POPULARITY
Andreas et Clara, Ilsa proh dolor absente, multum de intellegentia artificiali loquimur. Haec enim novata res secum multa commoda multaque incommoda fert putabamusque bonum fore si de hac re fusius colloqueremur. Quid autem vos sentitis? Estne res bona? Mala? Scribite nobis apud habesnelac.com/contact ----- Support us on Patreon for as low as $3 a month; Your support means the world to us!: patreon.com/habesnelac ----Want to improve your Latin or get some free resources? Check out our website: habesnelac.com -----Join our Twitch Community to chat with us directly tantum Latine! twitch.tv/latinitasanimicausa -----Also check out our new Bio Site to learn more about us! https://bio.site/latinitas -----Have a topic you want us to cover on Rem Tene? Let us know in the comments or here: habesnelac.com/contact ----- Want more free Latin resources or to learn with us? Check out our website: habesnelac.com ----- Follow us on TikTok, YouTube, Instagram, and more by checking out the links on our LinkTree: https://linktr.ee/latinitasanimicausa ----- Follow our podcast for beginner learners, Rem Tene!, here: https://podcasts.apple.com/us/podcast... ----- Follow our flagship podcast for intermediate/advanced learners, Latinitas Animi Causa, here (or wherever you get your resources): https://podcasts.apple.com/us/podcast... ----- Want to let us know something else? Contact us here: habesnelac.com/contact Ut semper, gratias quam maximas patronis nostris sine quibus haec omnia facere haud possemus agimus!!! --- Support this podcast: https://podcasters.spotify.com/pod/show/latinitas-animi-causa/support
Andreas, ceteris absentibus, vobis meum linguae Latinae discendae iter enarro! Est sat longum usque huc iter sed pulchrum et iucundum ob amicos factos et nova quae didicerim. Placuitne vobis meum iter audire? Vultis aliud episodion tale audire? Estne vestrum iter simile? Scribite nobis apud habesnelac.com/contact ----- Support us on Patreon for as low as $3 a month; Your support means the world to us!: patreon.com/habesnelac ----Want to improve your Latin or get some free resources? Check out our website: habesnelac.com -----Join our Twitch Community to chat with us directly tantum Latine! twitch.tv/latinitasanimicausa -----Also check out our new Bio Site to learn more about us! https://bio.site/latinitas -----Have a topic you want us to cover on Rem Tene? Let us know in the comments or here: habesnelac.com/contact ----- Want more free Latin resources or to learn with us? Check out our website: habesnelac.com ----- Follow us on TikTok, YouTube, Instagram, and more by checking out the links on our LinkTree: https://linktr.ee/latinitasanimicausa ----- Follow our podcast for beginner learners, Rem Tene!, here: https://podcasts.apple.com/us/podcast... ----- Follow our flagship podcast for intermediate/advanced learners, Latinitas Animi Causa, here (or wherever you get your resources): https://podcasts.apple.com/us/podcast... ----- Want to let us know something else? Contact us here: habesnelac.com/contact Ut semper, gratias quam maximas patronis nostris sine quibus haec omnia facere haud possemus agimus!!! --- Support this podcast: https://podcasters.spotify.com/pod/show/latinitas-animi-causa/support
Hoc in episodio, de bellariis Paschae loquimur. Estne tibi, o auscultator carissime, bellarium praeoptatum huius temporis anni?
Salvete sodales! De novo adsumus ad Latine colloquendum! Hodie lassitudine affectae de re leviore ac paulo magis iocoso colloqui constituimus quare hoc episodion de pelliculis quas nobis aut risum aut lacrimas moveant habete! Speramus fore ut hoc episodion vobis placeat! Placuitne vobis hoc episodion? Estne auctor quem minus legi sed saepius legi oportere censes? Vultisne aliud episodion huius generis audire? Dicatis nobis! Nos certiores facere potestis per Twitter (@lacvolo), Facebook (Latinitas Animi Causa), per situm nostrum habesnelac.com/contact, et per quemcumque locum unde sermones audire soleatis! Si vultis nos sustinere, en patreon nostrum: patreon.com/habesnelac Discite nobiscum!!! Adite: habesnelac.com Omnia nostra apud linktree nostrum inveniuntur: https://linktr.ee/latinitasanimicausa Adite nostrum biosite et plura de nobis discite: https://bio.site/latinitas --- Send in a voice message: https://podcasters.spotify.com/pod/show/latinitas-animi-causa/message Support this podcast: https://podcasters.spotify.com/pod/show/latinitas-animi-causa/support
Hoc in episodio, Timotheus et Catherina garriunt de isiciis hamburgensibus. Estne panis fartus? Qualis caseus nobis placet in isiciis hamburgensibus? Quid aliud addendum est ad isicium hamburgense? Auscultate et fruimini!
Hoc in episodio, Catherina et Timotheus de potionibus calidis garriunt. De caffeo, de thea, et de socolata calida loquuntur. Estne potio calida praeoptata tibi?
Andreas, Clara, Ilsaque de lusibus computatralibus quibus ludere sibi placet colloquuntur. Quid vos? Qualibus lusibus ludere soletis? Estne genus lusuum quod praecipue placet? Estne animal domesticum quod tibi potestatem habere videtur? Omnia haec scribere ad nos potestis per ea quae infra scribuntur: ⏩ Situm Nostrum (Our site): https://www.habesnelac.com/ ⏩ Prosopobiblion (Facebook): https://www.facebook.com/lacvolo ⏩ Pipiatorium (Twitter): https://twitter.com/lacvolo ⏩ Anchora (Anchor): https://anchor.fm/latinitas-animi-causa ⏩ Twitch: https://www.twitch.tv/latinitasanimicausa ⏩ YouTube: https://www.youtube.com/channel/UChSnGEw-_v57_ajRJkfojYg ⏩ Instagram: https://instagram.com/latinitas_animi_causa?utm_medium=copy_link --- Send in a voice message: https://podcasters.spotify.com/pod/show/latinitas-animi-causa/message Support this podcast: https://podcasters.spotify.com/pod/show/latinitas-animi-causa/support
Hoc in colloquio, Timotheus et Catherina de zingiberi garriunt. Qualis est sapor? Qualis est aspectus? Quomodo possumus coquere (et braciare) zingiberi? Estne inter utilissima condimenta?
Andreas, Ilsa, et Clara una die gratiarum agendarum celebrato versantur colloquentes de Roma deque rebus quas fecerunt inter septimanam feriatam. Quid fecistis vos die gratiarum agendarum? Estne locum Romae situm quod tibi dignissimum invisendi videatur? Dic nobis per commentariolos vel voice memo! Ex vobis audire gestimus! Nos invenire potestis apud: ⏩ Situm Nostrum (Our site): https://www.habesnelac.com/ ⏩ Prosopobiblion (Facebook): https://www.facebook.com/lacvolo ⏩ Pipiatorium (Twitter): https://twitter.com/lacvolo ⏩ Twitch: https://www.twitch.tv/latinitasanimicausa ⏩ YouTube: https://www.youtube.com/channel/UChSnGEw-_v57_ajRJkfojYg ⏩ Instagram: https://instagram.com/latinitas_animi_causa?utm_medium=copy_link --- Send in a voice message: https://podcasters.spotify.com/pod/show/latinitas-animi-causa/message Support this podcast: https://podcasters.spotify.com/pod/show/latinitas-animi-causa/support
Hoc in colloquio Augustus et Iustus, Catharina absente, de bestiis domesticis sive familiaribus colloquuntur. Estne tibi bestia domestica sive familiaris? Favesne felibus? Canibus? Utrisque? Certiores nos facias aut hac in pagina (infra) aut apud Prosopobiblion (“Facebook“) aut pipiando (“tweeting”) @QDicitur–adice #QDPod176.
Tres sodales imaginibus usi locos considerant, quos singuli desiderant. In hoc colloquio imaginem (vid. infr.) et locum ab Augusto proposita tractant. Estne locus quo te spatiari delectat? Certiores nos facias aut hac in pagina (infra) aut apud Prosopobiblion (“Facebook“) aut pipiando (“tweeting”) @QDicitur–adice #QDPod173.
Tres sodales imaginibus usi locos considerant, quos singuli desiderant. In hoc colloquio imaginem (vid. infr.) et locum a Catharina proposita tractant. Estne hoc bibliopolium simile bibliopolio cuidam, quod prope te est? Quomodo differt? Certiores nos facias aut hac in pagina (infra) aut apud Prosopobiblion (“Facebook“) aut pipiando (“tweeting”) @QDicitur–adice #QDPod172.
Tres sodales imaginibus usi locos considerant, quos singuli desiderant. In hoc colloquio imaginem (vid. infr.) et locum a Iusto proposita tractant. Estne locus quem olim visitare solebas et his diebus desideras? Certiores nos facias aut hac in pagina (infra) aut apud Prosopobiblion (“Facebook“) aut pipiando (“tweeting”) @QDicitur–adice #QDPod171.
Estne consolatio Christi quae differt ab consolatione philosophiae? Augustus et Faber inquisitioni – an consolationes inter se differant – operam dant verba Pauli ad Thessalonicenses tractando: "nolumus autem vos ignorare fratres de dormientibus ut non contristemini sicut et ceteri qui spem non habent. si enim credimus quod Iesus mortuus est et resurrexit, ita et Deus eos qui dormierunt per Iesum adducet cum eo. hoc enim vobis dicimus in verbo Domini quia nos qui vivimus, qui residui sumus in adventum Domini, non praeveniemus eos qui dormierunt, quoniam ipse Dominus in iussu et in voce archangeli et in tuba Dei descendet de caelo, et mortui, qui in Christo sunt, resurgent primi, deinde nos, qui vivimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Domino in aera, et sic semper cum Domino erimus. itaque consolamini invicem in verbis istis." (1 Thess 4.13-18)
Poradca ministra vnútra a bývalý policajný prezident Jaroslav Spišiak hovorí o tom, ako sme sa dostali do situácie, že všetci jeho nástupcovia sú vo vyšetrovacej väzbe. Zároveň vysvetľuje, ako má vyzerať jeho veľká reforma policajného zboru, na ktorej momentálne pracuje pre ministra vnútra Romana Mikulca. V diskusii odzneli odpovede aj na tieto otázky: ✅ V akej situácii sa momentálne nachádza naša polícia? ✅ Ako dosiahnuť stav, v ktorom sa aspoň vrcholoví predstavitelia polície neodvážia konať korupčne? ✅ V čom spočíva "Spišiakova reforma", ktorá sa týka aj zmeny hodnotenia policajnej práce? ✅ Ako docieliť, aby sa policajti správali k bežným občanom ústretovo? ✅ Kedy ľudia pocítia veľké zmeny, ktoré sa v polícii chystajú? ✅ Prečo Jaroslav Spišiak nemal ambíciu stať sa opäť policajným šéfom?
Let the Latin truly begin! We can now start listening, speaking, reading, and writing in earnest. It’s helpful if you can have this blog post in front of you while you’re listening, but it’s not totally necessary.Study your vocab using this Quizlet, to which the password is “caeruleus”.The sentences for this episode are below:1. Ancus cervus est. Ancus is a stag.2. Hecuba cerva est. Hecuba is a doe.3. Ancus et Iūlus cervī sunt. Ancus and Iulus are stags.4. Hecuba et Lȳdia cervae sunt. Hecuba and Lydia are does.5. Titus taurus est. Titus is a bull.6. Titus et Sergius taurī sunt. Titus and Sergius are bulls.7. Aelia vacca est. Aelia is a cow.8. Aelia et Novia vaccae sunt. Aelia and Novia are cows.9. Ancus cervus magnus est. Ancus is a big stag.10. Iūlus cervus parvus est. Iulus is a small stag.11. Lȳdia cerva parva est. Lydia is a small doe.12. Hecuba cerva magna est. Hecuba is a big doe.13. Ancus et Iūlus cervī fulvī sunt. Ancus and Iulus are brown stags.14. Hecuba et Lȳdia cervae fulvae sunt. Hecuba and Lydia are brown does.15. Caelum caeruleum est. The sky is blue.16. Folia prasina sunt. Leaves are green.17. Estne Titus cervus? Is Titus a stag?18. Minimē, Titus cervus nōn est sed taurus. No, Titus is not a stag but a bull.19. Suntne cervae fulvae? Are does brown?20. Ita, cervae fulvae sunt. Yes, does are brown.21. Estne caelum parvum et prasinum? Is the sky small and green?22. Minimē, caelum parvum et prasinum nōn est, sed magnum et caeruleum. No, the sky is not small and green but big and blue.
Tres amici quosdam mores cibos edendi necnon alia tractant. Estne tibi quidam mos edendi notatu dignus? Certiores nos facias aut hac in pagina (infra) aut apud Prosopobiblion (“Facebook“) aut pipiando (“tweeting”) @QDicitur–adice #QDPod163.
Tres amici plurima tractant, inter quae arbores loquentes et amicos imaginarios. Solesne cum arboribus colloqui? Amicos imaginarios alloqui? Estne cum quo his diebus commercium sive novare sive augere cupias? Certiores nos facias aut hac in pagina (infra) aut apud Prosopobiblion (“Facebook“) aut pipiando (“tweeting”) @QDicitur–adice #QDPod162.
Tres amici de pelliculis colloquuntur, quas inter ferias hiemales viderunt. Estne pellicula sive spactaculum cinematographicum quod nuper spectavisti? Placuitne? Certiores nos facias aut hac in pagina (infra) aut apud Prosopobiblion (“Facebook“) aut pipiando (“tweeting”) @QDicitur–adice #QDPod155.
Tres amici aliud carmen Martialis tractant. Estne carmen Martialis quod te prae ceteris delectat? Certiores nos facias aut hac in pagina (infra) aut apud Prosopobiblion (“Facebook“) aut pipiando (“tweeting”) @QDicitur–adice #QDPod154.
Tres amici de carmine quodam Martialis colloquuntur. Estne carmen Martialis quod te prae ceteris delectat? Certiores nos facias aut hac in pagina (infra) aut apud Prosopobiblion (“Facebook“) aut pipiando (“tweeting”) @QDicitur–adice #QDPod153.
Hodie agitur de causis cur investigationem doloris longi suscepimus, præsertim investigationem positionis socialis œconomicæ. Loquor ergo de epidemiolgiá sociali, quæ est provincia epidemiolgiæ quæ res sociales et quomodo salutem afficiant investigat, et de distributione doloris longi. Hæc est prima pars sermonis de illá investigatione; partes subsequentes erunt de methodis et quo invénimus. Estne aliquid quod omisi? Aliquid quod non bene explicavi? Fac sciam, quæso! @SalviSitisPod vel @MattJayResearch. Cavendum est nam bis saltem perperam dixi «dolori longi» pro «dolori longo» et versimiliter insunt alia menda. Ignoscatis! Salvi sitis! Opera: Investigatio ipsa: Jay MA, Bendayan R, Cooper R, Muthuri SG. Lifetime socioeconomic circumstances and chronic pain in later adulthood: findings from a British birth cohort study. BMJ Open 2019;9:e024250. Investigatio Salutis Angliæ (the Health Survey for England). De epidemiologiá sociali: Krieger N. A glossary for social epidemiology. J Epi Comm Health 2001;55:693-700. De positione sociali œconomicá: Galobardes B, Lynch J, Smith GD. Measuring socioeconomic position in health research. Br Med Bull 2007;1-17. De prævalentiá doloris longi apud mares feminasque: Fillingim RB, King CD, Ribeiro-Dasilva MC et al. Sex, Gender, and Pain: A Review of Recent Clinical and Experimental Findings. J Pain 2009;10:447-485. De centesimis Latine reddendis. Music copyright Scott Holmes Music.
Aemilia, quae iam duōs fīliōs et ūnam fīliam habet, novum īnfantem exspectat. Illa alteram fīliam habēre vult, sed marītus eius Iūlius magis gaudēbit sī fīlium habēbit, quamquam dīcit ‘sē velle fīliam habēre.’Herī Iūlius nesciēbat uxōrem suam novum īnfantem exspectāre, quamquam vidēbat eam minus gracilem esse. Nunc autem intellegit Aemiliam nōn propter cibum crassiōrem fierī!Iūlia parentēs dē ‘alterā fīliā’ loquentēs audit, atque ita scit dē novō īnfante. Neque vērō gaudet Iūlia, nam sōla vult tōtum amōrem parentum sibi habēre! Verba Aemiliae dē parvulā sorōre quae aequē amābitur eam nōn satis cōnsōlantur.Mārcus et Quīntus dē īnfante quī exspectātur nesciunt. Iūlia autem dē hāc rē tacēre nōn potest. Frātrēs vocat et iīs “Audīte!” inquit, “Mox ego nōn erō sōla puella cum duōbus puerīs. Post paucōs mēnsēs mihi soror erit.”Puerī statim ad mātrem adeunt eamque interrogant: “Estne vērum quod dīcit Iūlia? Sorōremne habēbimus?”Aemilia: “Certē novum īnfantem habēbō, sed fīliumne an fīliam, nēmō scit. Vōsne frātrem an sorōrem habēre vultis? Nōnne laetābiminī sī alteram sorōrem habēbitis?”Mārcus: “Ego parvulīs īnfantibus nōn dēlector. Semper in cūnīs iacent, mēcum lūdere nōn possunt, nihil dīcunt, sed magnā vōce vāgiunt!”Aemilia: “Nōlī ita loquī, Mārce! Ante octō annōs tū ipse in cūnīs iacēbās ac vāgiēbās nec cum aliīs puerīs lūdere poterās.”Quīntus: “Ego nōn frātrem, sed sorōrem volō, etiam sī fīlia illa parvula sōla ā mātre cūrābitur, nōs līberī māiōrēs nōn cūrābimur!”Aemilia: “Vōs omnēs bene cūrābiminī, etiam sī fīliolam habēbō. Nōlīte timēre!”
In vīllā Iūliī multa sunt cubicula parva et magna. Magnum est cubiculum Iūliī et Aemiliae, in eō magnus lectus est. Pater et māter in magnō lectō dormiunt. Cubicula līberōrum parva sunt et in iīs lectī sunt parvī. Mārcus et Quīntus et Iūlia in parvīs lectīs dormiunt.Servī multī in ūnō cubiculō magnō dormiunt. In cubiculō servōrum nūllī sunt lectī. Servī quī dormiunt nōn in lectīs, sed in terrā iacent. Etiam multae ancillae in ūnō cubiculō dormiunt neque eae lectōs habent.Ecce Dāvus quī cum aliīs servīs fessīs in magnō cubiculō iacet. Paucī servī iam dormiunt, aliī verba faciunt, aliī rīdent. Servī quī dormīre volunt vōcēs aliōrum audiunt nec dormīre possunt.Syrus, quī Mēdum apud sē nōn videt, Lēandrum interrogat: “Ubi est Mēdus? Cūr hīc nōn dormit? Estne aeger?”Lēander: “Mēdus sānus est, sed ā vīllā abest, quia nummōs dominī nostrī habet! Dāvus dīcit ‘Mēdum Rōmae amīcam habēre.’ Putat eum Rōmae esse apud amīcam suam.”Syrus: “Ergō Mēdus nōn sōlus in terrā dormit, sed in lectō cum amīcā suā!”Syrus et Lēander rīdent.Dāvus servōs tacēre iubet: “Tacēte, servī! Iam necesse est dormīre.”Servī tacent atque oculōs claudunt. Iam nūlla vōx audītur.Iam Dāvus et aliī multī dormiunt, sed Syrus et Lēander et aliī quī prope Dāvum iacent dormīre nōn possunt, quia Dāvum animam dūcere audiunt!Dāvus enim stertit: “Zzzzz…ārrch, zzzzz…ārrch!” Syrus, quī fessus est, dormīre vult atque oculōs claudit, nec dormīre potest, quod Dāvum stertere audit. Anima Dāvī nōn vidērī, sed audīrī potest! Syrus oculōs claudere potest, aurēs claudere nōn potest.Syrus (īrātus): “Ssst!”Dāvus rūrsus stertit: “Zzzzz…ārrch!”Syrus: “Tacē, Dāve!”Dāvus nōn respondet, sed Lēander: “Tacē, Syre! Dāvus nūllum verbum facit!” Syrus: “Verbum nōn facit, sed stertit. Audī! Nēmō hīc dormīre potest!”Syrus sē ad Dāvum vertit et digitum suum ad nāsum eius appōnit!Iam nōn stertit Dāvus. Is atque cēterī servī bene dormiunt.
Tres amici, nugis quibusdam communicatis, epistulam Ciceronianam (Cic. Fam. 9.2) a Catherina propositam considerant. Estne liber cui suscenses vel cuius te (sub)pudet? Certiores nos facias aut hac in pagina (infra) aut apud Prosopobiblion (“Facebook“) aut pipiando (“tweeting”) @QDicitur–adice #QDPod122. Quomodo Dicitur? Podcast: Episode 122 by Justin Slocum Bailey, Gus Grissom, Catherine... Read more »
Lȳdia est fēmina pulchra quae Rōmae habitat. Estne fēmina Rōmāna? Nōn Rōmāna est, sed Graeca. Lȳdia autem procul ā Graeciā habitat. Estne sōla? Lȳdia sōla habitat, neque sōla est Rōmae, nam multās amīcās Rōmānās et Graecās habet. Etiam amīcum habet Lȳdia, neque is Rōmānus est, sed Graecus, neque Rōmae habitat, sed prope oppidum Tūsculum. Amīcus Lȳdiae est Mēdus, servus Iūliī. Lȳdia Mēdum amat et ab eō amātur.Estne Mēdus apud dominum suum? Nōn est in vīllā apud dominum, neque Tūsculī est, sed in viā Latīnā inter Rōmam et Tūsculum. Quō it Mēdus sine dominō suō? Rōmam it. Post eum est Tūsculum, Rōma ante eum est.Mēdus laetus est et cantat, quia ad amīcam suam ambulat. Sed iam tacet Mēdus. Cūr iam nōn cantat servus? Mēdus tacet neque cantat, quia videt dominum Rōmānum quī equō vehitur Rōmā Tūsculum. Quis est dominus quem videt Mēdus? Est Cornēlius, quī Tūsculī habitat. Is ā Mēdō timētur, quia Iūliī est amīcus.Cornēlius (ad equum suum): “Ecce servus quī sōlus Rōmam ambulat. Cuius is est servus? estne servus Iūliī? Is est!” Verba Cornēliī ab equō tantum, nōn ā Mēdō audiuntur.Iam Cornēlius prope Mēdum est, neque ab eō salūtātur. Neque servum salūtat Cornēlius, sed interrogat: “Quis est dominus tuus, serve? Estne Iūlius?”Mēdus, quī amīcum Iūliī timet, nūllum verbum respondet, et Rōmam ad amīcam suam ambulat. Iam Cornēlius post Mēdum est neque eum rūrsus interrogat. Cornēlius, quī sōlus equō vehitur, interrogat equum: “Cūr servus mē nōn salūtat, sed tacet neque respondet?”Equus verba dominī audit neque verbum respondet, sed tantum “Hihihī!” − nam equus verba nōn habet!Ecce Mēdus per portam Capēnam Rōmam intrat et laetus ad ōstium Lȳdiae ambulat. Mēdus ōstium pulsat et intrat.Lȳdia laeta amīcum suum salūtat et ab amīcō suō salūtātur.
Iūlius, quī magnam pecūniam habet, in magnā et pulchrā vīllā habitat cum familiā suā. Vīlla eius habet ātrium et peristȳlum et multa cubicula. Iūlius et Aemilia trēs līberōs habent: duōs fīliōs, Mārcum et Quīntum, et ūnam fīliam, Iūliam. Iūlia parva puella est.Ubi est fīlia Iūliī et Aemiliae? Iūlia est in hortō vīllae. Puella laeta rīdet et rosās carpit. Quot rosās carpit Iūlia? Quīnque rosās magnās et pulchrās carpit. Rosae Iūliam dēlectant.Iūlia, quae sōla est in hortō, puerōs vocat: “Venīte, Mārce et Quīnte!”Puerī ex peristȳlō veniunt et Iūliam in hortō vident.Iūlia: “Ecce quīnque rosae. Vidēte rosās meās!”Quīntus: “Quīnque parvus numerus est! In hortō est magnus numerus rosārum. Centum rosae hīc sunt!”Mārcus: “Nōn centum tantum, sed mīlle rosae in hortō meō sunt.”Iūlia: “Nōn tuus est hortus!”Mārcus: “Neque tuae sunt rosae!”Puerī ab Iūliā discēdunt. Rosae eōs nōn dēlectant.Iūlia rūrsus quīnque rosās pulchrās carpit. Quot rosās iam habet Iūlia? Puella nōn quīnque tantum, sed decem rosās habet: quīnque et quīnque sunt decem.Estne decem magnus numerus? Nōn magnus numerus est, neque parvus.Puella, quae rosās amat, laeta est et cantat.Iūlius, pater Iūliae, ex vīllā venit. Iūlius, quī baculum habet, īrātus est et fīliam suam interrogat: “Estne Mēdus hīc in hortō?”Iūlia respondet: “Nōn est. In hortō nūllus est servus, sed ecce fīlia tua hīc est. Salūtā mē, pater!”Iūlius: “Salvē, mea fīlia!”Iūlia: “Ecce decem rosae! Habē eās, pater! Tuae sunt rosae. Nōnne pulchrae sunt?”Iūlius nōn respondet, sed Mēdum vocat: “Mēde! Venī, improbe serve!”Iūlia interrogat: “Cūr improbus est Mēdus?” neque pater respondet, sed ab fīliā suā discēdit – sine rosīs.Iūlia: “Cūr discēdit pater neque respondet? Is nōn amat rosās – num fīliam suam amat?” Iūlia iam nōn laeta est neque cantat.Iūlius rūrsus Mēdum vocat: “Mēde! Me-ē-de!” sed Mēdus, quī nummōs dominī habet, iam abest ab vīllā et ab hortō.
Cornēlius est dominus Rōmānus, quī in oppidō Tūsculō habitat. Cornēlius duōs līberōs habet, Sextum fīlium et Cornēliam fīliam, et decem tantum servōs. Paucī sunt servī Cornēliī, quia Cornēlius nōn magnam pecūniam habet. Neque magnam vīllam habet Cornēlius, sed multōs librōs Latīnōs et Graecōs habet. Cornēlius est dominus quī librōs et litterās amat. Bonī et pulchrī librī eum dēlectant. Etiam Sextus, fīlius Cornēliī, librōs et litterās amat.Cornēlius suum Libanum servum vocat: “Venī, Libane!”Libanus venit et dominum salūtat: “Salvē, domine! Ecce, servus tuus adest.”Cornēlius salūtat servum suum: “Salvē, Libane! Tacē et audī!”Servus tacet et audit.Cornēlius eum interrogat: “Ubi est liber meus novus? Cūr hīc in mēnsā nōn est?”Libanus tacet neque respondet.Cornēlius imperat: “Respondē, serve!”Libanus: “Nōn mē, sed fīlium tuum interrogā!”Cornēlius: “Quid?”Libanus: “Liber tuus novus est in cubiculō Sextī. Is habet librum tuum.”Cornēlius: “Quid agit puer cum librō meō?”In cubiculō suō Sextus habet librum Cornēliī novum. Titulus librī est grammatica latina.Sextus Cornēliam vocat: “Venī, Cornēlia! Ecce liber novus. Titulus eius est grammatica latina. In librō multa capitula sunt. Titulus capitulī prīmī est litterae et syllabae. Ecce litterae Latīnae in pāginā prīmā: a, b, c, d, e, cēterae. Iam respondē, Cornēlia: quot litterae sunt in vocābulō latina?”Cornēlia litterās numerat: “Ūna, duae, trēs, quattuor, quīnque, sex. In vocābulō latina sunt sex litterae: l, a, t, i, n, a.”Sextus: “Et quot syllabae?”Cornēlia: “Trēs: syllaba prīma la, secunda ti, tertia na.”Sextus rūrsus eam interrogat: “Vocābulum grammatica quot litterās habet?”Cornēlia litterās numerat et respondet: “Decem.”Sextus: “Et quot syllabās?”Cornēlia: “gram-ma-ti-ca: quattuor syllabās habet.”Cornēlius fīlium suum vocat: “Sexte, venī!”Sextus pāret: ex cubiculō venit cum librō Cornēliī.Pater īrātus fīlium interrogat: “Estne liber meus novus in cubiculō tuō?”Sextus librum in mēnsā pōnit: “Nōn est in cubiculō meō. Ecce liber tuus in mēnsā tuā!”Iam Cornēlius rīdet neque īrātus est. Pater, quem librī et litterae dēlectant, laetus est quia etiam fīlius librōs et litterās amat.
Quid est Tūsculum? Tūsculum est oppidum Rōmānum. Estne magnum oppidum? Tūsculum nōn magnum, sed parvum oppidum est. Ubi est Tūsculum? Tūsculum est in Italiā.Quis est Iūlius? Iūlius est vir Rōmānus. Cuius vir est? Vir Aemiliae est. Ubi est Iūlius? Est in oppidō Tūsculō. Estne Aemilia in oppidō? Nōn est.Cornēlius: “Ubi est vir tuus, Aemilia?”Aemilia: “Iūlius, vir meus, in oppidō Tūsculō est. Sed ecce Mārcus, fīlius meus, et Dēlia.” Cornēlius: “Quae est Dēlia?”Aemilia: “Dēlia ancilla mea est.”Cornēlius: “Estne Syra quoque ancilla tua?”Aemilia: “Dēlia et Syra et cēterae multae sunt ancillae meae. In familiā meā sunt multae ancillae multīque servī − et paucī līberī.”Cornēlius: “Quot līberī in familiā tuā sunt?”Aemilia: “Trēs.”Cornēlius: “Quot fīliī et quot fīliae?”Aemilia: “Duo fīliī et ūna fīlia. Fīliī meī sunt Mārcus et Quīntus, fīlia mea est Iūlia. In familiā meā sunt centum servī et trēs līberī.”Cornēlius: “Centum est magnus numerus! In meā familiā parvus numerus servōrum est. Neque magnus est numerus līberōrum meōrum.”Aemilia: “Quot sunt līberī tuī?”Cornēlius: “Duo: ūnus fīlius, Sextus, et ūna fīlia, Cornēlia. Parvus est numerus līberōrum − sed numerus librōrum meōrum nōn parvus est! Librī meī sunt magnī et parvī, antīquī novīque: centum librī Latīnī et Graecī.”Aemilia: “Centum librī! Magnus est numerus librōrum tuōrum!”Cornēlius: “Ecce liber meus novus; titulus librī est grammatica latina.”Līberī et liber duo vocābula masculīna sunt. Līberī est plūrālis, liber singulāris − plūrālis: librī.
Hoc in colloquio, Augustus et Iustus et Iason de Guberto Pessimo Gubernatore et de quaestione Iasonis colloquuntur. Tu quid de hac quaestione opinaris? Estne tibi notus locus Latinus qui nobis auxilio esse possit? Certiores nos facias aut hac in pagina (infra) aut apud Prosopobiblion (“Facebook“) aut pipiando (“tweeting”) @QDicitur–adice #QDPod119.... Read more »
Augustus et Iustus, Iasone absente, locum Ciceronianum considerant quo certiories fiant utrum Iason Gubertum scelestum magistratui tradere debeat. Tu quid de hac quaestione opinaris? Estne tibi notus locus Latinus qui nobis auxilio esse possit? Certiores nos facias aut hac in pagina (infra) aut apud Prosopobiblion (“Facebook“) aut pipiando (“tweeting”) @QDicitur–adice... Read more »
Iustus cum multis amicis CAELestibus (inter quos Anna et Lida quae ‘in foro Romano’ innotuerunt!) res in illo conventu Matriti habito tractat laudatque. N.b. haec est altera pars colloquii ‘in foro Romano’ incepti, cuius primam partem ut audiatis petite https://soundcloud.com/in-foro-romano/41-caelvm-vi-pars-prima-legio-latine-loquentium Estne vox quaedam Latina quam hac aestate didicisti quaeque fortasse ceteros... Read more »
Sulpicia 4.11 Estne tibi, Cerinthe, tuae pia cura puellae, quod mea nunc vexat corpora fessa calor? A ego non aliter tristes evincere morbos optarim, quam te si quoque velle putem. At mihi quid prosit morbos evincere, si tu nostra potes lento pectore ferre mala? Subscribe with iTunes