Lūlae dē Silvā darentur. Itaque annō novō ineunte Lūlā dē Silvā novō rītū creātus est praeses Brasiliēnsium, ut quī nōn ā praeside antecessōre sed ā pauperrimā fēminā, quae prō quaestū quisquiliās colligit, signīs imperiī tertium esset honestātus. Lūla prīmus est, quī tertium creātus est praeses Brasiliēnsium et prīmus et sōlus, quī aemulum summum magistrātum in certāmine dēvīcerit suffrāgiōrum. Praefectī Perūviānī comprehēnsī Paulō postquam Petrus Castillō, praeses Perūviānōrum quī tyrannidem affectābat, dēprehēnsus erat et honōribus officiīsque prīvātus, diē vīcēsimō sextō praefectī mīlitum sex sunt ā custōdibus pūblicīs comprehēnsī et domus ministrī mīlitāris est excussa. Praefectī enim accūsantur corruptiōnis, ut quī ad praefectūram nōn meritīs sed nummīs solūtīs sint prōmōtī. In magistrātūs succēdāneōs pergunt reclāmāre fautōrēs Petrī Castillō, quī quamvīs comprehēnsus sit et reus factus tyrannidis affectātae, favōre tamen adhūc fruitur populārī . Senātōrēs Eurōpaeī corruptī Ēva Caelia, vice-praeses senātūs Eurōpaeōrum, et trēs aliī ā Belgīs accūsantur donōrum Quatariēnsium acceptōrum. Immūnitas, quā senātōrēs plērīque fruuntur, prīmum Caeliā abrepta est, cum dēprehēnsa sit cum magnā vī pecūniae, deinde Andreā Cozzolīnō Ītalō et Marcō Tarabellā Belgā, quī negant sē quidquam malī fēcisse. Quatariēnsēs porro negant senātōrēs ullōs Eurōpaeōs esse suā pecūniā corruptōs. Senātor Russicus mortuus Rāiagādae in Indiā Christī diē natālī Paulus Antov, senātor Russōrum et sectātor factiōnis Russiae Ūnītae et vir praedīvēs, quī magnum lucrum sibi comparāverat botulīs tomaculīsque vendendīs, repertus est mortuus in eōdem dēversōriō ubi duōbus ante diēbus alter senātor Russicus, Vladimīrus Budanov nōmine, dē vītā migrāverat. Budanov, vir sexāginta et ūnum annōs nātus, fertur apoplēxī esse arreptus; Antov vērō, quī sollemnia nātālīcia sua sexāgēsima et quīnta agēbat, dē fenestrā cecidisse fertur. Annus autem bis millēsimus vīcēsimus secundus fuit annus dītiōribus Russīs perīculōsus: nam inter aliōs quibus aliquid hūmānitus forte accidit, dē locīs ēditīs cecidērunt Andrēās Krukovsky, et Daniēl Rapoport, et Ravil Maganov, quī praefuit Lukoil societātī petroleāriae, et Iōhannēs Pechorin, et Anatolius Gerashchenkō, et Gregōrius Kochenov, quīdum Russicī custōdēs pūblicī diaetam excutiunt dē maeniānō cecidit, et Dēmētrius Zelenov. Aliī, ut Leōnidas Shulman, Alexander Tyulakov, Vladislāvus Avayev, Yurī Voronov, quī omnēs Gazprom societātī petroleāriae quōdammodo coniunctī erant, mortem sibi suīsque conscīvisse dīcuntur. Gallia serēna In Galliā novus annus celebrātus est māiōre cum pāce quam annī priōrēs . Nam saeculō vīcēsimō exeunte invaluit inter Gallōs mōs raedās comburendī, quō mōre mille et trecentae raedae combustae erant annō bis millēsimō ūndēvīcēsimō, antequam lues corōnāria mōrem ardenter celebrantium extinguere coepit. Ministerium igitur rēbus internīs praefectum nūntiāvit hōc annō tantum ad septingentās raedās combustās esse, itaque noctem sibi vidērī serēnam fuisse. Vis ēlectrica in Vasintōniā interrupta Tacōmae in Vasintōniā cīvitāte, diē nātālī Christī, quattuor substātiōnēs, ubi vīs ēlectrica in ūsum cīvium vertitur, oppugnātae sunt, quō impetū multī Vasintōniēnsēs inter frīgidissimōs hiemis diēs prīvātī sunt vī ēlectricā. Duo hominēs, Matthaeus Greenwood et Īeremīās Crahan, comprehēnsī sunt et accūsantur damnī in substātiōnēs lātī. Adhūc ambigitur, utrum impetum fēcerint terrōris prōmovendī causā an quō facilius tabernam quandam expīlārent. Comprehēnsī sunt propter stultitiam, quā tēlephōna gestābilia sēcum gerēbant, quibus custōdēs pūblicī potuērunt quis essent cognōscere.
Comitia varia per Americam habita Comitiīs senātōriīs et gubernātōriīs diē octāvō habitīs, longīs morīs ad suffrāgia numeranda tractīs, vidētur senātus dīvīsus fore: nam superior camera sinistram factiōnem penes manēbit, inferior vērō in dextrae factiōnis manūs trāditur. Inter certāmina senātōria et spectātiōra, in Pennsylvaniā cīvitāte Mahōmetus Oz, medicus et chīurgus quem spectacula tēlevīsifica nōtissimum fēcerant, victus est ā Iōhanne Fetterman, quī apoplēxiā cerebrī captus nōn sine difficultāte in candidātōrum disceptātiōne sententiās suās exprimere potuit. In Geōrgiā nec Raphaēl Warnock neque Herschel Walker potuit dīmidiam partem omnium suffrāgiōrum ferre, quāre suffrāgia dēnuō dabuntur sextō diē mēnsis Decembris ad senātōrem Geōrgiēnsem ēligendum. Senātūs camerīs inter factiōnēs dīvīsīs, vērisimile vidētur rempūblicam quasi paralyticam paucās lēgēs lātūram, quārē gaudent glīscuntque fora bursālia. Anna porrō Pelōsī, princeps īnferiōris camerae quae et factiōnī sinistrī erat praefecta, gubernācula factiōnis alterī cuidam suae factiōnis trādidit, cum dextra factiō obtineat senātūs principātum. Quod ad certāmina gubernātōria attinet: et Eustacia Adams est ā Briannō Kemp victa, et Robertus Franciscus O'Rourke est ā Gregōriō Abbott victus, et Catharīna Hobbs Macariam Lake dēvīcit. Conventus Partium Vīcēsimus Septimus In Ægyptum āeroplānīs volāvērunt dūcēs nōnnullārum gentium, quī verba dārent dē temperātūrā caelī temperandā ac dē ūsū petroleī dēminuendō ēmissiōneque carbōniī restinguendā. Nēmō Sēricus, quae gēns omnium maximam copiam carbōniī in caelum ēmittit, conventuī adfuit, neque Iāpōnēs nec Russī neque Indī adfuērunt: itaque ē quinque gentibus, quae hodiē maximam carbōniī vim ēmittunt, sōlīs operae pretium vidēbātur conventuī interesse Americānīs, quōrum praeses primam conventūs hebdomadem praetermīsit. Neque usque ad ultimum temporis articulum vidēbātur Rishīus Sunac, minister prīmārius Britannōrum, interfutūrus. Quī porrō secundum diurnāriōs Britannōs mox nuntiābit Britannōs ab Americānīs emptūrōs magnam vim gasī naturālis, quod alterō nōmine methānum appellātur et carbōniō celerius dīcitur calefacere caelum. Omnēs porrō dūcēs gentium potentissimārum, quae quidem conventuī interfuissent, ante conventūs fīnem suīs āeroplānīs Balium, in pulcherrimam Indonēsiae īnsulam, in alium conventum volāvērunt. Conventus Vīgintī Gentium Notissimī et potentissimī principēs magistrātūsque, inter quōs Iōsēphus Biden praeses Americānus, Xi Jinping praeses Sīnēnsium, Narendra Modī minister prīmārius Indōrum, Fumiō Kishida minister prīmārius Iāpōnum, Sergius Lavrov Russōrum minister rēbus externīs numerantur, congressī sunt Baliī. Xi Jinping multa, quālia antea nōn solēbat, dīxit. Prīmum enim asseverāvit sē tyrannidem nōn affectāre, sed populārem seu dēmocraticam rempūbliam cupere, mōre vērō aliō quam Americānam cōnstitūtam. Deinde apertē et coram diurnāriīs, ut anteā nōn fēcerat, Iustīnum Trudeau prīmārium ministrum Canadēnsium vituperāvit, ut quī colloquia sēiunctim habita nōn solum dīvulgāvisset sed parum sincērē dīvulgāvisset. In fīne conventūs, omnēs dūcēs cōnsēnsērunt nōn omnēs sed māiōrem partem suōrum improbāre bellum, quod inter Russōs et Ucrāīnēnsēs geritur. Carolus Michel ōmissus Ōrātiō, quam Carolus Michel Conciliī Eurōpaeī praeses ēlectronicae memoriae mandāvit et per rēte ūniversāle Sanghaevum mīsit in Sēricā expositiōne mercātōriā exhibendam, nōn exhibita est sed ā Sinēnsibus consultō praetermissa. Nam in illā ōrātiōne, sī habita esset, Michel multa dīxisset dē bellō, quod inter Russōs et Ucrāīnēnsēs geritur. Dictūrus porrō fuisse refertur Eurōpam nimis dē petroleō Russicō pependisse, unde didicisset quam perīculōsum esset dē gentibus externīs pendēre: id etiam verūm in commerciō cum Sēricīs habendō vidērī. Hortātus quoque esset Sēricōs ut aliquid agerent dē rē Ucrāīnēnsī. Nunc vērō Sīnēnsēs pergunt mercātū petroleāriō cum Russīs (quem Eurōpaeī interdīxērunt) nōn sōlum fruī sed pretiō propter ipsa interdicta dēminūtō fruī. Itaque verba Carolī, quae ōrātiōne ōmissā nēmō audīvit, sī quis audīvisset, in cassum cecidissent. Haïtia Latrōnēs, quī iussū Iācōbulī “Barbacōae” Corculī latronum ducis petroleum populō dēnegāverant, iam ā copiā petroleī recessērunt, cum negōtium inter eōs et magistrātūs ēgisse vidērētur Harrisōnius Ernestus, medicus quī et in rē pūblica versātur. Magistrātūs autem negant sē pactōs esse cum latrōnibus, sed custōdēs pūblicī affirmant in copiam petroleī, quam sex hebdomadēs latrōnēs occupāverant, sēmet ipsōs potestātem exercēre. Reclāmātur porrō in magistrātūs propter perīcula latrōnum et publicae salūtis et dēficientis energīae, cum magistrātūs nihil agere posse videantur. Quārē abhinc mēnsem rogāvērunt, ut ab externīs gentibus auxilium mīlitāre sibi mitterētur. Ariēl autem Henrīcus, quī annō praeteritō creātus est minister prīmārius post Juvenālem Moȳsem a Colombiānīs mercēnāriīs percussum, prōmīserat comitia cōnsulāria hōc annō habenda; sed multī Haïtiēnsēs, inter quōs est Iācōbus Corculum numerandus, nihil cōnfīdunt Henrīcō, quem suspicantur mortem Moȳsī esse mōlītum. Americānōrum vehiculum sēcrētum regressum Americānōrum caeleste vehiculum sēcrētum atque arcānum, quod X-trīginta septem B appellātur, tandem aliquandō post duōs annōs ad tellūrem dēlapsum est. Eō tempore, quō in caelum missus est, lues corōnāria timēbātur et nullum bellum in Ucrāīnā gerēbātur; ad mundum mīrīs modīs mutātum post diēs nongentī et octāvō regressum est. Quae in caelō fēcisset, sēcrēta manent. FTX societas dēcocta FTX societas, quae commercium nummōrum cryptographicōrum prōmōverat et forum permūtātiōnis domumque argentāriam nummīs illīs ficticiīs praestitit, dēcoxit, cum dēpsosita perdidisset. Nam societas, quam Samuēl Bankman-Fried condiderat, quamvīs prōmīsisset sē dēposita in tabulīs ā suā ipsīus propriā sēiunctīs tuitūram, eadem tamen dēposita fraudulenter commiscuit et locāvit et perdidit: unde solvendō nōn est. Prīmum enim dēcoxisse vidētur pars propriō commerciō bursālī dīcāta, cui praefuit Carolīna Ellison, quae apertē sē dīxerat inexpertam pecūniae locandae fuisse antequam praefecta facta esset centiēns mīlliēns centēnīs mīlibus dollarōrum; cuī etiam amātor erat Samuēl Bankman-Fried societātis conditor. Ille tunc putātur dēposita per ēlectrōnicum et arcānum postīcum surripuisse et suae dominae trādidisse, nē illa dēcoxisse viderētur; quod tamen cēlārī nōn potuit. Nunc vērō aliīs modīs pecūnia ē tabulīs ēgredī fertur, vel ā perfossōribus ēlectronicīs vel ab ipsīus societātis operāriīs ipsōque Samuēl Bankman-Fried sublāta. Pecūnia, quae quidem supersit, putātur dēbērī deciēns centēnīs mīlibus hominum. Ellison, quae Hongcongiae est, et Bankman-Fried, quī in īnsulīs Bahamēnsibus versātur, nōndum vinculīs pūblicīs tenentur nec crīmine accūsātī sunt, sed feruntur velle extrā diciōnem fugere Americānōrum. Dīvēs et pauper mortuī Duo hominēs nōtissimī periērunt. Prīmum Ēvālīnus Robertus Hādriānus dē Rothschild, argentārius inter dītissimōs hominēs numerandus, quem dē rēbus pecūniāriīs cōnsulere solēbat regīna Britannōrum, octāvō diē vītam efflāvit; quī vīxit annōs nōnaginta et ūnum. Mehran autem Karīmī Nassērī Persa ē Persiā expulsus annō millēsimō nōningentēsimō octōgēsimō octāvō litterās suās commeātūs in Francogallōrum āeroportū perdidisse fertur, quō factō homo sine cīvitāte nōn potuit fīnēs gentium transgredī. Itaque usque in annum bis millēsimum sextum sine cīvitāte habitāvit in parte āeroportūs Lūtetiānī omnibus gentibus commūnī. Propter corporis īnfirmitātem in ipsā Galliā brevī tempore vīxit, sed mente captus mēnse Septembrī ad āeroportum regressus erat, ubi diē duodecimō mortuus est. Incertum est quō annō natus sit, sed putātur annōs vīxisse sex et septuāgintā. Aēneae statuae Tuscae In Tusciā in balneīs antīquīs repertae sunt plūrēs quam vīgintī statuae aēneae lūtō et nummīs aēneīs, argenteīs, aureīs obtectae. Statuīs, quae inter secundum saeculum ante Christum nātum et prīmum post Christum nātum factae esse videntur, variī diī, sīcut Hygēa salūtifera et Apollō medicus, necnōn mortālēs, ut imperātōres matrōnae puerī, sunt repraesentātī. Archaeologī etiam referunt īnscriptiōnēs tam Latīnās quam Tuscās esse repertās. Nummī porro putantur in aquam fortūnae causa immissī.
Congressus Sīnēnsium Congressī sunt dūcēs Commūnistārum factiōnis Sērum, quī Xī Jinping tertium creāvērunt principem factiōnis. Xī deinde summum et polīticum concilium sēlēgit, quod dē summīs rēbus constituendīs in quinquennium dēlīberāret. Quod in concilium cōnscriptī sunt senēs, quōrum propter prōvectam aetātem nēmō in locum Xī Jinping successūrus vidētur. Itaque dominātiō, quam Xī iam exercet, vidētur fore perpetua. Diurnāriīs peregrīnīs in congressūs aulam inductīs, Hū Jintaō, pristinus praeses Sērum, capite sine falsīs colōribus cānō, nōlēns sublātus atque ēductus est, quod Sīnēnsēs magistrātūs referunt propter senectūtis dēbilitātem necesse fuisse; forīs autem id putātur significāre Xī vestīgia pristinōrum magistrātuum ēverrere. Quod intrā Sīnās cēnsōria omnium spectāculōrum colloquendīque ratiōnum disciplīna prōhibuit, nē dīvulgārētur. Inter alia auctoritātis signa, singulīs poculīs theae ante omnēs aliōs positīs, ante Xī pocula sunt apposita bīna. Itaque vidētur Xī voluisse omnibus gentibus ostendere sēmet ipsum sine aemulō, sine dissēnsiōne, sine successōre perpetuam dominātiōnem consecūtum esse. Quod ad rēs futūrās attinet, Sīnēnsium cōnsilium oeconomicum, quod “duālis circulātiō” appellātur, quō Sērēs suās mercēs exportāre nōn recūsant, quamvīs internum cīvium Sīnēnsium dēsīderium mercium augēre augendā mercēde opificum mālint, nōn solum probātum est sed etiam rōborātur nōvō cōnsiliō, quod “commūnis prosperitās” dīcitur. Nam immēnsa pecūnia, quae commerciō omnium gentium comparātur, nunc magis aequaliter inter Sērēs distribuenda vidētur, nē opificī fiant tumultuōsī. Nguyen Phu Trong Sīnās vīset Nguyen Phu Trong, generālis sēcrētārius factiōnis Commūnistārum Vietnamēnsium, quī rārissimē suōs fīnēs ēgreditur, iter factūrus est diē trīcēsimō in Sīnās, ubi Xī Jinping gratulābitur. Vietnamēnsēs enim tam cum Sīnēnsibus quam cum Americānīs amīcitiam colunt. Timētur nē doctrīna āeria Sīnēnsibus tradātur Daniēl Duggan, ōlim mīlēs classicus et āerius et Americānus quī nōn solum bellica āeroplāna gubernābat sed stiam aliōs mīlitēs mīlitārem artem volandī docēbat, iussū Americānōrum ab Austrāliānīs est comprehēnsus atque in diciōnem Americānōrum reddētur. Nam Duggan ille annō bis millēsimō septimō decimō in Sīnās sē contulit, ubi trēs annōs operam dābat rēbus āeriīs Sīnēnsibus. Timētur nē Sīnēnsēs mercēde condūcant mīlitēs veterānōs Americānōs sociōsque, ut Britannōs Austrāliānōsve, quī Sinēnsēs tīrōnēs īnforment atque artibus mīlitāribus instituant. Etiam hāc hebdomade magistrātūs Britannōrum suōs mīlitēs āeriōs monuērunt ne artēs mīlitārēs Sīnēnsēs docērent, atque Austrāliānī adhūc pervestīgant utrum suī cīvēs ullī Sīnēnsibus mīlitārem doctrīnam trādant. Mīlitēs in Haitiam mittendī In Coëtū Omnium Gentium strenuē cōnantur lēgātī Americānī agere, ut mīlitēs in Haitiam mittantur. Nam Antoniō Guterres, secretāriō generālī Coëtūs, vidētur auxilium custōdibus pūblicīs Haitiēnsium immittere, quī latrōnēs populum petroleō arcentēs dēturbent et pācem redintegrant. Nulla vērō gēns dīxit sē velle mīlitēs dūcere, sed Americānī dē rē cum Canadēnsibus, quī lēgātōs diē Iōvis in Haitiam mīsērunt, et Mexicānīs et Bahamēnsibus colloquuntur. Propter inopiam petroleī et aquae dulcis pūraeque, perīculum cholerae imminet Haitiēnsibus. Fierī potest ut cōnsilium mīlitāris auxiliī mittendī mēnse Novembrī ineunte capiātur. Risīus Sūnac sēlectus Risīus Sūnac creātus est novus minister prīmārius Britannōrum. Sūnac breviter cancellārius fuit, cum Boris Johnson minister prīmārius esset, sed ēius abdicātiō cancellāriātūs coēgit Johnson etiam suum ipsīus magistrātum dēpōnere. Sūnac fertur velle stabilitātem tuērī et integrum facere fiscum, quem Elizābētha Truss turbāvit. Vir ipse, quī argentārius fuit, inter dītissimōs Britannōs numerātur, ūnā cum uxōre, quam prīmum cognōvit Stanfordī in Californiā cīvitāte, ubī studia colēbant. Pepōnēs pictī Ante ultimam Octōbris mēnsis diem, quō veneficae phasmataque atque alia monstra apertius saltem quam aliīs diēbus per viās Bellinghamiae grassantur, discipulōrum societas “Mēnsa Latīna” dicta, cui praesumus ego et Michaēla, parvās cucurbitās mīrīs terrificīsque imāginibus pinxit—necnōn colōrum nōmina tractāvit. Mēnsa Latīna hōrā quartā diē Lūnae convocātur. Proximā in contiōne fortasse aliās rēs pingēmus.
Americānī “Citgō sex” dictī līberātī Septem cīvēs Americānī, quōs Venetiolānī in vinculīs tenēbant, līberātī sunt. Quīnque captīvī moderātōrēs fuērunt societātis petroleāriae Citgō appellātae, quī annō bis millēsimō septimō decimō ā satellitibus tyrannī Venetiolānī comprehēnsī erant crīminibus peculātiōnis et corruptiōnis. Fuerant sex, omnēs Houstoniēnses, sed ūnus anteā līberātus erat quī coram iūdicibus Americānīs reus esset. Incertum est, an quīnque modo līberātī etiam in Americā sint crīminibus accūsandī. Aliī duō, Matthaeus Heath classicus veterānus Tennesiēnsis et Osman Khan Flōridēnsis, cum quīnque illīs petroleāriīs sunt līberātī; omnēs feruntur in aeroportū Sanctī Vincentiī trāditī prō duobus nepōtibus uxoris tyrannī, quōs Americānī in Haītiā comprehēnserant et venēnī mercandī damnāverant. Alexander Saab, Colombiānus, quī multa corrupta ēgerat tam prō Venetiōlānīs quam prō suīs dīvitiīs augendīs, nōn est Venetiolānīs trāditus. Quibus actīs, facilius erit Americānīs Venetiolānīsque nēgotia agere dē commerciō petroleī inter sē restaurandō. Nicaragua reclūsa Bettīna Muscheidt, lēgāta Ūniōnis Europaeae, ut quam Nicaraguēnsium magistrātūs persōnam nōn grātam declārāverint, diē Saturnī in Eurōpam regressa est. Nicaraguēnsēs etiam suum lēgātum ē Batāviā dēduxērunt, cum Eurōpaeī in Coetū Omnium Gentium postulāvissent captīvōs, quōs dīxērunt nōn crīminibus sed causīs politicīs tenērī, esse līberandōs. Etiam prohibuērunt Nicaraguēnsēs nē lēgātus Americānus, Hūgō Roderīcus, in suōs fīnēs intrāret. Nicaraguēnsium praeses Daniēl Ortēga porrō dīxit ecclēsiam Rōmānam esse tyrannidem quae cum Americānīs ad sēmet ipsum amōvendum conspīrāret, et ipse invītāvit Russōs quī mīlitēs Nicaraguēnsēs exercitārent. Ortēga socius est Russōrum usque ē tempore Sovietōrum. Incerta comitia Brāsiliāna Nec Ludovīcus Ignātius Lūla dē Silvā nec Iair Bolsonārus potuit dīmidiam partem omnium suffrāgiōrum in comitiīs diē Sōlis habitīs ferre: itaque nēmō victor certus ēvāsit. Itaque diē trīcēsimō hūius mēnsis dēnuō certātur inter eōs, ad summum magistrātum capiendum. Bolsonārus vidētur in partibus merīdiōnālibus pollēre, cum Lūla partēs septentriōnālēs cēperit, sed uterque ferē aequō favōre populārī fruī vidētur. Comitia Quebecēnsia In Quebecō, quae Canādēnsium prōvinciārum secunda est numerō cīvium, suffrāgiīs datīs numerātīsque Coalitiō Futūrīs rēbus Quebecēnsibus prōmōvendīs victōriam iterum tūlit, quō factō illa factiō nōn solum favōre populārī fruī vidētur sed eam auctōritātem, quam annō bis millēsimō duodēvīcēsimō vindicāverat, etiam auxit. Franciscus itaque Gaultierus suīs cīvibus vidētur summum magistrātum bene obtinēre; cūius inter cōnsilia sunt sermōnem Gallicum, quō Quebecēnsēs ūtuntur, dēfendere et immigrantium numerum cohibēre et vectigālia in mediōs cīvēs imposita dīminuere. Vectigālia in Britanniā nōn dīminuenda Cōnsilium, quod Elizabētha Truss prīmāria ministra Britannōrum et Cuāsī Cuartēn cancellārius cēpērunt, vectigālia dītissimīs cīvibus imposita dīminuendī, periit. Nam eō tempore, quō plēbs pretiīs auctīs premitur, parum iustum senātōribus vidētur minus dē dītissimīs poscere. Cōnsiliō prōpositō pūblica opīniō in magistrātūs adeō commōta est, ut, sī comitia hodiē habērentur, factiō Rērum Cōnservandōrum, cui Truss praefecta est, facile vincerētur, et administrātiō rēī pūblicae Opificum factiōnī trāderētur. Tumultus in Indonēsiā In Indonēsia centum quīnque et vīgintī hominēs post certāmen pedifollis periērunt et trecēntī et vīgintī sunt vulnerātī. Nam certāmine peractō, cum fautōrēs turmae victae campum lūsōrium invāsissent, custōdēs pūblicī, ut quī tumultuōsōs dispellere vellent, gasum lacrimās excitandī causā in turbam iēcērunt, unde terror et fūga praerupta et summa rērum cōnfūsiō ortae sunt. Burkīna Fāsō iterum ēversa Paulus Henrīcus Damiba, quī mēnse Iānuāriō lēgitimum regimen Burkīnae Fāsōnis ēversit, ipse victus est ā suīs mīlitibus, quōrum dux nunc est Ibrāhīm Traōrē. Nam Damiba ipse sēmet ad auctōritātem summam prōmōvit cum prīstinī magistrātūs, Gallīs adiuvantibus, nōn satis visī essent contrā rebellēs Mahometānōs ēgisse; itaque Damība prōmisit sē locō Gallōrum Russōrum auxilium petitūrum ad hostēs dēbellandōs. Quod tamen nōn fēcit; itaque novissimum regimen, quod Damibam dēposuit, vexillum Russicum apertē vibrat. Reclāmātōrēs coeperant in sēdem lēgātiōnis Gallicae impetum facere, cum Gallī falsē dicerentur Damibae sucurrisse. Damiba enim ad Togum fūgerat. Nullī crabrōnēs homicīdae repertī Vasintonēnsium praefectī agrīs colendīs nūntiant nē unum quidem crabrōnem magnum et Boreālem, quī vulgō homicīda vocitātur, repertum esse in nongentīs dēcipulīs crabrōnum capiendōrum causā positīs. Annō bis millēsimō ūndēvīcēsimō prīmī crabrōnēs in Vasintōniam ē Cōrēā Merīdiōnālī illātī sunt, ferē eōdem tempore quō cōnsimilēs crabrōnēs Iāpōnicī in Canadam sunt importātī. Quoniam ex Asiā oriuntur, hī crabrōnēs ōlim dīcēbantur “magnī et Asiāticī,” sed nunc “magnī et Boreālēs” nuncupantur, cum Bellinghamia, quācum in memoriā pūblicā crabrōnēs homicīdae nunc coniunguntur, sit urbs boreālis.
Britannī quīntam partem pūblicōrum dīmittunt Boris Johnson, minister prīmārius Britannōrum, aliīs ministrīs nuntiāvit nullōs pūblicōs esse condūcendōs donec numerus pūblicōrum, quī variīs cīvilibus officiīs funguntur, adeō dēminuerētur ut turgidum corpus reīpūblicae nōn māius esset, quam annō bis millēsimō sextō decimō fuisset, quō annō Britannia pars esset Ūniōnis Eurōpaeae. Itaque oportet nōnāgintā mīlia pūblicōrum, sive quīnta pars, rude dōnārī aut in negōtia prīvāta trānsīre antequam ūnus novus pūblicus condūcātur. Dē Colloquiō Americārum Mēnse Iūniō nōnum colloquium Americārum, ubi congredientur prīncipēs gentium Americānārum, habēbitur Angelopolī in Cīvitātibus Foederātīs. Ambigitur autem utrum duo maximārum gentium praesidēs, vidēlicet Andrēās Manuēl Lopēsius Operātor Mexicānus et Jair Bolsonārus Brāsiliānus, collōquiō sint interfutūrī. Nam Lopēsius Operātor negat sē partem captūrum, nisi omnēs gentēs Americānae, nōn sōlum līberae rēspūblicae sed etiam Cūbānī et Venetiolānī et Nicaraguānī, invītentur, ut sit colloquium rē vēra omnium gentium Americānārum. Prō suā parte Bolsonārus numquam collocūtus est cum Iōsēphō Biden, quī praeest Cīvitātibus Foederātīs. Turcae obstant nē Finnī Suētīque sociī fiant Turcārum praeses Recep Tayyip Erdogānus nuntiāvit sibi nōn vidērī tūtum in Cōnsociātiōnem Atlanticam ascīscere Finnōs Suētōsque, ut quī latrōnēs et hostēs Turcārum reciperent. Nam Factiō Curdōrum Opificum et sectātōrēs Fethullah Gūlenī, quī in Turciā terrōrem incutere dīcuntur, favōrem et amīcōs inter Suētōs praecipuē, sed etiam Finnōs, invēnērunt. Annō enim praeteritō Turcae Suētōrum legātum arcessīvērunt quī explīcāret cūr Petrus Hultqvist, Suētōrum minister mīlitāribus rēbus praepositus, cum Factiōne Curdōrum Opificum colloquia habēret. Novī sociī in foederātiōnem Atlanticam ascīscī nōn possunt nisi cōnsēnsū omnium gentium, quae foedere iam cōnsociātae sunt: itaque potest Erdogānus obstāre, nē Finnī Suētīque admittantur. Novus minister Tāprobanēnsium Post aliquot diēs tumultuōsōs, quōs reclāmāvērunt pauperēs Tāprobanēnsēs in rempūblicam corruptam, Ranil Wickremesinghe novus minister prīmārius creātus est, quī quinquiēns antea creātus erat. Tāprobana, quippe quae gēns propter magistrātuum imprūdentiam in grande aes aliēnum inciderit, vix potest suōs cīvēs alere nec petroleum neque etiam medicāmenta suīs suppeditāre. Eurōpaeī petroleum Russicum emunt Eurōpaeae gentēs pergunt petroleum emere ā Russīs, neque potuit Ūniō Eurōpaea cōnsentīre dē petroleō Russicō interdīcendō. Hungarī apertē, Bohēmī et Slōvācī clam, recūsant nē petroleum Russicum interdīcātur. Dē comitiīs Philippīnōrum Suffrāgiīs in Philippīnīs īnsulīs datīs, Ferdinandus seu “Bongbong” Marcus, Ferdinandī dictātōris fīlius, praeses, et Sāra Duterte, Roderīcī Duterte praesidis fīlia, vice-praeses sunt ēlectī. Uterque magnā vī suffrāgiōrum gaudet, quā vox populī resonat. Ferdinandus pater Ferdinandī vīgintī annōs praeses fuerat, antequam tyrannis ēversa et peculātiō patefacta est. Roderīcus pater Sārae usque in mēnsem Iūnium summum magistrātum obtinēbit, quī favōre populī adhūc fruitur et diūturnum et cruentum bellum tam in venēna illicita quam in corruptōs magistrātūs gerit. Novum pistrīnum Bellinghamiae conditum Novum Bellinghamiae aperītur pistrīnum, quod pastilla ānulāria et Hebraïca parat. Latus Alterum, quod pistrīnum inscrībitur, conditum est ā Bāiulō Peterson, quī abhinc decem annōs etiam condidit ABCrispās, tabernam grātissimam atque acceptissimam discipulīs, quī mediā nocte crispās mōre Gallicō parātās dēvorāre avidissimē gestiunt.
Abortiō in dubium venit In Americā ferē quinquāgintā iam annōs nōn per lēgēs sed per Suprēmōs Iūdicēs, ut quī lēgēs dērogāre abrogāreque possint, licet hominibus abortiōnem petere, nam sententiā Iūdicum vīcēsimō saeculō datā lēgēs singulārum cīvitātum, quibus abortiō interdicta erat, sunt abrogātae. Nova autem Suprēmōrum Iūdicum sententia, nōndum perfecta sed ab ignōtō quōdam homine iniussū Iūdicum dīvulgāta, vidētur efficere ut senātōrēs cōgantur lēgibus ferendīs abortiōnem aut permittere aut vetāre. Magna contrōversia dē abortū faciendō exstat, unde etiam dissēnsiō inter cīvēs maxima: quārē, cum adeo dīviduntur senātōrēs tōtīus reīpūblicae, ut nullās aliās lēgēs ferre posse videantur, vērisimile nōn vidētur eōs dē hāc rē posse cōnsentīre. Itaque, sī Suprēmī Iūdicēs dēsierint abortiōnem dēfendere, singulīs cīvitātibus erit constituendum utrum abortum petere liceat necne, et ferē trēs cīvitātēs ē quīnīs iam parātae sunt abortiōnem interdīcere. Vasintōnia quidem cīvitas lēgibus iam tuētur, ut abortum petere hominibus liceat. Sententia Iūdicum mēnse Iūniō exeunte rīte ēdētur. Līberālēs et Populārēs in Britanniā resurgunt In Britanniā suffragiīs lātīs mūnicipālēs magistrātūs ēlectī sunt, quī quamvīs ipsī minōris auctōritātis sint, nihilōminus ōpiniōnem populī dēmonstrant. Factiō rēbus cōnservandīs, cui praeest Boris Johnson, detrīmentum accēpit sed nōn clādem, quantam adversāriī sperāverant. Ex alterā parte maximum commodum accēpit nōn factiō opificibus prōmōvendīs, quae ad partēs sinistrās spectat, sed factiō līberālis et populāris, quae paene exstirpāta et funditus sublāta tunc erat, cum ageret nē Britannī dē Ūniōne Eurōpaeā dēscīscerent. Sīnēnsēs nova computātra emunt Regimen Sīnēnsium iussit omnēs magistrātūs et pūblicās societātēs ordinātra seu computātra tollere, quae quidem foris essent factae, et nova emere ordinātra in Sīnīs facta. Sīnēnsēs, quī magnum lucrum dē commerciō inter gentēs sibi parāvērunt, etiam agnōscunt quantī momentī sit sibi sufficere ac posse omnia quae opus est intrā suōs fīnēs facere et sibi suppeditāre. Astronautae pūblicī ad tellūrem regressī Postquam prīmī astronautae prīvātī prīvātō vehiculō caelitus in terram tutī atque incolumēs dēlāpsī erant, hāc hebdomade etiam pūblicī astronautae, quōrum trēs erant Americānī, Eurōpaeus ūnus, idem iter tūtī ēmēnsī sunt eōdem prīvātī vehiculī genere. Nam SpaceX societas dēmonstrat sē posse facultātem itinera in caelum faciendī Americānīs suppeditāre, quod ōlim Russī sōlī potuērunt, sed pretiō etiam minore, quam quod Russī poscunt. Iōhannes Lee ēligendus In comitiīs Hongcongiae diē Sōlis habendīs, Iōhannes Lee ūnus et sōlus est candidātus, quī summum Hongcongēnsium magistrātum ambit. Nam Hongcongia, ōlim suī iūris, nunc Sīnēnsibus dictō audiēns est facta; itaque, cum nōn possit ulla factiō esse, quae Sīnēnsibus opponātur, nōn necesse est plūribus ambīre candidātīs. Lee, ōlim custōs pūblicus quī reclāmātōrēs līberam rempūblicam quaerentēs represserat, dīxit necesse sibi vidērī locum Hongcongiae inter urbēs omnium gentium tuērī, et līberam apertamque cīvitātem prōmōvēre, et terram Sīnēnsium cum tōtō mundō conjungere. Kalendīs Iūliīs Lee ad gubernaculum Hongcongēnsium accēdet. Pompa Maritima Bellinghamēnsis Crās pompa maritima habēbitur ad portum lūsōriārum, et circā sinum Bellinghamēnsem hōrās pōmerīdiānās navigābit, ut omnēs aspectū nāvium oblectentur. Classis ā sacerdōtibus ante merīdiem benedīcētur. In macellō maritimō ad portum sitō piscēs recentissimē captās venālēs erunt.
Juppiter ēlectus Populāribus Gallōrum suffrāgiīs diē Sōlis lātīs, Emmanuēl Macrō perget summum magistrātum obtinēre. Nam ē dēnīs Gallīs sex Macrōnem māluērunt, quattuor Marīnam Le Pen. Hominēs populāris opīniōnis metiendae pervestigandaeque perītī referunt Le Pen paulō plūs benevolentiae iūvenum esse consecūtam, Macrōnem vērō inter aetāte prōvectiōrēs et rude dōnātōs plūrimum pollēre. Macrō igitur prīmus est, post Jacobum Chirac, quī bis ā populō ēlectus est. Jansa victus Comitiīs in Slōvēniā habitīs, nova et viridis factiō Svōbōda sīve Lībertas dicta quadrāgintā ē nōnāgintā sellās in cūriā sibi cēpit et factiōnem Populārem, quae pollēbat, dēvīcit. Iōhannes Jansa, minister prīmārius et dux factiōnis Populāris, amīcum suum Victōrium Orban imitārī est cōnātus, sed Slōvēnī līberiōrem malunt rempūblicam quam Orban in Hungāriā obtinet. Itaque vērisimile vidētur Robertum Golob, dux Lībertātis factiōnis, fore minister prīmārius. Nec mīrum est Viridēs pollēre in Slōvēniā, cūius caput, Colōnia Iūlia Ēmōna seu Liūbliāna, fertur tōtīus Eurōpae urbs esse viridissima. Astronautae prīvātī ad tellūrem regressī Quattuor astronautae, quōs nulla rēs pūblicca sed prīvāta potius societas Axiom dicta ad omnium gentium statiōnem caeleste mīserant, diē Lūnae integrī incolumēsque ad tellūrem regressī sunt. Utrōque in itinere, tam ad statiōnem quam cælitus ad tellūrem factō, astronautae vectī sunt vehiculō Dracōne appellātō, quod fabricāta erat SpaceX, prīvāta societas quae navēs caelestēs pretīo minōre et māiōre arte parat quam sunt ulla vehicula pūblicō impēnsō facta. Dux astronautārum erat Michāēl Lopēsius-Alegria, Matritēnsis quī Americānus ante fuit astronauta quam condita erat Axiom societas. Twitter seu Pīpulī societas empta Forum sociāle, quod Twitter dīcitur, emitur ab Ēlōne Musk, tōtīus mundī homine dītissimō. Musk, mōtus cēnsōriā societātis illīus sevēritāte quā hominēs alterīus factiōnis reprimerentur, dum hominēs alterīus factiōnis prōmōverentur, dīxit sē ideō tōtum forum emere, ut libertātem dicendī tuerētur. Parag enim Agrawal, societātī præfectus, anteā dīxerat Twitter dēbēre minus dē lībertāte dīcendī, et magis dē temporibus mūtātīs cōgitāre. Temporibus mūtātīs, vērisimile vidētur Parag Agrawal exauctorātum īri. Mexicānī lithium suum sibi capiunt Senātus Mexicānōrum, ut Andrēas Manuēl Lopēsius Operātor praeses proposuerat, cēnsuit omne lithium sub terrā Mexicānā abditum esse nullīus prīvātī bonum sed commūne et pūblicum. Itaque omnēs fodīnae, quae prīvātae erant, nunc in pūblicam possessiōnem sunt trānsferendae. Sīnēnsēs enim, ut quī ad vehicula ēlectrica paranda lithium ubique quaerant, terram Mexicānam fodere voluērunt. Eurōpa petroleum ā Rūssīs emit Quamvīs multa dē commerciō inter Russōs et Ūniōnem Eurōpaeam interdīcendō propter bellum Ucraīnēnse ab Ursulā Lēiēnsī sint dicta, nihilōminus Uniper societas petroleāria Germanica concessit nummīs Russicīs, ut Russī iussissent, petroleum ā Russīs sē emptūram. Russīs enim prohibētur nē nummīs utantur Americānīs, quī inter omnēs gentēs, et praecipuē in petroleī mercātū, adhibentur, quārē Russī nunc poscunt ut aliae gentēs suīs potius nummīs mercentur, nē Americānī possint sē ā commerciō exclūdere. Polōnīs et Bulgarīs, quippe quī noluerint Russīs Russicīs solvere nummīs, nulla iam est copia petroleī emendī. Ūniō igitur Eurōpaea iam dīviditur inter gentēs Ūniōnī fidēlēs, ut Polōnōs, et gentēs Russīs dictō audientēs, ut Germānōs. Dē agrīs maritimīs In sinū Lummōrum, prope Bellinghamiam, nova societas agrōs colet sub marī. Etiamsī apud Homērum mare ἀτρύγετον appellātur, facile tamen spargitur et metitur alga, quae nunc in pretiō est in popīnīs et cūlīnīs Americānīs. Quae autem alga nunc vēnālis est, ā Californiā vel Alascā importātur; itaque novī hī agrī maritimī fōns atque orīgō erunt commerciī nostrae regiōnī propriī.
Franciscus James comprehēnsus Novī Eborācī diē Martis Franciscus James, vir sexāginta duōs annōs nātus, fertur duo pyrobola fūmōsa iēcisse et manuballistā in hominēs crebrōs et prope stantēs trigentiēs et ter impetum fēcisse. Ambigitur utrum imperītiā arma tractāndī an prōvidentiā dīvīnā nēmo sit occīsus, sed decem glandibus plumbeīs vulnerātī sunt et duodecim aliī fumō oppressī vel timōre et tumultū laesī. Post trīgintā hōrās Franciscus James comprehēnsus est in popīnā McDonaldēnsī, cum ipse custōdēs pūblicōs docuisset ubi inveniendus esset. Quamquam mente turbātus esse vidētur, nihilōminus etiam magistrātibus dīxit sē intellegere cūr in iūdicium trāherētur, et, cum vestēs quās inter impetum gesserat exuerit, quō facilius ē custōdum pūblicōrum manibus ēvādat, difficile erit patrōnīs ēius dēmonstrāre eum facultāte rātiōnis caruisse. Itaque ille vidētur reus fierī terrōris prōmōvendī, cum spectāculīs iam per YouTube ēdiderit quibus ōdium in vāriās gentēs praedicāverit. Imran Khan officiīs āmōtus Senātus Pakistāniānōrum diē Sōlis cēnsuit sē nullam iam pūblicae salūtis fīdūciam repōnere in Imran Khan, ministrō prīmāriō. Khan ipse diē Veneris vehementī contiōne dēnuntiāvit Americānōs, quōs īnsimulāvit cum suīs inimīcīs conjūrātos esse ut ipse, quippe quī Russīs Sīnēnsibusque prōniōrem sē praebuisset, āmōverētur. Americānī statim nēgāvērunt sē interīs Pakistānīs immiscērī. Mīlitēs Pakistāniānī, quī adiūvērunt Khan ad magistrātum accēdere, eum feruntur dēseruisse, ut quī Talibānīs in Afghāniā favēre vidērētur. In ēius locum successit Shahbaz Sharīf, frater illīus Nawaz Sharīf quī ter praeses fuit. Ex annō millēsimō nōningentēsimō quadrāgēsimō septimō, quō respūblica Pakistāniānōrum, quae arma atomica possidet, est condita, nullus minister prīmārius integrōs quīnōs annōs, quod spatium ministrīs datur, explēvit. Finnī et Suētī cupiunt in societātem Atlanticam ascīscī Russīs bellum in Ucraīnōs gerentibus, Finnī et Suētī, ut quī prope Russiam iaceant, nunc dēliberant an petitūrī sint ut salūtis causā in societātem Atlanticam ascīscantur. Quae gentēs ōlim neutrīs partibus prōnās sē tenuērunt, ut inter Russōs et societātem Atlanticam interesset medium quoddam spatium minīs bellī līberum. Finnī quidem exercitum habent magnum et āeriās cōpiās bene armātās. Russī vērō minantur Finnōs detrimentum captūrōs, sī in societātem Atlanticam ascīscantur. Dē bellō Ucraīnēnsī Moscua, Russōrum praetōria nāvis quae in Euxīnī maris classī fuit nōtissima, dēmersa est, postquam arma flammīs displōsa sunt; cūius clādis causa ā Ucraīnēnsibus fertur fuisse missile Neptūnāle, quod nōn ab exterīs gentibus comparātum est sed ipsōrum Ucraīnēnsium ingeniō fabricātum. Quingentī nautae feruntur esse servātī et Sebastopolim redditī. Mariupolī in officīnīs metallicīs, quae pyrobolīs aēriīs dēlērī nōn possunt, superstitēs cohortis Propontidis obsidentur ā Russīs, quī per labyrinthum cuniculōrum sub officīnīs sītum eōs venantur. Illam cohortem, ut quae ad sociālismum natiōnālem tendat, vehementer cupiunt Russī concīdere. Candidātī Gallī Suffrāgiīs populāribus diē Sōlis lātīs, duo Gallī, vidēlicet Emmanuēl Macrō praeses et Marīna Le Pen, ēlēctī sunt quī candidātī sibi summum magistrātum diē vīcēsimō quartō ambīrent. Iōhannēs-Lūcius Mélenchon, ferē sōlus ullīus momentī habendus quī prō partibus sinistrīs certābat, tertium tulit locum, atque hortātus est ut suī fautōrēs agerent nē Marīna Le Pen, ut quae ad extrēmās partēs dextrās spectāret, ad gubernāculum reīpūblicae accēderet; sed nōn hortātus est ut Macrō dēnuō creārētur praeses. Itaque fierī potest ut multī, quī sinistrīs partibus favent, a proximīs comitiīs sē abstineant. Rēpūblicānōrum autem et Sociālistārum factiōnēs, quae ōlim Nicolāum Sarcōzium et Franciscum Hollāndium ad clāvum imperiī prōmōverant, clādēs pessimās accēpērunt; utraque factiō nunc Macrōnī favet, ut Marīna Le Pen ab auctōritāte arceātur. Pōns novus Columbiae flūminī impositus Novō ponte trāns Columbiam flūmen factō, facilius fit Vasintōniēnsibus tam pede quam birotā vel etiam equō vectīs pūblicās silvās Vasintōniae cīvitātis transgredī. Nam semita, quae Palousā, prope Idahum in viridissimīs agrīs sitā, per montēs praeruptōs trecenta mīlia passuum usque ad mare Pacificum viātōrēs dēambulantēs dūcit, Columbiā flūmine dīviditur. Quod incomodum fuerat, cum sōlus pōns, quō flūmen iunctum erat, raedīs dīcātus esset et pedestribus vetitus. Itaque novō ponte factō, facilius est trāns tōtam cīvitātem deambulāre.
Orban Victor Suffrāgiīs populāribus diē Sōlis lātīs numerātīsque, Victōrius Orban ēiusque factiō FIDESZ seu Sociātiō Iūvenum Populārium victōrēs ēvāsērunt et duās partēs Senātūs Hungarōrum habēbunt. Quī populī opiniōnēs metiuntur, iī referunt maximī momentī ductum esse pretium vivendī, quod propter morbum corōnārium et bellum Ūcraīnum auctum esset sed lēgibus quās Orban tūlisset lenīrētur. Diē vērō Martis Ursula Leiēnsis, praeses Ūniōnis Eurōpaeae, nuntiāvit Hungariam parum ad normās populāris formae reīpūblicae aptārī, itaque pecūniam, quam Ūniō Eurōpaea Hungarīs destināvisset, nōn esse solvendam. Leiēnsis ipsa nullīus populī suffrāgiīs sed ā senātōribus Eurōpaeīs est ad summum magistrātum prōmōta. Comitia in Galliā habenda Diē Sōlis Gallī suffrāgiīs ferendīs candidātōs ēligent duōs, inter quōs diē vīcēsimō quartō ūnum ēligent praesidem. Emmānuēl Macrō, ōlim argentārius prīvātus sed nunc praesēs Gallōrum, quī, cum annō bis millēsimō septimō decimō ēlectus esset, alter Juppiter multīs vidēbātur, post reclāmātiōnēs cīvium galbinīs vestibus indūtōrum et aliās difficultātēs aliquid pristinae illīus dīvīnae virtūtis perdidit. Itaque quī in commūnem sēnsum cīvibus percontandīs inquīrunt, iī referunt fierī posse ut Macrō dēvincātur ā Marīnā Le Pen, cūius factiō ad dextrās partēs spectat sed moderātior vidērī quidem cōnātur quam annīs priōribus solēbat. Le Pen ipsa nōn iam dē aliēnigenīs expellendīs nec dē Ūniōne Eurōpaeā spernendā contiōnātur, sed dē vectigālibus potius dēminuendīs quō facilius cīvēs inter aucta omnium pretia vīvere possint. Pretia augentur Per tōtum orbem terrārum augentur pretia mercium. In Tāprobanā īnsulā dēficiunt et cibī et petroleum quāre tumultuōsī per viās in magistrātūs reclāmant. Etiam in Perūviā viae intercluduntur ā reclāmātōribus, quī queruntur cariōrem nunc esse cibum quam ut familiās suās alere possint; etiam in senātum Perūviānōrum reclāmant, ut quī mālit magistrātūs culpāre quam populī miseriam novīs lēgibus ferendīs sublevāre. Nec videntur pretia mox ad pristinās normās recasūra, cum bellum gerant Ucraīnī et Russī, unde pauperiōrēs gentēs frūmentum et petroleum emunt. Ketanjī Brown Jackson inter Suprēmōs Iūdicēs Senātus Americānōrum cōnfirmāvit Ketanjī Brown Jackson inter Suprēmōs Iūdicēs numerātum īrī postquam Stephanus Breyer, octōgintā et trēs annōs nātus, ad vītam prīvātam recesserit. Cūria illa est pars reīpūblicae minimē populāris, cūius iūdicēs ā praeside prōpōnuntur et ā Senātū approbantur sine suffrāgiīs populāribus, et perpetuō officiō appellātōriās causās audiunt; itaque semper summā factiōnum dissēnsiōne creantur suprēmī iūdicēs. Nundinae Rusticōrum Bellinghamēnsēs Diē Saturnī tricēsimō iam annō coepērunt nundinae rusticōrum Bellinghamiae celebrārī. Ut mōris est Bellinghamiae, brassica iacta est in manūs puerī, quō rītū innuitur nōn sōlum initium temporis, quō ipsa terra, māter omnium, alimenta hominibus prōfert, sed etiam patrimōnium nostrae urbis, quod fīliīs est trādendum. Nōn sōlum agricolae frūgēs, frūctūs, frūmentum et carnēs et cāseum venditant, sed etiam fabrī et fictōrēs et artificēs omnium generum magnam mercium abundantiam expōnunt, et lyricī canunt, et ars battuendī puerīs docētur. Nundinae habentur in mediā urbe singulīs diēbus Saturnīs, ā decimā hōrā mātūtīnā ad secundam hōram pōmerīdiānam usque per mēnsem Decembrem.
Olympia hiemalia celebrantur Olympia hiemālia in Sīnīs nunc celebrantur. Jōsēphus Biden, praeses Americānus, recūsat nē ipse nēve ullī Americānī magistrātūs adsint inter spectātōrēs, cum regimen Americānum crūdēlitātem Sīnēnsium illātam in cīvēs Turcestāniam Sīnēnsem seu Xinjian prōvinciam incolentēs, Vīgurī dictōs, dēplōret. Sīnēnsēs autem Vīguram nartātrīcem, Dinigeer Yilamujiang nōmine, ēligērunt ūnā cum alterō Sīnēnsī quī lampadem Olympiacam inflammārent. Russōrum summus magistrātus, Vladimīrus Pūtin, nōn sōlum adest sed etiam dīu collocūtus est cum Xī Jinping, rectōre Sīnēnsium, dē amīcitiā inter suās gentēs augendā. Uterque Americānōs culpāvit vāriās rēs pūblicās, ut Formōsam et Ucrainam, subvertendī. Jōhannēs Stoltenbergius novum mūnus susceptūrus Jōhannēs Stoltenbergius, ōlim minister prīmārius Norvegēnsium atque ab annō bis millēsimō quartō decimō secretārius generālis Cōnsociātiōnis ex Pactō Atlanticō Septentriōnālī, annō exeunte pūblicus argentārius Norvegēnsium creābitur. Itaque novus quīdam dux Cōnsociātiōnis Atlanticae est ante mēnsem Octōbrem quaerendus. Colinda Grabar-Citarović, ōlim praeses Croātārum, quae iam adiūtrix secretāriī generālis Cōnsōciātiōnis Atlanticae erat, fertur inter candidātōs esse maximē probāta. Dux Chalifātūs diruptus Abu Ibrahīm al-Hashīmī al-Quraeshī, quī dux fertur fuisse latrōnum novum chalifātum in Sȳriā quaerentium, mortem sibi conscīvit cum ēlectī mīlitēs Americānī domum oppugnārent. Al Quraeshī vestem displōsīvam incendit, quā et ipse et familiam suam dirūpuit. Mortuus est latrō nōn longē ā locō ubi annō bis millēsimō ūndēvīcēsimō Abu Bakr al-Baghdādī, quī tunc fuit dux latrōnum, eōdem modō sēmet ipsum interfēcerat. Elizabētha regīna diūturna Diē sōlis Elizabētha, ēius nōminis secunda, septuāgēsimum annum celebrābit, ex quō coepit Canadēnsēs, Britannōs, Australiānōs, et aliōs regere multōs. Nullus rex Britannōrum ante Elizabētham tam diu regnāvit. Ad solium prīmum ascendit tunc, cum Jōsēphus Stalin Ūniōnī Sovieticae praeesset, Mao Zedong Sīnīs, Henrīcus Trūmannus Americānīs. Lues corōnāria dēvicta nōnnullīs in partibus Eurōpae Suētī magistrātūs nūntiāvērunt omnia ad luem corōnāriam cohibendam mandāta atque ēdicta sublātum īrī diē nōnō. Dānī et Finnī iam sua mandāta sustulērunt. In Hispaniā singulae regiōnēs constituunt quid sit intrā suōs fīnēs agendum, quārē Catalaunī iam coepērunt ēdicta dērogāre. Italī autem magistrātūs cīvium lībertātem infringere pergunt usque ad mēnsem Aprīlem. Ottava Occupāta Ottava, princeps urbs Canadēnsium, nunc occupātur ā raedāriīs, quī onera solent inter Americānōs et Canadēnsēs cōnferre. Nam ēdictum est ut omnēs aut īnsitiōne contrā morbum corōnārium rōborentur aut diū ab omnibus aliīs secernentur nē morbus serpat, quō tempore eīs nōn liceat onera ferre. Exinde queruntur illī, quī īnsitiōnem recūsant, pānem cottīdiānum ā magistrātibus sibi sublātum. Prōvinciae occidentālēs, ut Alberta et Sascātzevānia, iam coepērunt tālia ēdicta tollere. Ottavae autem raedāriī viās interclūdunt et būcinīs tubīsque diū noctūque clangōrem faciunt continuum. Custōdēs pūblicī timent nē reclāmātōrēs subsidia accipiant ab Americānīs illāta, quī Canadam subvertere cōnentur. Phōca nāta In Vasintōniā, phōca elephantina, quālēs inter maximōs vitulōs marīnōs numerantur, nāta est in sinū Bowman dictō. Sinus et silvae maritimae clauduntur, nē catulus hominibus nimis assuescat; mater autem iam bene nōta et amīca est incolīs et Vidbeae īnsulae et Fīliī Alicūius īnsulae.
Luēs corōnāria in Britanniā victa Fere omnia ad publicam salūtem tuendam in Britanniā ēdicta subitō sunt sublāta. Nōn iam oportet os pannō tegere, nec litterās habēre quibus liceat theatrum vel deverticulum ingredī, sed vīta ad pristinās normās restituitur. Quae ēdicta, dum strenuē in populum impōnēbantur, Boris Johnson, minister prīmārius, ipse conviviīs cēnīsque identidem celebrandīs violābat, quārē rogātur, an intemperantiā impulsus Johnson perīculōsē ēgerit, an māiorem, quam necesse fuerit, partem populō adēmerit lībertātis. Dum quaestiō dē Johnsōnis conviviīs habētur, ipse ēdicta sustulit, et cīvēs ad dēverticula pūblica regrediuntur ubi cerevīsiam bibant et gaudiīs amīcitiae oblectentur. Russī in Africā In Burkinā Fāsō rēs pūblicā ēversa est. Roch Kābōre, mōre populārī et lēgitimē bis ēlectus praeses, est suīs ā mīlitibus comprehēnsus paulō postquam negāverat mīlitēs mercennāriōs Russicōs, quī Vagneriānī vocitāntur, condūcere sē velle. Summam igitur auctōritātem obtinet Paulus-Henrīcus Sandoaga Damiba tribūnus mīlitum, quī hortātus erat ut Russī condūcerentur quī Māhōmetānōs latrōnēs reprimerent. Nam ex annō bis millēsimō quīntō decimō mille quingentī cīvēs ā latrōnibus interfectī sunt et deciēs centēna mīlia cīvium coacta sunt domō fugere, quāre reclāmābātur in praesidem ut dēbilem et parum capācem ad rem pūblicam tuendam. Īdem cīvēs nunc Damibam servātōrem populī acclāmant et, vexilla Russica vibrantēs, postulant ut Vagneriānī mercennāriī quam prīmum conducantur. Damiba fertur amīcitiae vinculīs coniunctus esse cum Assimī Goitā, tyrannō Māliānōrum, et Mamadī Doumbouiā, tyrannō Guinēānōrum, quōrum uterque tribūnus mīlitum suam rem pūblicam annō priōre ēversit. Goita Māliānus Russōs mercennāriōs conduxit, quī etiam in Guineā operantur. Itaque tribus rēbus pūblicīs subversīs Russī māiorem in diēs grātiam colunt in Africā occidentālī, ubi auctoritas Gallōrum pedetemptim dēminuitur. Ītalia sine praeside Tōtam hebdomadem senātōrēs Ītalī suffrāgia frustrā ferunt ad novum praesidem ēligendum, quī in locum succēdat Sergiī Mattarellae. Factiōnes dextrae, ut Fortia Ītalia et Liga, frustrā cōnātae sunt Elizabētham Casellātam prōpōnere quae reī pūblicae praeesset, nec potuērunt factiōnēs etiam suīs suādēre senātōribus ut ūnā vōce eam ēligerent. Factiōnēs autem sinistrae nequeunt inter sē cōnsentīre dē candidātō prōferendō, sed mālunt factiōnēs dextrās in culpam vocāre. Nōnnullī sēnātōrēs cupiunt Mattarellam dēnuō creārī praesidem, ut rēs pūblica stabiliātur, sed Mattarella ipse, octōginta annōs nātus, identidem recūsat propter aetātem prōvectam. Stephanus Breierus jūdicātum dēpositūrus Stephanus Breierus, ex annō millēsimō nōningentēsimō nōnāgēsimō quartō inter novem summōs Americānōrum iūdicēs numerātus, et octōgintā et trēs annōs nātus, nūntiāvit sē jūdicātum dēpositūrum. Itaque factiō sinistra, quae Breierum ōlim creāvit iūdicem, conābitur novam candidātam ā praeside nōminandam cōnfirmāre ante comitia mēnse Novembrī habenda, quibus fierī potest ut factiō dextra Senātum capiat atque exinde facultātem iūdicēs cōnfirmāndī et negandī. Scholae faciē ad faciem celebrantur Post longās morās, quibus scholae per rete ūniversāle et quasi per speculum in aenigmate docēbantur, studiōrum Ūniversitas discipulōs rursus ad sē convōcāvit, quī faciē ad faciem discerent. Mēnsa Latīna diēbus Iōvis hōrā quartā cum dīmidiō dēnuō habētur, et discipulī sermōnis Graecī hōrā tertiā diēbus Lūnae et Mercūriī colloquia legunt Luciānī.
Sabatina Napolitano"Origami"Campanotto Editorehttps://www.campanottoeditore.com/home.phpLa protagonista del romanzo è Olga, una giornalista e bibliotecaria che diventa celebre sposando Gustavo Miso, un editore e giornalista molto facoltoso. Da bambina resta presto orfana di entrambi i genitori e viene cresciuta dai nonni che amavano gli origami. Alle scuole medie comincia a scrivere su un giornalino chiamato Origami: il sogno di carta. La giornalista non abbandona mai il progetto fin tanto che "Origami" diventa un giornale vero. Olga gestisce la grossa biblioteca di Itaque insieme ad altri impiegati come Marianne, Jeremy, Nina, Nora, Ellen. Dapprima diventa amante di Jeremy poi dopo un incidente incontra Gustavo e se ne innamora. Olga ha due presenze vicine costanti, un amante, Emilio, e una amica, Rossana. Questi le consigliano scene e azioni che spesso lei non segue e che subisce contro la sua volontà. Gustavo non si rende conto di nulla e appoggia quasi sempre le decisioni della moglie. I due hanno un unico figlio, Edoardo che prima ha una relazione con una traduttrice. Poi a seguito della loro separazione sposa una donna giapponese, Ada. Dalla loro unione nasce una figlia che sembra portare sulle spalle il peso dei Miso.Sabatina Napolitano è nata a La Maddalena (SS) il 14 maggio del 1989. Ha pubblicato sette libri di poesia. Origami è il suo primo romanzo. Recensisce, collabora e intervista autori di poesia, narrativa e saggistica ed è una studiosa dell'opera di Nabokov.IL POSTO DELLE PAROLEascoltare fa pensarehttps://ilpostodelleparole.it/
Terror in Britanniā Diē Sōlis, quō diē Britannī solent mīlitēs commemorāre quī prō patriā periērunt, extrā valētūdinārium fēminīs parturientibus dicātum, Ēmad al-Suēlmīn, vir Iraquiānus trīgintā duōs annōs nātus, pyrobolum dīrūpuit quod sēcum ferēbat in raedā conductīciā quā vehēbātur. Annō bis millēsimō quartō decimō al-Suēlmīn iūre asȳlī petēbat, sed nōn impetrāvit, ut sibi licēret in Britanniā manēre; nam eō tempore magistrātūs recūsāvērunt nē cīvitātem eī darent, quippe quī furēns et cultrō armātus praeterambulantibus in viā minātus esset. Pervestīgātōrēs Britannī suspicantur eum voluisse populum terrōre afficī. Russī satellitem percutiunt Necesse fuit astronautīs et cosmonautīs, quī in omnium gentium Statiōne Caelestī versantur, sē ad vehicula dēscēnsōria cōnferre, ubi opperiēbantur parātī, quī statiōne excīsā dē caelō rursus ad terram integrī incolumēsque dēlaberentur, quia novus fragmentōrum nimbus nōn longē a statiōnis orbitā diē Lūnae apparuit. Diē īnsequentī Russī nuntiāvērunt, sē perīculum fēcisse novī iaculī quō satellitēs hūmānā manū factī, quī orbēs circum terram lustrant, percuterentur et dīrumperentur. Tālia arma habentur omnibus gentibus perīculōsa, quia catarractam possunt efficere Kessleriānam, quā fragmenta ūnīus satellitis percussī in aliōs irruentia etiam eōs dīrumpant et multiplicent fragmenta, donec tōtum caelum prope terram fragmentīs celerrimē ruentibus occupātum ūsuī hūmānō dēnegētur. Belorussia Paulō postquam Alexander Lucashencō, tyrannus Ruthēnōrum Albōrum seu Belorussōrum, minātus est petroleum, quod per Belorussiam in Ūniōnem Eurōpaeam flueret, cohiberī posse, et statim postquam Germānī negāvērunt novō petroleī ductuī Russicō, quī secundus NordStream appellātur, licentiam operandī datum īrī, fluxus petroleī Polōnīs Germānīsque destinātī subitō dēminūtus est ut ductus, quod dīcunt Ruthēnī Albī, curārētur et vitia reparārentur. Belorussī etiam nuntiāvērunt sē vim ēlectricam Ucrainēnsibus nōn iam venditūrōs. Stimulus in Iapōniā Novī magistrātūs Iapōnicī lēgēs tulērunt, quibus oeconomia incitārētur. Stimulus igitur fiscālis, quō cupiditās mercium emendārum augeātur, ad decimam tōtīus reīpūblicae annōnae partem constābit. Largītiō praecipuē illīs, quī līberōs ērudiunt, tribuētur, quōrum numerum cupiunt magistrātūs augēre. Bellinghamia et Britannica Columbia inundātae Propter magnōs et assiduōs imbrēs, fluviī per vallem Frāseriānum tam in Columbiā Britannicā quam in Vasintōniā cīvitāte campōs inundant. Bellinghamia ipsa minimum tulit damnum, sed Vancūverium et maxima pars Columbiae Britannicae, omnibus viīs undārum vī ereptīs ā reliquā Canadā est disiuncta. Cibus petroleumque in Vancūverium importārī nōn potest, neque frūmentum Canadēnse ex Albertā aliīsve Canadae occidentālis prōvinciīs ad mare Pacificum ēiusque nāvēs onerāriās transportārī. Agrī inter Bellinghāmiam et Vancūverium omnīnō vastātī sunt, pecudēs mersī, annōna dēperdita. Actiō Grātiārum Diē Iōvis secundum mōrem māiōrum grātiās agēmus nōn in studiōrum Ūniversitāte sed aliās, nostrīs cum familiāribus. Grātiās praecipuē agēmus quod undae recessērunt et flūmina intrā suās rīpās resīdent; etiam grātiās agēmus propter bonam valētūdinem quā in Americā fruimur ubi corōnāriī morbī grassātiō īnsitiōne et arte medicā cohibētur. Itaque nuntiī Latīnī proximā hebdomade intermittentur, nec congrediētur mēnsa Latīna nec convenient circulī ad Lūciānum Nepōtemque legendōs.
Iūlius in peristȳlō suō magnificō, quod columnīs et signīs deōrum ōrnātur, cum amīcō suō Cornēliō loquitur.“Certē tū vir beātus es, Iūlī”, inquit Cornēlius, “nam vīllam magnificam possidēs cum magnā familiā atque uxōre pulcherrimā.”Iūlius: “Mea uxor nōn pulchrior est quam tua. Tū quoque es vir beātus, Cornēlī, quamquam tibi nōn tanta vīlla atque minor familia est. Neque enim eae sunt rēs quae hominēs beātōs faciunt.”Ad hoc Cornēlius “Ita est ut dīcis”, inquit, “sed vir pauper ā fēminīs dīvitibus nōn amātur neque virgō pauper amātur ā virīs dīvitibus!”Iūlius: “Immō ego adulēscēns dīves virginem pauperem amābam – nec vērō ab eā amābar! Numquam ab eā salūtābar, epistulae ac flōrēs, quōs ad eam mittēbam, ad mē remittēbantur. Itaque trīstis eram ac miser. Parentēs meī multīs modīs mē dēlectāre cōnābantur, optimum cibum mihi dabant, sed ego paulum edēbam et nocte male dormiēbam.”Cornēlius: “Cūr illa virgō pauper tē adulēscentem dīvitem nōn amābat?”Iūlius: “Quia alium virum dīvitem amābat – nec vērō ab illō virō pessimō amābātur, quod virgō pauper erat!”Cornēlius: “Quae erat illa virgō pauper?”Iūlius: “Erat Aemilia, quae nunc uxor mea est ac mē nec ūllum alium virum amat. Hodiē beātī coniugēs sumus.”Cornēlius: “Ego quoque adulēscēns virginem pauperem amābam, neque putābam mē ab eā amārī quia ipse pauper eram. Sed illa mē nec ūllum alium virum amābat – ac nunc uxor mea est. Nōs beātissimī sumus coniugēs, quamquam dīvitēs nōn sumus. Uxor mea mulier est optima ac pulcherrima.”Iūlius: “Uxor tua nōn melior neque pulchrior est quam mea Aemilia!”
Dominus, cum Tūsculum it, equō vehitur aut lectīcā portātur ā servīs suīs. Servī vērō asinīs vehī solent; sed servus quī medicum arcessere iubētur, nōn asinō pigrō, sed equō currente vehitur. Medicus quoque equō vehitur. Itaque brevī tempore ad aegrum venīre potest.Lēander Syrum equum ascendere vidēns interrogat: “Cūr tū hodiē equō veheris, Syre? Nōs servī asinīs vehimur, nōn equīs!”Syrus: “Equō vehor quia medicum arcessere iubeor. Equō currente brevī tempore Tūsculum ad medicum vehor. Medicus quoque equō vehitur.”Syrus igitur equō vehitur Tūsculum ac post hōram cum medicō redit.Medicus ōstiāriō “Aperī ōstium!” inquit, “Medicus sum, ā dominō tuō exspector.”“Rēctē dīcis, medice” inquit ōstiārius ōstium aperiēns, “tū ā dominō exspectāris, quia fīlius eius aegrōtat. Ātrium intrā!”Medicus ātrium intrat atque illīc ā Dāvō servō salūtātur: “Salvē, medice!”Medicus: “Ubi est dominus tuus? Cūr ā servō, nōn ā dominō, salūtor?”Iūlius intrāns “Salvē, medice!” inquit, “Laetor tē iam adesse, nam tū ut ‘medicus doctus’ ab aegrīs laudāris. Venī mēcum ad fīlium meum aegrum!”Medicus: “Rēctē dīcis: laudor ā multīs aegrīs quōs sānō vel sānāre cōnor.”Iūlius: “Vōs medicī laudāminī ab aegrīs quōs bene sānātis, nōn laudāminī ab iīs quōs male sānāre cōnāminī et quī adhūc aegrī sunt – aut iam mortuī!”
Saluete amici, amicae, uosque omnes qui Latinitati hodiernae fauetis. Hoc est Soliloquium e Guiana. Reginaldus loquor. Primum omnium uobis annum bis milesimum undeuicesimum faustum, felicem, Latinissimumque imo corde exopto. Utinam uota uestra quaecumque sint, feliciter perficiatis! Quod ad me attinet, uobis fateor me sperare saepius uobis Latine loquentibus interfore. Equidem ut uerum dicam tam multa uariaque mandata praeterito anno accepi ut otium nunc crudeliter desit. Tanquam uobis iam explanaui, ego in Guiana Francica habito ubi in classibus universitariis utramque linguam doceo. Praeterea magistris linguarum classicarum artem paedagogicam profiteor ut quoquouersus regionis nostrae me conferam collegas uisitatum. Alioquin, semper excruciatus sum inter studia diuersa, quoniam praeter auctores Latinos simili ardore linguam cultumque ciuilem Sinicum colo. Itaque quatenus, ut opinor, cor meum uix partior, constitui me hodie lingua Latina uti ut uobis de argumento Sinas classicas spectanti colloquerer. Ac quodam modo, ut ita dicam, me pontificem cultuum duorum praebebo, id est conabor pontem inter occidentem et orientem instruere. In hoc consilio, auctorem insignem selegi, cui nomen fuit Robert Van Gulik eumque uobis paucis uerbis commendare uelim. Ipse ciuis Batauus inter primum et secundum bellum mundanum, id est prima parte saeculi uicesimi, muneribus diplomaticis pro regno Batauorum in Sinis functus est cum Seres regimine imperiali euerso rem publicam liberam instituere coeperunt. Robert Van Gulik, uir eruditionis exquisitae, non modo Batauice et Anglice loquebatur, sed linguam Sinicam quoque callebat necnon linguas nostras classicas. Die quodam cum libros Sinicos ueteres inspiceret, mythistoriam saeculo duodeuicesimo compositam comperit cuius iudex, nomine Ti, persona praecipua erat. Huius fabulae et stilo et ingenio delectatus, Van Gulik de hoc iudice Ti inquirere coepit. Nec mora cognouit eumdem iudicem Ti reapse uixisse, magistratu functum esse saeculo septimo post Christum natum cum Imperium Sinicum sub principibus Tang floreret atque eodemque tempore Roma collapsa Constantinopolis nouum caput mundi occidentalis fieret. Dum haec dico, mentionem non facere non possum de mirissima similitudine rerum: nam scriptores Sinici tradere solent imperium suum duabus aureis aetatibus fructum esse. Primum cultus ciuilis Serum maxime floruit inter secundum saeculum ante Christum natum et secundum saeculum post Christum natum sub principibus Han, deinde septimo saeculo sub principibus Tang sicut supra dixi. Illud ideo antiquissimum mihi uidetur animaduertere bis eodem tempore hic occidentes sub Roma Constantinopolique illic orientes sub Han Tangque principibus floruisse. Sed reuertamur ad argumentum diei. Igitur Robert Van Gulik cum plura de Iudice Ti didicit, constituit mythistoriam in linguam Anglicam uertere, uel ut melius dicam, Anglice adaptare cui libro titulus fuit "Causae criminales ab iudice Ti instructae". Illo tempore, id est septimo saeculo, iudices magistratus erant examinationibus publicis conscripti qui ciuitatibus imperii praeessent, inuestigationes criminales faciebant, iudiciaque secundum ius imperiale principiaque iustitiae reddebant. Hunc librum sub titulo Anglice Celebrated cases of Judge Dee Francogallice Trois enquêtes criminelles du Juge Ti facile apud librarios inuenietis. Uos imprimis exhortor ut eos ob illas causas legatis: -Primum quod sunt testimonia mythistoriarum Sinicarum -Deinde, fabulae alacri stilo scriptae sunt -Praeterea in eis legendis personas egregias utputa iudicem ipum sed legatosque suos necnon familiares. -Postremo talia opera nobis aperit portas mundi qui eodem tempore floruit ac Roma et Constantinopolis apud nos. Nomina titulusque operis in commentariis huius emissionis inuenietis. Nunc peruenimus ad finem huius soliloquii. Iterum uobis annum Latinissimum exopto. Si cupitis mecum de hoc aut alio argumento uiua uoce colloqui, mihi nuntiolum in Twitter mittite. In interuallo, curate ut ualeatis!
Lorem ipsum dolor sit amet, consectetur adipisicing elit. Itaque et doloremque minima. Tempora dicta deleniti at in sequi soluta ipsum aut. In, unde dolorum amet sequi blanditiis quae sed, quia.
Liber Sextus - Capitula 29-43 Index rerum quae geruntur in his capitulis: Capitula 29-31: Caesar, postquam Seuvos sese in silvas recepisse comperit, constitituit non progredi longius in Germania. Praesidio apud pontem relicto iterum ad bellum Ambiorigis proficiscitur. Ambiorix forte et casu mortem effugit atque copiae eius (Eburones) se in paludibus, silvis, insulis occultant. Capitulum 32-34: Caesar copiis suis in tres partes distributis impedimenta omnium legionum in castello cui nomen est Aduatucum relinquit. Quintus Tullius Cicero huic castello praeest cum una legione. Caesar, Labienus, Treboniusque diversi in varias partes proficiscuntur ut Ambiorigem et copias eius inveniant. Constituunt reverti ad Aduatucum post diem septimum. Caesar etiam, ut Gallorum vita potius quam vita suorum militum in silvis periclitetur, ad finitimas civitates nuntios dimittit atque evocat eos ad diripiendos Eburones. Capitulum 35-40: Nuntii Caesaris de Eburonibus diripiendis ad Germanos quosdam qui vocantur Sugambri perveniunt. Sugambri igitur spe praedae invitati Rhenum transeunt et agros Eboronum populantur. Hoc autem facto constituunt ire Aduatucam et oppugnare Romanos. Celeriter in castra Romana irrumpere conantur; Romani eos repellere vix possunt sed tandem, aliquot militibus Romanis interfectis, Germani oppugnatione desistunt. Capitulum 41-43: Germani trans Rhenum sese recipiunt. Caesar ad castra Romana revertitur atque iterum ad vexandos hostes proficiscitur. Ambiorigem invenire non potest sed omnes vicos atque aedificia Eburonum vastat atque incendit. Denique concilio habito atque legionibus in hibernis collocatis in Italiam proficiscitur. Quaedam de Bello Gallico deque libro sexto generatim Haud necessarium videtur ut multum scribam de libro qui Commentarii de Bello Gallico sive Bellum Gallicum inscribitur, quippe qui fere omnibus hominibus etiam rerum antiquarum imperitis iam diu notissimus sit. Itaque quam brevissime potero capita rerum tantum leviter perstringam. Patet hoc opus constare ex commentariis quos Gaius Iulius Caesar, illustrissimus omnium Romanorum scripsit de bello quod in Gallia gessit ab anno duodesexagesimo a.C.n usque ad annum quinquagesimum (h.e. 58 - 50). Totum opus divisum est in octo libros sive volumina quorum tamen octavus non ab Caesare ipso sed ab Aulo Hirtio conscriptus est. In hoc sexto libro, Caesar motum Galliae expectans copias suas auget, varias civitates Gallicas subigit, Gallum quendam nomine Ambiorigem, qui anno proximo castra Romana quaedam obsedit multosque milites Romanos perfidiose trucidavit, persequitur. Hac de causa et ne saepius Germani rebus Romanis obsistant Caesar iterum Rhenum transit. Inde medulla libri constat ex comparatione Gallorum et Germanorum, praesertim quod pertinet ad mores, instituta, religionem. Accedit etiam brevis descriptio cuiusdam maximae silvae in finibus Germaniae in qua multa et mirabilia animilia habitare dicuntur. Denique Caesar revertitur et in Gallos quosdam qui Eburones appellantur contendit, copiis Romanis divisis et Quinto Tullio Cicerone cum aliquot militibus relicto in castello qui vocatur Aduatuca. Cum Eburones in omnes partes dispersi sint, nuntios Caesar ad finitimas civitates demittit atque evocat eos ad diripiendos Eburones. Quo nuntio audito, Germani quidam qui Sugambri vocantur Rhenum transeunt; Eburones aliquot excipiunt; castellum Ciceronis obsident et fere expugnant; expugnatione desperata discedunt. Denique Ambiorige nusquam invento, agris autem finibusque eius regionis vastatis, Caesar legiones in hibernis collocat et in Italiam proficiscitur. Infra in hac pagina invenientur nexus ad paucas editiones utiles, quarum exstat fere infinitus numerus in rete universali si animus tales conquirere atque invenire tulerit. Editiones Utiles 1) Editio Totius Operis ab Harper et Tollman Confecta In hac editione quodque verbum typis crassioribus (ut ita dicam) excussum est cum primum apparet, eo consilio ut lector possit statim cognoscere in quaque pagina quae vocabula debeant esse sibi incognita quaeque nota Multae etiam insunt notae Anglice perscriptae, chartae geographicae, imagines variarum rerum Ad calcem inveniuntur indices varii atque proprium lexicon sive dictionarium Harper et Tollman 2) Editio Totius Operis in Usum Delphini (sextus liber incipit circa paginam 220am): Editio In Usum Delphini 3) Editio Totius Operis ab Allen, Greenough, D'Ooge, Daniell Confecta Editio primi libri lectu facilior
Liber Sextus - Capitula 21-28 Index rerum quae geruntur in his capitulis: Capitula 21-22: Germani multum ab consuetudine Gallorum differunt. Deos tantum colunt quos cernere sensibus possunt, ut Solem et Lunam. Victum quaerunt venando, et pellibus utuntur pro vestimentis. Agri culturae non student, neque quisquam agri modum certum aut fines habet proprios. Quotannis cives coguntur ab magistratibus principibusque relinquere eos agros quos coluerant atque ad alios transire; quo more Germani arbitrantur vires atque animos suos corroborari. Capitulum 23-24: Civitatibus maxima laus est quam latissime circum se vastatis finibus solitudines habere. In bello magistratus deliguntur qui bello praesint et habeant vitae necisque potestatem; in pace autem nullus est communis magistratus. Germani non putant latrociniam esse turpem quae extra fines cuiusque civitatis fit. Principes sunt duces talium expeditionum. Hospitem violare fas non putant. Fuit tempus cum Galli virtute Germanos superarent, sed paulatim Galli propter propinquitatem provinciae enervati sunt. Capitulum 25-26: Silva est magna in Germania quae vocatur Hercynia. Multa in ea silva genera ferarum nasci dicuntur quae reliquis in locis visa non sunt, ut bos cervo similis cui unum est cornu inter aures. Capitulum 27 -28: Est etiam in silva Hercynia animal quod appellatur alces. Similes sunt capris figura atque varietate pellium, sed paulo maiores magnitudine. Crura eorum nodis articulisque carent quam ob rem flecti non possunt ad considendum aut in solo iacendum. Etiam est genus animalium quae uri vocantur, similes magnitudine elephanto et figura tauro. Uros venando adulescentes Germani se exercent. Quaedam de Bello Gallico deque libro sexto generatim Haud necessarium videtur ut multum scribam de libro qui Commentarii de Bello Gallico sive Bellum Gallicum inscribitur, quippe qui fere omnibus hominibus etiam rerum antiquarum imperitis iam diu notissimus sit. Itaque quam brevissime potero capita rerum tantum leviter perstringam. Patet hoc opus constare ex commentariis quos Gaius Iulius Caesar, illustrissimus omnium Romanorum scripsit de bello quod in Gallia gessit ab anno duodesexagesimo a.C.n usque ad annum quinquagesimum (h.e. 58 - 50). Totum opus divisum est in octo libros sive volumina quorum tamen octavus non ab Caesare ipso sed ab Aulo Hirtio conscriptus est. In hoc sexto libro, Caesar motum Galliae expectans copias suas auget, varias civitates Gallicas subigit, Gallum quendam nomine Ambiorigem, qui anno proximo castra Romana quaedam obsedit multosque milites Romanos perfidiose trucidavit, persequitur. Hac de causa et ne saepius Germani rebus Romanis obsistant Caesar iterum Rhenum transit. Inde medulla libri constat ex comparatione Gallorum et Germanorum, praesertim quod pertinet ad mores, instituta, religionem. Accedit etiam brevis descriptio cuiusdam maximae silvae in finibus Germaniae in qua multa et mirabilia animilia habitare dicuntur. Denique Caesar revertitur et in Gallos quosdam qui Eburones appellantur contendit, copiis Romanis divisis et Quinto Tullio Cicerone cum aliquot militibus relicto in castello qui vocatur Aduatuca. Cum Eburones in omnes partes dispersi sint, nuntios Caesar ad finitimas civitates demittit atque evocat eos ad diripiendos Eburones. Quo nuntio audito, Germani quidam qui Sugambri vocantur Rhenum transeunt; Eburones aliquot excipiunt; castellum Ciceronis obsident et fere expugnant; expugnatione desperata discedunt. Denique Ambiorige nusquam invento, agris autem finibusque eius regionis vastatis, Caesar legiones in hibernis collocat et in Italiam proficiscitur. Infra in hac pagina invenientur nexus ad paucas editiones utiles, quarum exstat fere infinitus numerus in rete universali si animus tales conquirere atque invenire tulerit. Editiones Utiles 1) Editio Totius Operis ab Harper et Tollman Confecta In hac editione quodque verbum typis crassioribus (ut ita dicam) excussum est cum primum apparet, eo consilio ut lector possit statim cognoscere in quaque pagina quae vocabula debeant esse sibi incognita quaeque nota Multae etiam insunt notae Anglice perscriptae, chartae geographicae, imagines variarum rerum Ad calcem inveniuntur indices varii atque proprium lexicon sive dictionarium Harper et Tollman 2) Editio Totius Operis in Usum Delphini (sextus liber incipit circa paginam 220am): Editio In Usum Delphini 3) Editio Totius Operis ab Allen, Greenough, D'Ooge, Daniell Confecta Editio primi libri lectu facilior
Liber Sextus - Capitula 11-20 Index rerum quae geruntur in his capitulis: Capitula 11-12: Caesar decernit mores Gallorum atque Germanorum exponere. In Gallia non solum in omnibus civitatibus sed paene etiam in singulis domibus sunt duae factiones. Ante adventum Caesaris Haedui et Sequani fuerunt principes factiones; post adventum eius Haedui sunt longe principes et Remi secundum locum obtinent. Capitula 13: Duo sunt genera hominum nobilium in Gallia, druidum et equitum. Druides rebus divinis intersunt et fere de omnibus controversiis publicis privatisque constituunt. Capitulum 14-15: Druides novi multos annos in disciplina permanent ut magnum numerum versuum sacrorum ediscant. Multa de rerum natura disputant et iuventuti tradunt. Alterum genus nobilium est equitum; hi sunt bellatores. Capitulum 16-17: Omnis natio Gallorum admodum dedita est religionibus; multas victimas, nonnumquam etiam humanas, immolant atque mactant. Deos multos et plerosque Romanis deis similes colunt. Capitulum 18-20: Galli dicunt se ab Plutone prognatos esse. Viri in uxores sicut in liberos vitae necisque habent potestatem. Funera Gallorum sunt magnifica et sumptuosa. Civitates Gallicae quae bene gubernantur interdicunt civibus rumores cum aliis civibus communicare. Quaedam de Bello Gallico deque libro sexto generatim Haud necessarium videtur ut multum scribam de libro qui Commentarii de Bello Gallico sive Bellum Gallicum inscribitur, quippe qui fere omnibus hominibus etiam rerum antiquarum imperitis iam diu notissimus sit. Itaque quam brevissime potero capita rerum tantum leviter perstringam. Patet hoc opus constare ex commentariis quos Gaius Iulius Caesar, illustrissimus omnium Romanorum scripsit de bello quod in Gallia gessit ab anno duodesexagesimo a.C.n usque ad annum quinquagesimum (h.e. 58 - 50). Totum opus divisum est in octo libros sive volumina quorum tamen octavus non ab Caesare ipso sed ab Aulo Hirtio conscriptus est. In hoc sexto libro, Caesar motum Galliae expectans copias suas auget, varias civitates Gallicas subigit, Gallum quendam nomine Ambiorigem, qui anno proximo castra Romana quaedam obsedit multosque milites Romanos perfidiose trucidavit, persequitur. Hac de causa et ne saepius Germani rebus Romanis obsistant Caesar iterum Rhenum transit. Inde medulla libri constat ex comparatione Gallorum et Germanorum, praesertim quod pertinet ad mores, instituta, religionem. Accedit etiam brevis descriptio cuiusdam maximae silvae in finibus Germaniae in qua multa et mirabilia animilia habitare dicuntur. Denique Caesar revertitur et in Gallos quosdam qui Eburones appellantur contendit, copiis Romanis divisis et Quinto Tullio Cicerone cum aliquot militibus relicto in castello qui vocatur Aduatuca. Cum Eburones in omnes partes dispersi sint, nuntios Caesar ad finitimas civitates demittit atque evocat eos ad diripiendos Eburones. Quo nuntio audito, Germani quidam qui Sugambri vocantur Rhenum transeunt; Eburones aliquot excipiunt; castellum Ciceronis obsident et fere expugnant; expugnatione desperata discedunt. Denique Ambiorige nusquam invento, agris autem finibusque eius regionis vastatis, Caesar legiones in hibernis collocat et in Italiam proficiscitur. Infra in hac pagina invenientur nexus ad paucas editiones utiles, quarum exstat fere infinitus numerus in rete universali si animus tales conquirere atque invenire tulerit. Editiones Utiles 1) Editio Totius Operis ab Harper et Tollman Confecta In hac editione quodque verbum typis crassioribus (ut ita dicam) excussum est cum primum apparet, eo consilio ut lector possit statim cognoscere in quaque pagina quae vocabula debeant esse sibi incognita quaeque nota Multae etiam insunt notae Anglice perscriptae, chartae geographicae, imagines variarum rerum Ad calcem inveniuntur indices varii atque proprium lexicon sive dictionarium Harper et Tollman 2) Editio Totius Operis in Usum Delphini (sextus liber incipit circa paginam 220am): Editio In Usum Delphini 3) Editio Totius Operis ab Allen, Greenough, D'Ooge, Daniell Confecta Editio primi libri lectu facilior
Liber Sextus - Capitula 1-10 Index rerum quae geruntur in his capitulis: Capitula 1-2: Caesar, tot militibus anno proximo ob insidias Ambiorigis amissis, novas legiones atque cohortes comparat ad maiorem Galliae motum reprimendum. Capitula 3-5: Cum a multis civitatibus Gallicis bellum parari videat, celeriter magnam partem eorum populationibus atque etiam ipso exercitus Romani adventu ad officium redire cogit. Capitula 6-8: Hac parte Galliae pacata et Treveris (aliis Gallis deficientibus) ab Labieno legato victis, totus Caesar mente et animo in bellum Ambiorigis insistit. Capitula 9-10: Decernit autem primum Rhenum flumen iterum transire, duabus de causis, primum quod Germani auxilia contra se Treveris miserant, tum, ne Ambiorix illic se occultare possit. Copiis suis traductis certior factus est Suebos, Germanos ab quibus auxilia Treveris missa sunt quique ob hanc rem metuerunt adventum Romanorum, ad extremos fines se recepisse iuxta silvam maximam. Quaedam de Bello Gallico deque libro sexto generatim Haud necessarium videtur ut multum scribam de libro qui Commentarii de Bello Gallico sive Bellum Gallicum inscribitur, quippe qui fere omnibus hominibus etiam rerum antiquarum imperitis iam diu notissimus sit. Itaque quam brevissime potero capita rerum tantum leviter perstringam. Patet hoc opus constare ex commentariis quos Gaius Iulius Caesar, illustrissimus omnium Romanorum scripsit de bello quod in Gallia gessit ab anno duodesexagesimo a.C.n usque ad annum quinquagesimum (h.e. 58 - 50). Totum opus divisum est in octo libros sive volumina quorum tamen octavus non ab Caesare ipso sed ab Aulo Hirtio conscriptus est. In hoc sexto libro, Caesar motum Galliae expectans copias suas auget, varias civitates Gallicas subigit, Gallum quendam nomine Ambiorigem, qui anno proximo castra Romana quaedam obsedit multosque milites Romanos perfidiose trucidavit, persequitur. Hac de causa et ne saepius Germani rebus Romanis obsistant Caesar iterum Rhenum transit. Inde medulla libri constat ex comparatione Gallorum et Germanorum, praesertim quod pertinet ad mores, instituta, religionem. Accedit etiam brevis descriptio cuiusdam maximae silvae in finibus Germaniae in qua multa et mirabilia animilia habitare dicuntur. Denique Caesar revertitur et in Gallos quosdam qui Eburones appellantur contendit, copiis Romanis divisis et Quinto Tullio Cicerone cum aliquot militibus relicto in castello qui vocatur Aduatuca. Cum Eburones in omnes partes dispersi sint, nuntios Caesar ad finitimas civitates demittit atque evocat eos ad diripiendos Eburones. Quo nuntio audito, Germani quidam qui Sugambri vocantur Rhenum transeunt; Eburones aliquot excipiunt; castellum Ciceronis obsident et fere expugnant; expugnatione desperata discedunt. Denique Ambiorige nusquam invento, agris autem finibusque eius regionis vastatis, Caesar legiones in hibernis collocat et in Italiam proficiscitur. Infra in hac pagina invenientur nexus ad paucas editiones utiles, quarum exstat fere infinitus numerus in rete universali si animus tales conquirere atque invenire tulerit. Editiones Utiles 1) Editio Totius Operis ab Harper et Tollman Confecta In hac editione quodque verbum typis crassioribus (ut ita dicam) excussum est cum primum apparet, eo consilio ut lector possit statim cognoscere in quaque pagina quae vocabula debeant esse sibi incognita quaeque nota Multae etiam insunt notae Anglice perscriptae, chartae geographicae, imagines variarum rerum Ad calcem inveniuntur indices varii atque proprium lexicon sive dictionarium Harper et Tollman 2) Editio Totius Operis in Usum Delphini (sextus liber incipit circa paginam 220am): Editio In Usum Delphini 3) Editio Totius Operis ab Allen, Greenough, D'Ooge, Daniell Confecta Editio primi libri lectu facilior
Liber Primus - Capitula 18-27 Index earum rerum quae in hac parte aguntur: Capitulum 18: Confirmatio et Confutatio (Quarta pars orationis, confirmatio est "nostrorum argumentorum expositio cum adseveratione." Quinta pars orationis, confutatio est "contrariorum locorum dissolutio." Utraque pars pendet a constitutione causae.) Capitulum 18-25: Constitutio (Constitutio est "prima deprecatio defensoris cum accusatoris insimulatione coniuncta." Tria sunt genera constitutionum: coniecturale, legitimum, iuridiciale.) Capitulum 26-27: Ratio (Ratio est "quae causam facit et continet defensionem," e.g. defensor: "Orestes non iniuria matrem suam occidit, quia illa patrem eius occiderat.") Firmamentum (Firmamentum est "quod continet accusationem, quod adfertur contra rationem defensionis." e.g. accusator: "At Clytemnestram indamnatam poenas pendere non oportuit.") Iudicatio (Iudicatio est ipsa iudicii quaestio quae ex ratione et firmamento nascitur, e.g. "Rectumne fuit sine iudicio a filio Clytemnestram occidi?") Quaedam de Rhetorica Ad Herennium generatim Liber qui inscribitur Rhetorica ad Herennium primum in lucem editus est (quantum conici potest) initio primi saeculi a.C.n., fere eodem tempore quo Cicero librum suum cui index est De Inventione composuit. Cicero habitus est scriptor huius Rhetoricae ad Herennium per medium aevum, sed inde ab tempore renatarum artium opinio hominum doctorum fert ut Cicero nullo modo auctor huius libri esse possit. Sunt qui putent Cornificium quendam rhetorem scripsisse. Controversiis de nomine auctoris relictis constat hunc librum primum esse Latine scriptum qui adhuc nobis integer restet et in quo ars rhetorica tractetur. (Alii sane libri antea Latine scripti sunt de hac arte rhetorica sed hi omnes perierunt.) Itaque multa et utilia et iucunda insunt quae possunt non modo nos docere de ipsa arte bene dicendi, sed etiam de eo genere sermonis quo magistri antiqui uti solebant docentes; nam et dispositione et argumento et stilo hic liber proxime accedit ad acroases hodiernas scholasticas (quas Anglice vocamus "lectures"). Totum opus divisum est in quattuor libros sive volumina. In hoc primo libro, auctor exponit officium oratoris, tria genera causarum, quinque facultates quibus omnis orator debeat uti in scribendo et dicendo, et sex partes uniuscuiusque orationis. Denique, quod inventio est quasi maxima facultas oratoris, auctor explicat quo pacto ea exerceatur in quaque parte orationis (praeter Conclusionem, quam tractandam differt in librum alterum). Infra in hac pagina invenientur nexus ad varias editiones, inter quas est adumbratio cuiusdam novae editionis nuperrime a nobis confecta, in qua, ut speramus, omnia sunt paulo facilius disposita atque divisa ad legendum et intellegendum. Editiones Utiles 1) Editio Totius Operis Loebensis: Editio Loebensis 2) Editio Totius Operis In Usum Delphini (opus ipsum incipit circa paginam 300am) Editio In Usum Delphini 3) Adumbratio Editionis Novae Primi Libri ab Conrado Factae, in Qua Omnia Sunt Paulo Facilius Disposita atque Divisa ad Legendum et Intellegendum: Editio primi libri lectu facilior
Liber Primus - Capitula 12-17 Index earum rerum quae in hac parte aguntur: Capitulum 12-13: Narratio (Secunda pars orationis, narratio est "rerum gestarum aut proinde ut gestarum expositio." Tria sunt genera narrationis.) Capitulum 14-16: Narratio (Oportet narrationem tres res habere: ut brevis, ut dilucida, ut verisimilis sit.) Capitulum 17: Divisio (Tertia pars orationis, divisio est "per quam aperimus, quid conveniat, quid in controversia sit; et per quam exponimus, quibus de rebus simus acturi.") Quaedam de Rhetorica Ad Herennium generatim Liber qui inscribitur Rhetorica ad Herennium primum in lucem editus est (quantum conici potest) initio primi saeculi a.C.n., fere eodem tempore quo Cicero librum suum cui index est De Inventione composuit. Cicero habitus est scriptor huius Rhetoricae ad Herennium per medium aevum, sed inde ab tempore renatarum artium opinio hominum doctorum fert ut Cicero nullo modo auctor huius libri esse possit. Sunt qui putent Cornificium quendam rhetorem scripsisse. Controversiis de nomine auctoris relictis constat hunc librum primum esse Latine scriptum qui adhuc nobis integer restet et in quo ars rhetorica tractetur. (Alii sane libri antea Latine scripti sunt de hac arte rhetorica sed hi omnes perierunt.) Itaque multa et utilia et iucunda insunt quae possunt non modo nos docere de ipsa arte bene dicendi, sed etiam de eo genere sermonis quo magistri antiqui uti solebant docentes; nam et dispositione et argumento et stilo hic liber proxime accedit ad acroases hodiernas scholasticas (quas Anglice vocamus "lectures"). Totum opus divisum est in quattuor libros sive volumina. In hoc primo libro, auctor exponit officium oratoris, tria genera causarum, quinque facultates quibus omnis orator debeat uti in scribendo et dicendo, et sex partes uniuscuiusque orationis. Denique, quod inventio est quasi maxima facultas oratoris, auctor explicat quo pacto ea exerceatur in quaque parte orationis (praeter Conclusionem, quam tractandam differt in librum alterum). Infra in hac pagina invenientur nexus ad varias editiones, inter quas est adumbratio cuiusdam novae editionis nuperrime a nobis confecta, in qua, ut speramus, omnia sunt paulo facilius disposita atque divisa ad legendum et intellegendum. Editiones Utiles 1) Editio Totius Operis Loebensis: Editio Loebensis 2) Editio Totius Operis In Usum Delphini (opus ipsum incipit circa paginam 300am) Editio In Usum Delphini 3) Adumbratio Editionis Novae Primi Libri ab Conrado Factae, in Qua Omnia Sunt Paulo Facilius Disposita atque Divisa ad Legendum et Intellegendum: Editio primi libri lectu facilior
Liber Primus - Capitula 1-11 Index earum rerum quae in hac parte aguntur: Capitulum 1: Praefatio primi libri (Scriptor librum suum mittit sive dedicat cuidam viro nomine Gaius Herennius) Capitulum 2: Officium oratoris (Quid debeat orator agere); Genera causarum (Tria genera causarum sunt: demonstrativum, deliberativum, iudiciale) Capitulum 3: Orator ipse (Oportet esse in oratore: inventionem, dispositionem, elocutionem, memoriam, pronuntiationem. Orator potest haec adsequi arte, imitatione, exercitatione.) Capitulum 4: Inventio (Prima pars earum rerum quas orator debet habere, inventio est "excogitatio rerum verarum aut veri similium, quae causam probabilem reddant." Inventio in omnes sex partes orationis consumitur et est singulare artificium oratoris.) Capitulum 5-11: Exordium (Prima pars orationis, exordium est "per quod animus auditoris constituitur ad audiendum.") Quaedam de Rhetorica Ad Herennium generatim Liber qui inscribitur Rhetorica ad Herennium primum in lucem editus est (quantum conici potest) initio primi saeculi a.C.n., fere eodem tempore quo Cicero librum suum cui index est De Inventione composuit. Cicero habitus est scriptor huius Rhetoricae ad Herennium per medium aevum, sed inde ab tempore renatarum artium opinio hominum doctorum fert ut Cicero nullo modo auctor huius libri esse possit. Sunt qui putent Cornificium quendam rhetorem scripsisse. Controversiis de nomine auctoris relictis constat hunc librum primum esse Latine scriptum qui adhuc nobis integer restet et in quo ars rhetorica tractetur. (Alii sane libri antea Latine scripti sunt de hac arte rhetorica sed hi omnes perierunt.) Itaque multa et utilia et iucunda insunt quae possunt non modo nos docere de ipsa arte bene dicendi, sed etiam de eo genere sermonis quo magistri antiqui uti solebant docentes; nam et dispositione et argumento et stilo hic liber proxime accedit ad acroases hodiernas scholasticas (quas Anglice vocamus "lectures"). Totum opus divisum est in quattuor libros sive volumina. In hoc primo libro, auctor exponit officium oratoris, tria genera causarum, quinque facultates quibus omnis orator debeat uti in scribendo et dicendo, et sex partes uniuscuiusque orationis. Denique, quod inventio est quasi maxima facultas oratoris, auctor explicat quo pacto ea exerceatur in quaque parte orationis (praeter Conclusionem, quam tractandam differt in librum alterum). Infra in hac pagina invenientur nexus ad varias editiones, inter quas est adumbratio cuiusdam novae editionis nuperrime a nobis confecta, in qua, ut speramus, omnia sunt paulo facilius disposita atque divisa ad legendum et intellegendum. Editiones Utiles 1) Editio Totius Operis Loebensis: Editio Loebensis 2) Editio Totius Operis In Usum Delphini (opus ipsum incipit circa paginam 300am) Editio In Usum Delphini 3) Adumbratio Editionis Novae Primi Libri ab Conrado Factae, in Qua Omnia Sunt Paulo Facilius Disposita atque Divisa ad Legendum et Intellegendum: Editio primi libri lectu facilior
Saluete, amici, amicae, uosque omnes qui Latinitati hodiernae fauetis. Illud erit soliloquium e Guiana. Reginaldus loquor. Hodie plura denuo de Cornelio Nepote dicam ut de uitā Themístoclis aliquantulum tractemus. Namque uita Themistoclis plures ob illas causas mihi uidetur admodum digna quam propius inspiciamus. Primum omnium si compositionem operis imperatoribus excellentissimis dicati contemplamur, nos effugere non potest hanc uitam, ordine secundam, quatenus opus Nepotis ad nos peruenit, primae uitae a nobis conseruatae, i.e. uitae Miltiadis respondere. Item Cícero, sicut antea diximus, eadem exempla, i.e. Miltiadis Themistoclisque, citat eodem insuper ordine ut haud parui momenti aestimemus plus apud utrumque nobis inuestigandum esse. Deinde, ut aliam causam prodam, oportet me nonnulla memorare: nam de hac prima uita Miltiadi dicata explicauimus quantum paradoxon in eius iudicio infuisset ut Athenienses cúpidi libertatis seruandae talem uirum eumdemque innocentem in uincula publica conicerent. Iterum uero Nepos cum uitam Themistoclis narrat, de iudiciis Atheniensium non solum répetit quam iniuste in Miltiadem saeuissent, sed demonstrat quoque quam Themistoclem simíliter inepte iudicassent. Hic nobis tradendae sunt nonnullae res a Themistocle gestae pro ciuitate Atheniensium. Primum ciuibus suasit ut magistratus pecuniam potius colligerent ad classem aedificandam quam inutile in largitionibus impenderent. Sic operam nauauit ut pecunia publica quae ex metallis redibat, hoc consilio seruaretur. Aedificatâ classe comprobauit se recte fecisse quoniam piratas deuicit ut mare tutum redderet, quod Nepos in capitulo secundo narrat. Classem deinde confirmauit Pythiâ uaticinante ut Athenae moenibus ligneis circumdarentur. Hic sine dubio similitúdinem cum Miltiade inuenimus qui propter oraculum simile classi praefectus ab Atheniensibus colonos ad Chersonesum deduxerat. Deinde Themistocles Persis ex Europā depulsis, dolum parauit ne Spartiatae dominationem totâ Graeciâ retinerent. Itaque cum ciues eius moenia circum Athenas aedificarent et Spartiatae id uetuissent, ipse ad Lacedaemonios profectus est. Ibi, principibus querentibus quod certiores erant facti moenia strui, respondit eos notorias falsas accepisse. Adeo cunctatus est ut opus Athenis exaedificaretur. Haec taliaque facienda curauit ut non modo ciuitatem suam tueretur sed etiam restitueret in imperium. Postea uero Athenienses sese ingratos in Themistoclem praebuerunt. Etenim cum tanta pro ciuitate confecisset, fuerunt qui, propter eandem inuidiam quā Miltiades in uincula coniectus erat, nimiam Themistoclis potentiam pertimescerent. Quam ob rem Athenienses ex testularum suffragiis, quae Graeci ostracismum uocant, illum relegauerunt. At cum procul ab Athenis deuersaretur, Spartiatae, doli memores, absentem criminari coeperunt quod societatem cum rege Persarum fecisset. Utpote qui se defendere non posset, a factione Lacedaemonia deuictus atque ob id capite damnatus, salutem in Persia petiuit ubi rex Artaxerxes eum recepit propterea quod antea patri Xerxi pepercerat. Hic nuper, si meminimus, Miltiadis paradoxon obseruaueramus. Ille ciuis in carcere retentus erat non quod Athenienses laeserat sed quia, quamuis innoxius, rerum potiri ualeret, ita ut régimen democraticum pateretur, sub specie libertatis seruandae, innocentis iura minui. Quod ad Themistoclen spectat, Cornelius Nepos nihil demonstrat nisi aliud paradoxon, quod e ciuitate democraticā éxstitit. Satis enim constat nullam esse rempublicam liberam quin ciues omnes et libertate loquendi et aequibilitate iurum fruatur. Inde iudices debent argumenta libere expressa et ab reis et ab accusatoribus cum aequitate audire ut sententias iustas reddant; sin libertas loquendi repressa est, ut hic Themistocli áccidit cui, relegato, causam suam agere non licet, gratia fauorque sponte alteri factioni dantur etiamsi ciuitati noceant perinde atque in hac uita manifestum est. Itaque Athenienses cum crederent se minuendo potentiam unius ciuis tum aequabilitatem uniuersorum aucturos esse, reapse hostium argumentis fauentes libertatem ipsam totius ciuitatis periculabantur. Praeterea innocentem cogebant ut salutem apud peregrīnos peteret atque inuītus detrimentum ciuitati afferret. Sic Cornelius Nepos per unum exemplum commémorat nullam esse rempublicam liberam quin ciuìtas sine aequabilitate ac loquendi libertate sua iura seruet. Hanc interpretationem de uita Themistoclis ut uerum dicam, non temere audeo... Quodsi ad Rem publicam Ciceronis redimus de qua pluriens similitudines cum Nepotis uitis designauimus, animaduertimus auctorem aequabilitatem ciuiumque iura pro condicione praecipua rei publicae liberae, utputa in libro primo capitulo undequinquagesimo : "Cum lex sit ciuīlis societatis uinculum, ius autem legis aequale, quo iure societas ciuium teneri potest, cum par non sit condicio ciuium?" Alio loco ait Cicero fieri ut aequitas ipsa sit iniquissima, uelut ibidem in capitulo quinquagesimo tertio: "cum enim par habetur honos summis et infimis qui sint in omni populo necesse est, ipsa aequitas iniquissima est." Postremo in capitulo quadragesimo septimo de libertate illud addit: "Qui autem aequa potest esse - omitto dicere in regno ubi ne obscura quidem aut dubia seruitus, sed in istis ciuitatibus in quibus uerbo sunt liberi omnes? Ferunt enim suffragia, mandant imperia, magistratus ambiuntur, rogantur, sed ea dant quae etiamsi nolint danda sint..." Dum haec mirabilia uerba recito, nos ad finem peruenimus huius emissionis. Gratias uobis ago! Nolite Nepotis neglegere opera ac mementote libertatem fragilem esse. Curate ut ualeatis, amici, amicae, uosque omnes qui Latinitati hodiernae fauetis.
Saluete amici, amicae, uosque omnes qui Latinitati hodiernae fauetis. Illud erit Schola Romana e Guiana 10. Reginaldus loquor. Hodie de origine linguae Latinae loquemur. Incipiamus. Cum populi Indo-europaei (i.e. Proto-uillanouiani) Italiam ingressi Latium occupauerunt, suam quoque linguam importauerunt. Lingua Latina, siue sermo Latius, quâ pauci ex regione Latiâ loquebantur, primum cum aliis italicis dialectis uix certabat utputa cum Osca uel Umbrica quae in territoriis uastioribus adhibebantur. Praeterea cum colôni Graeci suâ linguâ in Italia meridionali utebantur tum Etrusci a septentrionibus Romam bello opprimebant. Itaque usus linguae Latinae instar finium Romanorum creuit prout ciuitates uicinae et deuictae et partes imperii factae sunt. Etsi lingua Latina gradatim in provinciis occidentalibus sub imperio Romano se propagauit, tamen incòlae partis orientalis non desierunt lingua Graeca uti. Quomodo pleraeque linguae quae ex Indo-europaeis ortae sunt, utputa Graeca, Russica uel Islandica, sic Latina flexionibus scatet. E uocabulis, uerba coniugantur ut pro modis, temporibus, personis, numeris, uocibusque uarientur. Quod ad nomina, pronomina, adiectiuaque spectat, sunt in lingua Latina tria genera (masculinum, femininum, neutrumque) ac tres numeri quatenus tempora prisca obseruamus, i. e. singularis, pluralis, dualisque quod in raris uocabulis aetate classica superfuit. Item nomina declinatione afficiuntur quae ex sex casibus constat (aut septem cum de uocabulis loca designantibus agitur). Hi sex casus sunt nominatiuus, uocatiuus, accusatiuus, genitiuus, datiuus, ablatiuus. Inde finis cuiusque nominis senis mutationibus cum in singulari tum in plurali adfici potest ut proprie exprimatur quali munere grammatico nomen quodque fungatur. Propter declinationes uocabula in sententiis liberius ordinantur ac stilo auctorum libentius respondet. Nihilominus si ordo communis obseruatur, subiecti initio sententiarum uerbaque in fine ponuntur ut lingua Latina in typologia linguarum interesse dicatur linguis SOV, quia subiecti, obiecti, uerba in tali ordine exprìmi solent. De alphabeto Romani Etruscorum litteras usurpauerunt quas hi sibi a Graecis asciuerant. Litteras quarum nonnullae ad usum linguae Latinae mutatae sunt, dinumeramus uiginti tres: A B C D E F G H I K L M N O P Q R S T V X Y Z De his litteris addam quod: -Forma litterae G exsistit e C atque inuenta est quia lingua Etrusca gutturalibus sonôris carebat. -I littera hic uocalem i ut in libris illic consonantem ut in ieiunio exprimit. -K deserta est aetate rei publicae nisi in abbreuiationibus uel in formulis priscis. -Q nisi in abbreuiationibus semper litteram u antecêdit ut ambae unā pronuntiandae sint. -Adinstar i, littera V hic uocalem ut in cucullo illic consonantem ut in uiuo exprimit. -Ab aetate Renascentiae, distingui coeptum est inter modos scribendi I/J et U/V litteras. Usus etiamnunc uariat quamuis saepe animaduertamus unam formam litterae i seruari sed duas prout u/v aut consonantem aut uocalem reddit. -W addita est Antiquitate exeunte ad sonum wa nominum Germanicorum exprimendum cum littera V iam tanquam in Victoria regina Anglorum pronuntiaretur. De aetatibus linguae Latinae Historia linguae Latinae, quod ad Antiquitatem spectat, diuiditur in aetates tres e quibus distinguuntur: -Latînitas prisca (quae usque ad finem secundi saeculi ante Christum natum perdurat) -Latinitas classica (quae primum saeculum a.C.n. et primum saeculum p.C.n. complectitur) -Latinitas post aetatem classicam (quae usque ad finem Antiquitatis sequitur donec initio medii aeui a septimo fere saeculo in dialectos transformata nostras linguas romanicas hodiernas generaret, utputa Italianam, Francogallicam, Hispanicam, Lusitanicam, Dacoromanicamque) Haec omnia resumamus: Ex Indo-europaeis orta, lingua Latina flexionibus abundat quae uerba coniugationibus nomina, pronomina, adiectiuaque declinationibus affectant. Quam si ad typologiam linguarum referimus, sermonibus SOV apponere oportet quia sententiae Latinae subiectis ineunt uerbisque saepius exeunt. In Italia ipsa lingua Latina linguis italofaliscis propter affinitatem mutuam agreganda est. Romani litteras Etruscorum usurparuerunt quae ex Graecis ortae erant. Ad haec mihi mentione digna esse uidentur illa: Nonnulla enim uestigia linguae Etruscae in uocabulis Latinis remanserunt ut Roma, nomen urbis, quod Rumon, siue Tiberim fluuium Etrusce, mémorat. Fibula quaedam, Praenestina dicta quod ibi reperta est, eademque sexto saeculo a.C.n. confecta, uetustissimam nobis notam inscriptionem habet: Manios med fhefhaked Numasioi. Quod classice dicamus: Manius me fecit Numerio. Experti etiamnunc dubitant utrum tale uestigium genuînum sit necne. Nunc peruenimus ad finem huius emissionis. Gratias uobis ago. Curate ut valeatis, amici, amicae, uosque omnes qui Latinitati hodiernae fauetis.
Saluete amici, amicae uosque omnes qui Latinitati hodiernae fauetis. Illud erit Soliloquium e Guiana. Reginaldus loquor. Hodie plura de Cornelio Nepote dicam. Duos enim locos Ciceroni Nepotique communes tractabimus. Dum uitas a Nepote scriptas lego, mihi notaui plerasque illustrare quales uirtutes qualiaque uitia in democratiâ Atheniensium infuerint. Itaque mihi uenit in mentem opus a Cicerone scriptum sub titulo « De re publica » legere quippe cum auctores ambo haud solum aequales et testes discriminum Rei publicae Romanae primo saeculo fuissent sed quoque argumenta similia tractare decreuissent. Satis autem liquet Marcum Tullium Ciceronem Corneliumque Nepotem necessarios fuisse. Namque, ut nuper comperimus, Nepos in uita Attici explicauit Atticum adeo sese pro amicissimo habuisse ut rebus domesticis eius interesset. Praeterea ut ex eadem uita atque epistularum multitudine quas Cicero Attico misit, constat Atticum a pueritiâ cum maximâ Ciceronis intimitate conuersatum esse. Ad haec addere uelim quod in quadam epistulâ quam Attico misit, Ciceronem Nepotis miseruit quod filius eius uehementer aegrotabat. Unde facile conicere possumus Nepotem in utriusque globo uixisse. Nihilominus iam uelim uobis demonstrare Ciceronem Nepotemque non modo sibi quandam amicitiam conciliasse sed etiam affinitatem litterariam inter eos extitisse. Cuius affinitatis duo argumenta iam praebebo uobis iudicanda. Primo Cornelius Nepos in praefatione libri quem de excellentibus imperatoribus composuit, lectores hortatur ne, ut iam diximus, mores Graecos e consuetudinibus Romanis iudicent. Illum locum recito : « Sed hi erunt fere, qui expertes litterarum Graecarum nihil rectum, nisi quod ipsorum moribus conueniat putabunt ». Quem locum etsi nuper citaui cum de relauismo culturali apud Nepotem uerba feci, tamen hodie iterum usurpare cupio ut illam iuncturam ex eo depromam : « expertes litterarum Graecarum ». Etenim Cicero ipse in suâ Republicâ nobis Scipionem prodidit eundemque suas partes agentem. Nam Scipio nullam aliam opinionem exponit nisi Ciceronis ipsius ut illo loco quem iam recitabo : « Peto a uobis ut me sic audiatis : neque ut omnino expertem Graecarum rerum, neque ut eas nostris in hoc praesertim genere anteponentem ». Hoc sumpsi e capitulo tricesimo sexto. Hoc operis, personae, omnes nobilite Romanâ generatae, ad Laelium congrediuntur Ferias Latinas celebratum. Scipio qui propter res domi et militiae gestas aestimatione summâ fruitur, a ceteris sententiam rogatus, consentit ut explicet qualis status rei publicae sibi optimus esse uideatur. Haec operis pars igitur quae argumento ipsi praecedit, in primo libro posita, locum prooemii tenet. Equidem profecto suspicor illud « expertes litterarum Graecarum » Cornelii Nepotis huic « expertem Graecarum rerum » Ciceronis respondere, quamuis incertum sit utrum alteri responderit. Ast siquidem non audeo ex uno loco suspicionem in sententiam informare, tamen aliud nactus sum quod opinionem meam corroboraret. Namque etsi nonnullae uitae Cornelii Nepotis an nos non peruenerunt, tamen eae quas conseruauimus, ita se habent ut prima de Miltiade secunda de Themistocle tractarint. Hunc nominum ordinem nostrâ interest inspicere cui M. Tullius Cicero in Republicâ denuo respondere uidetur. Hic libri primi capitulum quintum sparsim recito : « Hinc enim et illa apud Graecos exempla, Miltiadem uictorem domitoremque Persarum, (…) uitam ex hostium telis seruatam in ciuium uinclis profudisse et Themistoclem patria quam liberasset pulsum (…) in barbariae sinus confugisse. » Nos effugere nequit eundem nominum ordinem a Cicerone adhibitum esse quam apud Cornelium Nepotem. Si ad haec addimus quod apud utrumque non modo de statu rerum publicarum sed etiam de similitudinibus differentiisque inter Graecos et Romanos agitur, equidem hoc magis suspicor uitas Cornelii Ciceronisque Rempublicam aliquatenus ex intimitate utriusque scriptoris materiam argumentaque communia hausisse. Nunc peruenimus ad finem huius emissionis. Gratias uobis ago, amici, amicae uosque omnes qui Latinitati hodiernae fauetis. Curate ut ualeatis !
Saluete amici amicae uosque omnes qui Latinitati hodiernae fauetis. Illud erit soliloquium e Guiana. Reginaldus loquor. Hodie plura de Cornelio Nepote dicam cuius uitam Miltiadis propius tractabimus. Sicut in pristinis emissionibus explicaui, cum nuper opera Cornelii Nepotis denuo legere constitui, sine morâ animaduerti multa mentione digna uersari apud eum scriptorem quem litterati huius aetatis interdum sententiâ meâ paululum neglexerunt. Hic iam, ni fallor, actum est quomodo personae per uitas excellentium imperatorum inter se responderent ac quo pacto scriptor in eiusdem operis praefatione documentis exemplisque Graecis usus esset ut Romanos ex contrariis figuraret. Ego quidem hodie uobis de uita Miltiadis locuturus sum. Namque Miltiades ciuis Atheniensis fuit, loco nobili generatus modestiâque insignis. Cum Athenienses colonos Chersonesum mittere uellent ac dubitarent quem eis praeficerent quoniam Thraeces ferôces illam regionem tenebant, ferunt ipsam Pythiam Miltiadem designasse. Itaque Chersonesum missus effecit ut colonia cui deis suadentibus ab Atheniensibus praefectus erat, ibi floreret. Nam ut locum Nepotis récitem, « Ibi breui témpore barbarorum copiis disiectis, totâ regione, quam petierat, potîtus, loca castellis idonea communiit, multitudinem, quam secum duxerat, in agris collocauit crebrisque excursionibus locupletauit ». Haud procul, Nepos demonstrat Miltiadem quippe cum rector probus fuisset, in colonia Chersoneso diu permansisse instar regis quamuis accurate Athenis officia praestaret. Recito : « Summa aequitate res constituit atque ipse ibidem manere decreuit. Erat enim inter eos dignitate regiâ, quamquam carebat nomine, neque id magis imperio quam iustitiâ consecûtus. Quin etiam insulas quoque, ut scripsit auctor, « insulas » igitur « quae Cyclàdes nominantur, sub Atheniensium redêgit potestatem ». Idem multas alioquin res ab Miltiade gestas narrat easque tanto memoriâ digniores quod effectae sunt cum Darius, rex Persarum, bellum in Eurôpam intulit. Miltiadis enim operâ Athenienses decémplicem numerum hostium profligauerunt, et, ut denuo scriptorem citem, adeo eos perterruerunt ut Persae non castra, sed naues petierint. Postea, bello confecto, cum insulae Graecae superessent quae bârbaris opem tulerant, Miltiades noster cum classe septuaginta nauium missus est ut eas sub dicionem Atheniensium siue ui siue consilio redigeret. At cum Parii ad insulam quae Paros uocatur, Miltiadem illusisset atque is credidisset classem regiam cum Pariis fore ut oppugnaret, tergum uertere maluit ne ciuitas cladem ingentem acciperet. Haec fuit causa cur Athenas reuersus proditionis accusaretur quod, ut Cornelius Nepos crimen exponit, « cum Parum expugnare posset, a rege corruptus infectis rebus discessisset. » Causa nempe cognita est, neque Miltiades capitis damnatus est, sed pecuniâ multatus. Quae mulcta aestimata est quinquaginta talentorum, uel quantus sumptus factus erat ad totam classem construendam. Miltiades uero qui uir probissimus erat, tantam pecuniae summam soluere non potuit. Itaque in uincula publica coniectus in carcere mortuus est. Attamen Cornelium Nepotem non effûgit hoc crimen non ueram fuisse causam cur Miltiadi tanta poena danda foret. Uobis de hac re nonnullos locos sparsos recitabo inter se contextos : « Athenienses propter Pisistrati tyrannìdem, quae paucis annis ante fuerat, nimiam ciuium suorum potentiam extimescebant. Miltiades non iam uidebatur posse esse priuatus. Namque omnes autem et dicuntur et habentur tyranni, qui potestate sunt perpetua in ea ciuitate quae libertate usa est. Postremo Nepos sic concludit : « Haec populus respiciens maluit illum innoxium plecti quam se diutius esse in timore. » Non dubium est quin innòcens Miltiades fuerit : ille enim non modo Atheniensium iussu diu coloniae Chersoneso praefuerat, sed etiam Athenis rerum potiri minime studebat. Quia res domi et militiae gerere callebat, Atheniensibus, cupidis libertatis seruandae, placuit Miltiadem damnare quod democratiam periclitari posset, uel ut rectius dicam, propterea quod et sciret et ualeret rerum potiri etiamsi minime concupiuisset. In hac uitâ igitur Cornelius Nepos nobis demonstrat quantum periculum in democratiâ Atheniensium infuerit, sicut in omni re publicâ liberâ, quotienscumque populus, tanquam anticipatione fretus, prudentiâ abutitur ac consentit iura priuatorum restringere quasi incolumitatem rei publicae tueretur quamquam nullum facinus perpetratum esset. Siquidem crimen probari non potest, rei tamen facile accusantur alterius criminis ut iudices instrumenta non iustitiae sed regiminis esse uideantur. Nonne hoc paradoxon quo libertas ciuium minuitur ipsius libertatis seruandae causâ, uitia illustrat quibus ciuitates nostrae nuper periculis magnis sollicitatae labôrant ? Num operae pretium est pro democratia omniumque salute iniuste unum hominem condemnare uel innocentem ? Nunc peruenimus ad finem huius emissionis. Gratias uobis ago. Curate ut ualeatis, amici, amicae uosque omnes qui Latinitati hodiernae fauetis.
Saluete amici, amicae uosque omnes qui Latinitati hodiernae fauetis. Illud erit soliloquium e Guiana. Reginaldus loquor. Abhinc paucis septimanis ego uobis de Cornelio Nepote uerba feci. Tunc explicaui cur mihi prodesset eum scriptorem legere. Nuper enim opera omnia eius oculis triui, nec retineri possum concludere multa mentione digna ubique in his abundare. Itaque hodie uelim uobis nonnulla tradere de praefatione eius libri in quo Cornelius tractat de excellentibus imperatoribus. Hoc enim opus Nepos Âttico, sibi amicissimo, dedicauit. Dum initium facit, praefatur usus Graecorum non esse iudicandos ex consuetudinibus Romanorum, sed ex suis moribus maiorum. Deinde paucis exemplis illustrat quantum uterque populus utrumque tempus inter se dîfferant. Dum haec facit, non solum de Graecia loquitur, sed mores Romanorum ingeniose depingit ut figurae Romanorum ex contrariis Graecorum prodeant uel, ut ita dicam, e forma figlinâ appareant. Ad haec illustranda uobis eius praefationis locos iam prodam quattuor. Primum Cimonem citat de quo locum illum uobis tradam : « Neque enim Cimoni fuit turpe, Atheniensium summo uiro, sororem germanam habere in matrimonio, quippe cum ciues eius eodem uterentur instituto. » Etenim Nepos indubittae cum Atheniensibus fas esset germanas uxores ducere, eodem têmpore mêmorat matrimonia eius farinae Romae pro incestis haberi. Haud procul addit quod « laudi in Creta ducitur adulescentulis quam plurimos habuisse amatores ». Cornelius Nepos dum haec dicit, item significat corpora liberorum Romanorum sacra esse. Quod pro côgnito habemus siquidem pueri Romani usque ad togas uirîles amulêta in bullis gerebant. His signis indicabant eos tangere nefas esse. Praeterea, ut idem alio loco declarauit, quamuis laudabile Graecis fuerit in scaenam prodire, tamen Romani non sine macula morali talia faciunt. Namque scribit : « Quae omnia apud nos partim infamia partim humilia atque ab honestate remota ponuntur. » Postremo, id quod equidem potissimum existimo, Cornelius Nepos cum de mulieribus in ciuitate agitur, subito rationem inuertit concinnandi exempla. Sic exclamat : « Quem enim Romanorum pudet uxorem ducere in conuiuium ? » Dein sîmili utitur interrogatione oratoriâ et demonstrat matronas apud Romanos primum locum tenere ac in celebritate uersari. Postea tandem incidit sermo in gynaeconîtides ubi feminae Graecae retinebantur. Haud dubium est quin haec omnia exempla Romanis conspicua fuerint. Itaque nonne nostrâ interest cur Cornelius Nepos locos id genus memorauerit ? Ipse elementum responsi adfert cum ait homines errare si tantum pro recto habeant quod moribus ipsorum conueniat. Sic nullum aliud praeceptum profitetur quam illud recentius « cuius regio eius religio », uel principium relatiuismi nostri. At quamquam inter aetates et ciuitates distinguit, tamen non curat ut alias res ab aliis semoueat. Quantum enim existimare possum, non credo Cornelium Nepotem tot taliaque exempla gratuito citauisse. Dum contraria inter Romanos et Graecos expônit, meâ sententiâ, Romanos hortatur ut non solum Graecos more Graeco considerent, sed etiam uice uersa mores suos respiciant atque inquirant cur res Romanae apud eos ita se habeant. Nunc peruenimus ad finem huius emissionis. Quoniam multa supersunt quae uobis tradere cupiam, ego sine morâ ad uos reuersus ero ut idem argumentum porro tracter ac plura de Cornelio Nepote dicam.
Saluéte amici, amicae uosque omnes qui Latinitati hodiernae fauetis. Illa erit Schola Romana e Guiana nona. Reginaldus loquor. Hodie de artibus rebusque technicis apud priscos Romanos loquamus. Incipiamus ! Usque ad sextum saeculum ante Christum natum, Romanis pugnandum fuit ut superessent. Itaque paucitas uestigiorum illius aetatis comprobat quanta inopia primi Latii incolae laborauerint. Praeterea oppressi inter culturas clarissimas – hic Etruscos illic Graecos qui colonias in Italia Meridionali condiderant – uix utrosque uicinos aemulari poterant. Cum Etrusci sexto saeculo Latium occupauerunt, Romani cum oppugnarentur, tum demum nomen Romanum defendere coeperunt. De arte aedificandi et architectura ciuîli Romani a Tuscis acceperunt scientiam quâ fornices aedificarent. Quantum nouimus, dum reges Romam tenuerunt, fornicibus non usi sunt nisi ad opera publica e quibus cloaca maxima etiamnunc notissima est. Ea postquam confecta est, Romani paludibus siccandis salubritatem urbi attulerunt. Saepe enim aquae Tiberis imos colles inundabant, paludes alebant nec facile purgabantur. Deinde cum moenia aedificata sunt, portae ex eodem artificio apparatae sunt. Haec enim moenia quae regis Serui Tullii dicuntur, re uerâ sexto saeculo exeunte exaedificata sunt, multis annis postquam rex ea delineauit. Ex multitudine portarum alioquin aestimare possumus quantum urbs inter regum finem et primos rei publicae liberae annos creuerit ; illae fuerunt portae memoria dignae : Collina, Capena, Quirinalis, Fontinalisque. De architectura religiosa Artes Etruscorum in templis quoque compârent. Namque eadem aetate ac Tusci Romam regebant, prima fana triplicibus cellis aedificata sunt. Contra Graecos, Romani aedes in podiis construere solebant quo gradibus ascendendis accederent. Item sicut Tusci, marmoribus alias materias praeferebant utputa figlina, uel imagines e terra cocta fictas. De litterarum cultu Haud dubium est quin Romani litteraturam habuerint quamuis inscriptam. Ast, pro dolor, nonnisi uestigia superfuerunt. Romani enim memoriam scriptis mandare non sôliti sunt priusquam reges expulerunt ; etiam initio rei publicae liberae parum scriptura utebantur nisi necessitate coacti, ut factum est cum medio quinto saeculo ante Christum natum, leges in duodecim tabulas primum retulerunt. Satis constat illos uersus quos Saturnianos dicunt, iam sub regibus fuisse quamuis eorum modos male intelligamus. Quibus secundo saeculo ante C. n. relictis Romani modos Graecos asciuerunt. Ipsi aetate Ciceronis scripta prisca eo minus intelligebant quod ad res religiosas attinebant, uelut exempli gratia carmina Saliorum uel libros sibyllinos quos rex Tarquinius emisse fertur eosque collegium sacerdotum inspiciebat ut oracula inde interpretarentur. De arte musica Romani etiamsi corpus musicorum mature magni momenti fecerunt quia caerimonias sine musicâ celebrare non solent, tamen, quantum nos in parietibus pictis Etruscorum aestimare possumus, uidentur ipsa musicorum arte delectati esse. Namque eis in conuiuiis libebat saltationes mirari quae ad tibias, crôtala, lituos, syringes, lyrasue efficiebantur. Haec omnia resumamus Prisci Romani post humilia initia artes nouas sexto saeculo ante Christum natum ab Etruscis acceperunt. Sic aedificauerunt exempli gratia sub fornicibus Cloacam Maximam atque in podiis templa trinis cellis praêdita. Etsi iam scripturam sciebant, ea uti non solebant nisi de rebus religiosis. Quod ad musicam attinet, musici ubique aderant cum in caerimoniis tum in conuiuiis priuâtis. Nunc peruenimus ad finem huius emissionis. Gratias uobis ago, amici, amicae uosque omnes qui Latinitati hodiernae fauetis. Curate ut ualeatis !
Saluete amici, amicae uosque omnes qui Latinitati hodiernae fauetis. Illud erit soliloquium e Guiana ultimum huius anni. Reginaldus loquor. Hodie de scriptore Romano Cornelio Nepôte uobis loquar. At priusquam argumentum aggrediar, cum Saturnalia appropinquent, cupio uobis finem anni et serenum et iucundum exoptare. In dies magis gaudere nobis licet quod Latinitas hodierna ubique mundi floret. Namque etsi numquam desiimus Latine scribere, tamen multi iam ardent nostra lingua commûni loqui. Neque equidem audeo emissiones enumerare ne quam propter multitudinem obliuiscar. Sed nos effugere non potest oratores hodiernos non solum bonitate loquellae sed uarietate quoque argumentorum praecêllere. Usus Latinitatis uiuae ubique gliscit, e peritorum circulis exit, in scholas feliciter inrêpit. Uirtutes huius rei haud difficile comparent e quibus si unum commodum mihi seligendum fuerit, illud praeter omnia potissimum designem, quod, cum linguam Latinam uiua uoce colimus, non solum uoluptate loquendi fruimur, sed etiam gradatim discimus linguam ipsam aliter considerare ac methodo philologica. Quae res sine dubio liquet : si Latino tanquam aliis sermonibus hodiernis utimur, incipimus haud secus scripta Latina legere atque Anglica, Francogallica, eaque composita ceteris linguis quas in scholis didicimus. Hanc uoluptatem primum expertus sum cum in Islandia vixi. Sicut fortasse scitis lingua Islandica hodierna minime differt ab usu medii aeui ut et sagas antiquas et acta diurna legere nobis pariter liceat. Idem nunc experior dum Latine loquor. Haec fuit causa cur ea mente statuissem scriptores classicos denuo legere ut aestimarem quantum modum legendi mutassem. Tandem igitur ad argumentum huius diei peruenio. Nuper enim consilium cepi opera Cornelii Nepotis in extenso, ut ita dicam, iterum legere. Hic scriptor Romanus initio primi saeculi loco nobili natus est, atque et aequalis et amicus fuit Ciceronis, Âttici poetaeque Catulli. Itaque iure existimare possumus eum documenta Latinitatis classicissimae nobis tradidisse. Sedecim libros composuit de uiris illustribus necnon alia uaria opera. Ex his superfuerunt liber tertius de uiris illustribus, uita Attici, uitaque Catonis. Ferunt stilum Cornelii Nepotis quamuis lingua pura fuerit, insulsum esse. Professores mei in Uniuersitate iterabant Cornelium Nepotem historicum fuisse cui nobis parum fidendum esset quippe cum moribus magis studeret quam rebus gestis. Itaque nonnullos locos magistri plerumque dant discipulis uertendos cum nemo putet Nepotem dignum esse cuius opus totum pellegatur. Nihilominus dum uitas inspicio, mihi notaui nonnulla indicia quibus mihi uideretur nos Nepotem citius iudicasse. Ergo ne uobis molestus sim, tres locos sententia mea mirandos tradam. Primo mentionem facere uelim de uita Hannîbalis. Cuius prudentiam aliasque uirtutes contra Titum Liuium laudat Cornelius Nepos ubique libri. Praeterea sic depinxint ultimas horas Carthaginiensis cum salutem in Prusiae regno petiuisset. Partem recito capituli duodecimi : « Hânnibal enim uno loco se tenebat, in castello quod ei a rege datum erat muneri, idque sic aedificarat, ut in omnibus partibus aedificii exitus haberet, scilicet uerens ne usu ueniret, quod accidit. Huc cum legati Romanorum uenissent ac multitudine domum eius circumdedissent, puer ab ianua prospiciens Hannibali dixit plures praeter consuetudinem armatos apparere. Qui imperauit ei ut omnes fores aedificii circumiret ac propere sibi nuntiaret num eodem modo undique obsideretur. Puer cum celeriter, quid uidisset, renuntiasset omnesque exitus occupatos ostendisset, sensit id non fortuito factum, sed se peti neque sibi diutius uitam esse retinendam. Quam ne alieno arbitrio dimitteret, memor pristinarum uirtutum uenenum, quod semper secum habere consuerat, sumpsit. » Quod ad me attinet, animi non moueri nequeo cum, dum haec lego, imaginor Romanos appropinquare, puerum ruere arcem circumitum ac renuntiare res ita desperatas esse ut Hannibal ueneno sibi mortem consciuerit. Nonne conspicua in Nepote inest calliditas qua tales imagines in animis nostris suscitaret ? Alio loco idem testimonium amicitiae egregium lectoribus tradit. Sic in uitae Attici capitulo decimo tertio. Ibi enim cum explicat quantas pecunias quotmensibus Atticus impenderet ut omnium ordinum homines inuitaret, fatetur : « Atque hoc non auditum sed cognitum praedicamus : saepe enim propter familiaritatem domesticis rebus interfuimus. » Si meminimus Atticum, uirum locupletissimum, procul a ciuili tumultu mansisse atque pecuniâ suâ hominibus factionum omnium opitulatum esse ut fortasse nonnullis uideretur in dubio haesitans uictis uictoribusque morigerari, uel potius blandiri, mihi non displicet suspicari Atticum qui pacem fortunis ingentibus suis sibi concilare soleret, undique ob id uituperari, immo uero ignauiae accusari. Nonne est amicorum inter se auxiliari ? Inde quod haud absurdum credo, facile mihi fingo Cornelium Nepotem uice patroni fretumque optimatum auctoritate Atticum defendere. Itaque, ut testis oculatus, plûrimis argumentis demonstrat Atticum pecunias ingentes soluisse non sibi suisue sed ciuitati bellis ciuilibus lacessitae. Inde Atticus qui ignauus iudicari poterat, uestimentum euergetae induit ; quin etiam philosophus fit, ut sapiens apud Lucretium qui ab litore procellam contemplatur. Praeterea Nepos multis locis explanat Atticum ab uniuersis amatum esse quod omni malitiâ abstineret. Nihilominus pluriens cum fortunis emigrat, amicis inimicisque opem fert e quibus nonnulli sanguine Romano aspersi erant. Hic procul dubio non destino Atticum in ius uocare, sed illud solum cupio manifestum facere Cornelium Nepotem scriptorem memoriâ digniorem esse quam etiamnunc dicitur, propterea quod non tantum imagines apud lectores scite suscitat sed etiam genera litteraria miscet ut opus apologeticum sub specie uitam componendi scriberet. Postremo plura de uitis uirorum Graecorum dicam. Etenim dum has lego, aliquid lepidi animaduerti. Nam cum de uiginti fere ducibus tractet, qui quinto quartoue saeculo uiuentes plerique aequales fuerunt, profecto usu uenit ut iidem in pluribus uitis apparerent. Sic Cononi Atheniensi Lysandroque Lacedaemonio qui alter in sua alteriusque uita partes hostium agunt. Inde oblectamentum lectoribus apparatur, salis plenum, in quo imagines diuersae eorundem uirorum inter se confliguntur. Idem Graece sine dubio faciet Plutarchus. Sed quod ad Latinitatem spectat, Cornelius Nepos fortasse uiam aperuit tanquam Balzac in Comoediâ humanâ apud Francogallos. Haec emissio non fuit thesis de Cornelio Nepote, sed, ut spero, humilis gustatio quâ ministratâ hortor ut opera eius denuo oculisque innocentibus inspiciatis. Nunc peruenimus ad finem huius emissionis. Gratias uobis ago, amici amicae uosque omnes qui Latinitati hodiernae fauetis, atque iterum optimum anni finem uobis exopto. Curate ut ualeatis.