POPULARITY
Saluete amici, amicae uosque omnes qui Latinitati hodiernae fauetis. Illud erit Soliloquium e Guiana. Reginaldus loquor. Hodie plura de Cornelio Nepote dicam. Duos enim locos Ciceroni Nepotique communes tractabimus. Dum uitas a Nepote scriptas lego, mihi notaui plerasque illustrare quales uirtutes qualiaque uitia in democratiâ Atheniensium infuerint. Itaque mihi uenit in mentem opus a Cicerone scriptum sub titulo « De re publica » legere quippe cum auctores ambo haud solum aequales et testes discriminum Rei publicae Romanae primo saeculo fuissent sed quoque argumenta similia tractare decreuissent. Satis autem liquet Marcum Tullium Ciceronem Corneliumque Nepotem necessarios fuisse. Namque, ut nuper comperimus, Nepos in uita Attici explicauit Atticum adeo sese pro amicissimo habuisse ut rebus domesticis eius interesset. Praeterea ut ex eadem uita atque epistularum multitudine quas Cicero Attico misit, constat Atticum a pueritiâ cum maximâ Ciceronis intimitate conuersatum esse. Ad haec addere uelim quod in quadam epistulâ quam Attico misit, Ciceronem Nepotis miseruit quod filius eius uehementer aegrotabat. Unde facile conicere possumus Nepotem in utriusque globo uixisse. Nihilominus iam uelim uobis demonstrare Ciceronem Nepotemque non modo sibi quandam amicitiam conciliasse sed etiam affinitatem litterariam inter eos extitisse. Cuius affinitatis duo argumenta iam praebebo uobis iudicanda. Primo Cornelius Nepos in praefatione libri quem de excellentibus imperatoribus composuit, lectores hortatur ne, ut iam diximus, mores Graecos e consuetudinibus Romanis iudicent. Illum locum recito : « Sed hi erunt fere, qui expertes litterarum Graecarum nihil rectum, nisi quod ipsorum moribus conueniat putabunt ». Quem locum etsi nuper citaui cum de relauismo culturali apud Nepotem uerba feci, tamen hodie iterum usurpare cupio ut illam iuncturam ex eo depromam : « expertes litterarum Graecarum ». Etenim Cicero ipse in suâ Republicâ nobis Scipionem prodidit eundemque suas partes agentem. Nam Scipio nullam aliam opinionem exponit nisi Ciceronis ipsius ut illo loco quem iam recitabo : « Peto a uobis ut me sic audiatis : neque ut omnino expertem Graecarum rerum, neque ut eas nostris in hoc praesertim genere anteponentem ». Hoc sumpsi e capitulo tricesimo sexto. Hoc operis, personae, omnes nobilite Romanâ generatae, ad Laelium congrediuntur Ferias Latinas celebratum. Scipio qui propter res domi et militiae gestas aestimatione summâ fruitur, a ceteris sententiam rogatus, consentit ut explicet qualis status rei publicae sibi optimus esse uideatur. Haec operis pars igitur quae argumento ipsi praecedit, in primo libro posita, locum prooemii tenet. Equidem profecto suspicor illud « expertes litterarum Graecarum » Cornelii Nepotis huic « expertem Graecarum rerum » Ciceronis respondere, quamuis incertum sit utrum alteri responderit. Ast siquidem non audeo ex uno loco suspicionem in sententiam informare, tamen aliud nactus sum quod opinionem meam corroboraret. Namque etsi nonnullae uitae Cornelii Nepotis an nos non peruenerunt, tamen eae quas conseruauimus, ita se habent ut prima de Miltiade secunda de Themistocle tractarint. Hunc nominum ordinem nostrâ interest inspicere cui M. Tullius Cicero in Republicâ denuo respondere uidetur. Hic libri primi capitulum quintum sparsim recito : « Hinc enim et illa apud Graecos exempla, Miltiadem uictorem domitoremque Persarum, (…) uitam ex hostium telis seruatam in ciuium uinclis profudisse et Themistoclem patria quam liberasset pulsum (…) in barbariae sinus confugisse. » Nos effugere nequit eundem nominum ordinem a Cicerone adhibitum esse quam apud Cornelium Nepotem. Si ad haec addimus quod apud utrumque non modo de statu rerum publicarum sed etiam de similitudinibus differentiisque inter Graecos et Romanos agitur, equidem hoc magis suspicor uitas Cornelii Ciceronisque Rempublicam aliquatenus ex intimitate utriusque scriptoris materiam argumentaque communia hausisse. Nunc peruenimus ad finem huius emissionis. Gratias uobis ago, amici, amicae uosque omnes qui Latinitati hodiernae fauetis. Curate ut ualeatis !
Saluete amici, amicae uosque omnes qui Latinitati hodiernae fauetis. Illud erit soliloquium e Guiana. Reginaldus loquor. Abhinc paucis septimanis ego uobis de Cornelio Nepote uerba feci. Tunc explicaui cur mihi prodesset eum scriptorem legere. Nuper enim opera omnia eius oculis triui, nec retineri possum concludere multa mentione digna ubique in his abundare. Itaque hodie uelim uobis nonnulla tradere de praefatione eius libri in quo Cornelius tractat de excellentibus imperatoribus. Hoc enim opus Nepos Âttico, sibi amicissimo, dedicauit. Dum initium facit, praefatur usus Graecorum non esse iudicandos ex consuetudinibus Romanorum, sed ex suis moribus maiorum. Deinde paucis exemplis illustrat quantum uterque populus utrumque tempus inter se dîfferant. Dum haec facit, non solum de Graecia loquitur, sed mores Romanorum ingeniose depingit ut figurae Romanorum ex contrariis Graecorum prodeant uel, ut ita dicam, e forma figlinâ appareant. Ad haec illustranda uobis eius praefationis locos iam prodam quattuor. Primum Cimonem citat de quo locum illum uobis tradam : « Neque enim Cimoni fuit turpe, Atheniensium summo uiro, sororem germanam habere in matrimonio, quippe cum ciues eius eodem uterentur instituto. » Etenim Nepos indubittae cum Atheniensibus fas esset germanas uxores ducere, eodem têmpore mêmorat matrimonia eius farinae Romae pro incestis haberi. Haud procul addit quod « laudi in Creta ducitur adulescentulis quam plurimos habuisse amatores ». Cornelius Nepos dum haec dicit, item significat corpora liberorum Romanorum sacra esse. Quod pro côgnito habemus siquidem pueri Romani usque ad togas uirîles amulêta in bullis gerebant. His signis indicabant eos tangere nefas esse. Praeterea, ut idem alio loco declarauit, quamuis laudabile Graecis fuerit in scaenam prodire, tamen Romani non sine macula morali talia faciunt. Namque scribit : « Quae omnia apud nos partim infamia partim humilia atque ab honestate remota ponuntur. » Postremo, id quod equidem potissimum existimo, Cornelius Nepos cum de mulieribus in ciuitate agitur, subito rationem inuertit concinnandi exempla. Sic exclamat : « Quem enim Romanorum pudet uxorem ducere in conuiuium ? » Dein sîmili utitur interrogatione oratoriâ et demonstrat matronas apud Romanos primum locum tenere ac in celebritate uersari. Postea tandem incidit sermo in gynaeconîtides ubi feminae Graecae retinebantur. Haud dubium est quin haec omnia exempla Romanis conspicua fuerint. Itaque nonne nostrâ interest cur Cornelius Nepos locos id genus memorauerit ? Ipse elementum responsi adfert cum ait homines errare si tantum pro recto habeant quod moribus ipsorum conueniat. Sic nullum aliud praeceptum profitetur quam illud recentius « cuius regio eius religio », uel principium relatiuismi nostri. At quamquam inter aetates et ciuitates distinguit, tamen non curat ut alias res ab aliis semoueat. Quantum enim existimare possum, non credo Cornelium Nepotem tot taliaque exempla gratuito citauisse. Dum contraria inter Romanos et Graecos expônit, meâ sententiâ, Romanos hortatur ut non solum Graecos more Graeco considerent, sed etiam uice uersa mores suos respiciant atque inquirant cur res Romanae apud eos ita se habeant. Nunc peruenimus ad finem huius emissionis. Quoniam multa supersunt quae uobis tradere cupiam, ego sine morâ ad uos reuersus ero ut idem argumentum porro tracter ac plura de Cornelio Nepote dicam.
Saluéte amici, amicae uosque omnes qui Latinitati hodiernae fauetis. Illa erit Schola Romana e Guiana nona. Reginaldus loquor. Hodie de artibus rebusque technicis apud priscos Romanos loquamus. Incipiamus ! Usque ad sextum saeculum ante Christum natum, Romanis pugnandum fuit ut superessent. Itaque paucitas uestigiorum illius aetatis comprobat quanta inopia primi Latii incolae laborauerint. Praeterea oppressi inter culturas clarissimas – hic Etruscos illic Graecos qui colonias in Italia Meridionali condiderant – uix utrosque uicinos aemulari poterant. Cum Etrusci sexto saeculo Latium occupauerunt, Romani cum oppugnarentur, tum demum nomen Romanum defendere coeperunt. De arte aedificandi et architectura ciuîli Romani a Tuscis acceperunt scientiam quâ fornices aedificarent. Quantum nouimus, dum reges Romam tenuerunt, fornicibus non usi sunt nisi ad opera publica e quibus cloaca maxima etiamnunc notissima est. Ea postquam confecta est, Romani paludibus siccandis salubritatem urbi attulerunt. Saepe enim aquae Tiberis imos colles inundabant, paludes alebant nec facile purgabantur. Deinde cum moenia aedificata sunt, portae ex eodem artificio apparatae sunt. Haec enim moenia quae regis Serui Tullii dicuntur, re uerâ sexto saeculo exeunte exaedificata sunt, multis annis postquam rex ea delineauit. Ex multitudine portarum alioquin aestimare possumus quantum urbs inter regum finem et primos rei publicae liberae annos creuerit ; illae fuerunt portae memoria dignae : Collina, Capena, Quirinalis, Fontinalisque. De architectura religiosa Artes Etruscorum in templis quoque compârent. Namque eadem aetate ac Tusci Romam regebant, prima fana triplicibus cellis aedificata sunt. Contra Graecos, Romani aedes in podiis construere solebant quo gradibus ascendendis accederent. Item sicut Tusci, marmoribus alias materias praeferebant utputa figlina, uel imagines e terra cocta fictas. De litterarum cultu Haud dubium est quin Romani litteraturam habuerint quamuis inscriptam. Ast, pro dolor, nonnisi uestigia superfuerunt. Romani enim memoriam scriptis mandare non sôliti sunt priusquam reges expulerunt ; etiam initio rei publicae liberae parum scriptura utebantur nisi necessitate coacti, ut factum est cum medio quinto saeculo ante Christum natum, leges in duodecim tabulas primum retulerunt. Satis constat illos uersus quos Saturnianos dicunt, iam sub regibus fuisse quamuis eorum modos male intelligamus. Quibus secundo saeculo ante C. n. relictis Romani modos Graecos asciuerunt. Ipsi aetate Ciceronis scripta prisca eo minus intelligebant quod ad res religiosas attinebant, uelut exempli gratia carmina Saliorum uel libros sibyllinos quos rex Tarquinius emisse fertur eosque collegium sacerdotum inspiciebat ut oracula inde interpretarentur. De arte musica Romani etiamsi corpus musicorum mature magni momenti fecerunt quia caerimonias sine musicâ celebrare non solent, tamen, quantum nos in parietibus pictis Etruscorum aestimare possumus, uidentur ipsa musicorum arte delectati esse. Namque eis in conuiuiis libebat saltationes mirari quae ad tibias, crôtala, lituos, syringes, lyrasue efficiebantur. Haec omnia resumamus Prisci Romani post humilia initia artes nouas sexto saeculo ante Christum natum ab Etruscis acceperunt. Sic aedificauerunt exempli gratia sub fornicibus Cloacam Maximam atque in podiis templa trinis cellis praêdita. Etsi iam scripturam sciebant, ea uti non solebant nisi de rebus religiosis. Quod ad musicam attinet, musici ubique aderant cum in caerimoniis tum in conuiuiis priuâtis. Nunc peruenimus ad finem huius emissionis. Gratias uobis ago, amici, amicae uosque omnes qui Latinitati hodiernae fauetis. Curate ut ualeatis !
“De mutata Romae fortuna,” incerti auctoris, ed. N. E. Lemaire, Poetae Latini Minores vol. 4 (Paris, 1825), pp. 537-538. De mutata Romae fortuna Nobilibus quondam fueras cōnstructa patrōnīs subdita nunc servis, heu, male Roma tuis. Deseruere tui tanto te tempore reges; cessit et ad Graecos nomen honosque tuus. Cōnstantīnopolis florens, nova Roma vocatur, 5 moribus […]