Salvi Sitis!

Follow Salvi Sitis!
Share on
Copy link to clipboard

Per hoc acroama res epidemiologicæ præbentur Latine ut delectent et fortasse etiam certiores faciant.

Matthew Jay


    • Jan 30, 2022 LATEST EPISODE
    • infrequent NEW EPISODES
    • 20m AVG DURATION
    • 12 EPISODES


    Search for episodes from Salvi Sitis! with a specific topic:

    Latest episodes from Salvi Sitis!

    Acroama XII - de fere nihilo

    Play Episode Listen Later Jan 30, 2022 12:59


    Bene venistis in hunc sermonem decimum alterum quo fere nihil dico! Immo, libere loquor aliquantum super studiis doctoralibus jam confectis (i.e. primum vos alloquor Doctor Philosophiæ!) & officiis meis nuperrimis. Mentionem facio pelliculæ Saturæ Lancis quam invenire potestis hic: https://www.youtube.com/watch?v=iNbsJ-QimQo. Si me non nostis, sum Matthæus, epidemiologus Londiniensis apud Universitatem Collegium Londiniensem. Valde mihi placet et Latine loqui et divulgare res epidemiologicas. Si vultis plura de me discere vel ad me litteras mittere, plura invenietis apud www.matthewjayepi.com. Licet quoque me sequere apud Pipiatorium @SalviSitsPod. Gaudeo vos adesse. Salvi sitis!

    Acroama XI - Johannes Nix et Cholera

    Play Episode Listen Later Mar 17, 2021 22:06


    Ecca fabula clarissima Johannis Nivis et antleæ contra choleram. Mementote te posse me sequi in Pipiatorio apud @SalviSitisPod et epistulas electronicas mihi mittere apud matthew.jay.15@ucl.ac.uk. Musica (c) Scott Holmes Music.

    Acroama X - Harvejum legamus!

    Play Episode Listen Later Jul 2, 2020 32:32


    Hac occasione vobiscum loquor primum capitulum libri Guilielmi Harveji quod simplificavi. Textus aptus est discentibus qui Familiam Romanam perlegerunt. Deonerari potest ex https://matthewjayepi.com/de-motu-cordis/.   Musica (c) Scott Holmes Music.

    Acroama IX - De Analyse Classium Latentium et aliis

    Play Episode Listen Later May 25, 2020 15:55


    Hac occasione de negotiis meis nuperis loquor præsertim de methodo statisticá c.n. «Analysis Classium Latentium» sive Anglice «Latent Class Analysis» quá in investigationibus doctoralibus meis utor. Deonerare versionem meam libri de motus cordis, cujus mention in sermone facio, licet hic: https://matthewjayresearch.wordpress.com/de-motu-cordis/

    Acroama VIII - De manibus lavandis Semmelweisque

    Play Episode Listen Later Apr 9, 2020 17:36


    Hodie fabulam Semmelweis narro in quá invenit necessitatem manuum lavandarum. Cave me prave dixisse (præter alia menda!) «majocomii» pro «majocomia» anteriori in quádam parte. Opera citata https://graphics8.nytimes.com/images/blogs/freakonomics/pdf/the%20etiology,%20concept%20and%20prophylaxis%20of%20childbed%20fever.pdf https://web.archive.org/web/20120707205101/http://www.med.mcgill.ca/mjm/issues/v01n01/fever.html http://www.jfmpc.com/downloadpdf.asp?issn=2249-4863;year=2017;volume=6;issue=2;spage=198;epage=200;aulast=Raza;type=2 Musica (c) Scott Holmes Music

    Acroama VII - De nomine víri novi hujus ætatis

    Play Episode Listen Later Mar 24, 2020 11:47


    Hoc in sermone, minus polito et breviori quam solito, de nomine hujus víri quod nos his diebus premit loquor, et de discrimine inter morbum et vírus ipsum. Distinguendum est inter morbum ipsum et vírus quod morbum efficit. Genus hujus víri est vírus coronarium. Sunt alia víra coronaria. Ita nominantur quia sub microscopo apparet ea habere coronam. Illud quod ortum est 2019 est novum vírus coronarium, cui nomen est «vírus coronarium syndromes acutæ respiratoriæ severæ (SARS) secundum». Morbus quem vírus coronarium SARS II efficit nominatur «morbus víri coronarii undevicesimi». Hæc nomina data sunt a Societate Salutis Mundi (the World Health Organization). Opera citata: https://www.who.int/emergencies/diseases/novel-coronavirus-2019/technical-guidance/naming-the-coronavirus-disease-(covid-2019)-and-the-virus-that-causes-it https://www.who.int/dg/speeches/detail/who-director-general-s-remarks-at-the-media-briefing-on-2019-ncov-on-11-february-2020

    Acroama VI - de motu cordis

    Play Episode Listen Later Feb 8, 2020 24:15


    Hoc in sermone super motu cordis et sanguinis loquor. Guilielmus Harvejus librum præstantissimum de hac re scripsit et potestis editionem meam invenire apud https://matthewjayresearch.wordpress.com/de-motu-cordis/.   Musica © Scott Holmes Music.

    Acroama V - de «Data Science» Latine reddendo

    Play Episode Listen Later Dec 7, 2019 32:00


    Quid est Data Science? Estne philosophia naturalis? Quid est scientia? Quid interest inter technologiam et philosophiam naturalem secundum Senecam? Quomodo possumus exprimere Data Science Latine? Audite ut sciatis! Opera: Cleveland WS (2001) An Action Plan for Expanding the Technical Areas of the Field of Statistics. International Statistical Review / Revue Internationale de Statistique, 69, 21-26. Frank P (1952) The origin and the separation between science and philosophy. Proceedings of the American Academy of Arts and Sciences,  80, 115-139. Galilæi G (1610) Siderus Nuncius. Venetii: Thomas Baglionum. Gauss CF (1799) Demonstratio Nova Theorematis Omnen Functionem Algebraicam Rationalem Integram Unius Variabilis in Factores Reales Primi vel Secundi Gradús Resolvi Posse. Helmstadt: Fleckeisen. Gauss CF (1830) Principia Generalia Theoriæ Figuræ Fluidorum in Statu Æquilibrii. Gottingen: Dieterich. Harvejus G (1628) Exercitatio Anatomica De Motu Cordis et Sanguinis in Animalibus. Frankfurt: Guilielmus Fitzerus. Healy MJR (1978) Is Statistics a Science? Journal of the Royal Statistical Society, series A, 141, 385-393. Newtonus I (1687) Philosophiæ Naturalis Principia Mathematica. London: The Royal Society. Springhetti A (1954) Institutiones Stili Latini. Romæ: Pontifica Universitas Gregoriana.   Musica © Scott Holmes Music.

    Acroama IV - de variabilibus

    Play Episode Listen Later Oct 17, 2019 21:58


    Hodie pergimus ad res alias res methodologicas explanandas. Explano quid sit quantitas variabilis et quænam sint eventus, expositio et variabilis confundens (si his vocabilis mihi licet utí). Variabilis est aliquid quod metimure de aliquibus. Expositio est genus variabilis et est quod esse causam eventús (sæpe morbi cujusdam) putamus. Possumus hoc pingere sic (si imagines non videntur, vide https://salvisitis.libsyn.com/acroama-iv-de-variabilibus):   Ecce sagitta picta inter eas. Causa putativa depingutur hoc modo. Variabilis confundents est aliquid quod efficit ut associatio appareat inter duas alias variabiles. E.g., si metiti essemus colorem digitorum participantium et an haberent participantes carcinoma pulmonis, associationem inter ea vidissemus; sed hoc est quia fumum tabaci haurire est causa amborum: fumum haurire est variabilis confundens et si hoc etiam metiti essemus, associatio inter colorem digitorum et carcinoma fuisset nihil.   Quando variabiles in investigatione metiti sumus et quæ fuerunt? Ecce positio socialis œconomica per vitam et dolor longus ætate 68 annorum: Nolite oblivisci subcribere et sequi me in Pipiatorio: @SalviSitisPod. Et dicatis quæso quid censeatis! Potestis quoque mittere mihi epistulam electronicam apud matthew.jay.15[at]ucl.ac.uk.   Vincula Investigatio ipsa: Jay MA, Bendayan R, Cooper R, Muthuri SG. Lifetime socioeconomic circumstances and chronic pain in later adulthood: findings from a British birth cohort study. BMJ Open 2019;9:e024250. https://bmjopen.bmj.com/content/9/3/e024250.   Music copyright Scott Holmes Music.

    Acroama III - de methodis

    Play Episode Listen Later Sep 29, 2019 22:38


    Sermo hodiernus de methodis est. Explano quæ sint præcipuæ structuræ investigationum epidemiologicarum. Sermo proximus methodis, præsertim statistics, dicatus erit. Nolite oblivisci subcribere et sequi me in Pipiatorio: @SalviSitisPod. Et dicatis quæso quid censeatis! Potestis quoque mittere mihi epistulam electronicam apud matthew.jay.15[at]ucl.ac.uk.   Vincula De investigationum formis: https://www.cebm.net/2014/04/study-designs/ Investigatio ipsa (exemplar cohortis): Jay MA, Bendayan R, Cooper R, Muthuri SG. Lifetime socioeconomic circumstances and chronic pain in later adulthood: findings from a British birth cohort study. BMJ Open 2019;9:e024250. https://bmjopen.bmj.com/content/9/3/e024250. De dolore longo apud Australianos (exemplar investigationis transversæ): Blyth FM , March LM , Brnabic AJM , et al. Chronic pain in Australia: a prevalence study. Pain 2001;89(2):127–34. Iterum de centesimis: https://www.patreon.com/posts/quomodo-latine-29761139 et https://www.patreon.com/posts/reditus-30293328.   Music copyright Scott Holmes Music.

    Acroama II - de epidemiolgiá sociali atque dolore longo

    Play Episode Listen Later Sep 15, 2019 14:20


    Hodie agitur de causis cur investigationem doloris longi suscepimus, præsertim investigationem positionis socialis œconomicæ. Loquor ergo de epidemiolgiá sociali, quæ est provincia epidemiolgiæ quæ res sociales et quomodo salutem afficiant investigat, et de distributione doloris longi. Hæc est prima pars sermonis de illá investigatione; partes subsequentes erunt de methodis et quo invénimus. Estne aliquid quod omisi? Aliquid quod non bene explicavi? Fac sciam, quæso! @SalviSitisPod vel @MattJayResearch. Cavendum est nam bis saltem perperam dixi «dolori longi» pro «dolori longo» et versimiliter insunt alia menda. Ignoscatis! Salvi sitis! Opera: Investigatio ipsa: Jay MA, Bendayan R, Cooper R, Muthuri SG. Lifetime socioeconomic circumstances and chronic pain in later adulthood: findings from a British birth cohort study. BMJ Open 2019;9:e024250. Investigatio Salutis Angliæ (the Health Survey for England). De epidemiologiá sociali: Krieger N. A glossary for social epidemiology. J Epi Comm Health 2001;55:693-700. De positione sociali œconomicá: Galobardes B, Lynch J, Smith GD. Measuring socioeconomic position in health research. Br Med Bull 2007;1-17. De prævalentiá doloris longi apud mares feminasque: Fillingim RB, King CD, Ribeiro-Dasilva MC et al. Sex, Gender, and Pain: A Review of Recent Clinical and Experimental Findings. J Pain 2009;10:447-485. De centesimis Latine reddendis.   Music copyright Scott Holmes Music.

    Acroama I - novum inceptum

    Play Episode Listen Later Aug 31, 2019 14:47


    Præbeo argumentum hujus novi sermonis, vel potius hujus seriei acroamatum, de epidemiologia. Epidemiologia est scientia salutis in populis definitis. Hoc in sermone exemplum investigationis epidemiologicæ auferro de delore longo apud senes Britannos et de inæquitatibus distributionis doloris longi. Fortasse nimis compendiosus locutus sum de hac re ergo in votis habeo fusius de hac investigatione loqui in sermone proximo. Et loquor - versimiliter nimis! - de me et cur linguam Latinam didici. Potestis plura audire de causis hujus et rationibus quibus usus sum linguæ Latinæ discendæ apud acroama Musæ Pedestris. Utinam placeat! Sunt nonnulla Latinitatis menda quæ rogo ut ignoscatis. Est novum inceptum ergo, quæso, me certiorem facite quid censeatis! Salvi sitis! Opera recitata: Blyth FM, Briggs AM, Schneider CM, et al. The Global Burden of Musculoskeletal Pain—Where to From Here? American Journal of Public Health 2019;109(1):35-40. Jay MA. Dolor longus quid sit? Definitio et epidemiologia. Vox Latina 2019;216:234-239. Jay MA, Bendayan R, Cooper R, Muthuri SG. Lifetime socioeconomic circumstances and chronic pain in later adulthood: findings from a British birth cohort study. BMJ Open 2019;9:e024250.   Music copyright Scott Holmes Music.

    Claim Salvi Sitis!

    In order to claim this podcast we'll send an email to with a verification link. Simply click the link and you will be able to edit tags, request a refresh, and other features to take control of your podcast page!

    Claim Cancel