POPULARITY
Captīvī Americānī domum deductī Richardus Grenell, lēgātus Americānus, nōn sōlum Venetiolam vīsitāvit, ubi cum Nīcolāō Madūrō, tyrannō Venetiolānōrum, est collocūtus, sed etiam sex Americānōs, quōs captīvōs Venetiolānī vinculīs tenēbant, domum sēcum dēdūxit. Madūrō etiam prōmīsit sē Venetiōlānōs receptūrum, quī in Americam sine licentiā irrepsissent, etiam latrōnēs, in grege “trāmine Araguae” dictō sociātōs; quōs magistrātūs Americānī cupiunt quam prīmum dēportāre. Stephanus Witkoff, lēgātus Americānus ad Russōs missus, Marcum Fogel, lūdīmagistrum Americānum quem Russī vinculīs tenēbant, domum sēcum dēdūxit. Fogel Americānīs reditus est prō Alexandrō Vinnicō, quī nummīs ēlectrōnicīs cryptographicīsque pecūniam illicitam purgāverat et ab Americānīs vinculīs tenēbātur. Vladimīrus porro Putin, praeses Russōrum, et Donaldus Trump, præses Americānus, tēlephōnicē collocūtī sunt dē pāce inter Russōs et Ūcrāīnēnsēs compōnendā. Bella Mercātōria Praeses Americānus portōria in mercēs Canadēnsēs Mexicānāsque impositūrum sē dīxerat: unde pretia mercium, quae ex illīs gentibus in Americam importantur, quartā parte augenda erant; portōria quoque decimae partis in mercēs Sīnēnsēs imposuit. Praeses autem Americānus trīginta diēs dedit Canadēnsibus Mexicānīsque ut bellum mercātōrium vītārī posset, dum utraque gēns meliōrī quam anteā fidē līmitem inter sē et Americānōs tuērētur et illicitum commercium nocīvōrum cohibēret medicāminum, quae Sinēnsēs per illās terrās mittunt ad Americam subvertendam. Itaque Claudia Scheinbaum, praeses Mexicāna, et Justīnus Trudeau, quī locum ministrī prīmāriī Canadēnsium tenet, statim prōmīsērunt sē utrumque dēna mīlia mīlitum ad līmitēs missūrum. Diē Iōvis Trump nuntiāvit sē alia portōria impositūrum in mercēs aliārum gentium, quae quidem portōria in mercēs Americānās iam imposuissent, et aequālia illīs, quae in mercēs Americānās ab aliīs gentibus imposita essent. USAID recīsum Novī magistrātūs Americānī sēdem prōcūrātōrum externae largitiōnī praefectōrum, quae USAID appellātur, recīdunt, et prōcūrātōrēs ipsōs, quōs vocant lūnāticōs rērum novārum studiōsōs, dīmīsērunt. Pāgina interretiālis dēlēta est, et quantulacumque sēdis restat in dīciōnem administrī rēbus externīs praepositī redditur. Prōcūrātōrēs illī, nullō populārī suffrāgiō electī, sexāgintā annōs magnam pecūniam et pūblicam per orbem terrārum ērōgāvērunt nec dictō audientēs fuērunt magistrātibus ā populō electīs. Ministerium Educātiōnis recīdendum Novī magistrātūs Americānī coepērunt omnia, quae nōn expressīs lēgum verbīs dantur, dē ministēriō ēducātiōnis tollere, antequam lēgem ferent ad ministerium penitus abolendum. Nam institūtiō puerōrum nōn inter officia tōtīus reī pūblicae secundum fundāmentālēs lēgēs ēnumerātur sed singulīs cīvitātibus reservātur. Ministerium illud conditum est ā Iacobō Carter, quī mēnse Decembrī diem obiit. Thēra mōta Thēra īnsula Graeca, quae abhinc tribus mīlibus annōrum, quō tempore Cretēnsēs flōruērunt, monte ignivomō dēlēta erat, dēnuō quatitur. Terrā centiēns nuper mōtā, magistrātūs metuunt nē ruant aedificia, quibus īnsula peregrinantibus amātissima scatet. Īnsula annō millēsimō nōningentēsimō quīnquāgēsimō sextō est tremōribus vastāta.
Bridget, Caitlin, and Hilda discuss "Born of Blood and Ash," book 4 in Jennifer L. Armentrout's Flesh and Fire series, which is a prequel to the From Blood and Ash series. And well ... they read it so you don't have to. And we'll leave it at that. Happy listening! Join our Patreon for exclusive behind-the-scenes content and let's be friends!Instagram > @Booktokmademe_podTikTok > @BooktokMadeMe
Bridget, Caitlin, and Hilda cover "A Fire in the Flesh," book 3 in Jennifer L. Armentrout's A Flesh and Fire series, the prequel series to From Blood and Ash. Full disclosure: This wasn't their favorite entry from the FBAA universe, and they're going to give you their honest assessment.
Hac in sermone Catherina Timotheusque locum Auli Gellii de conviviis et praesertim de secundis mensis legere pergunt et originem fortasse clausulae "Secunda Mensa" e voce Graeca τραπηζα δευτερα inveniunt. Sis legere, ecce locum: Noctes Atticae Liber XIII.xi VI. Neque non de secundis quoque mensis, cuiusmodi esse eas oporteat, praecipit. His enim verbis utitur: "Bellaria" inquit "ea maxime sunt mellita, quae mellita non sunt; πεμμασιν enim cum πεψει societas infida". VII. Quod Varro hoc in loco dixit "bellaria", ne quis forte in ista voce haereat, significat id vocabulum omne mensae secundae genus. Nam quae πεμματα Graeci aut τραγηματα dixerunt, ea veteres nostri "bellaria" appellaverunt. Vina quoque dulciora est invenire in comoediis antiquioribus hoc nomine appellata dictaque esse ea "Liberi bellaria".
Após alguns episódios tratando de assuntos mundanos (mas marromenos), voltamos ao tema preferido do podcast: mitologia e suas ramificações. A pergunta que nos norteia desta vez é: os mitos das diversas culturas são intercambiáveis, excludentes entre si ou apenas uma maçaroca indeslindável? https://colegiosaojose.org.br/ https://www.hugodesaovitor.org.br/ https://www.scholaclassica.com
In dieser Folge ist Elias, gemeinsam mit Ralf vom Podcast Déjà-vu, zu Gast beim Podcast ANNO MUNDI - Von Byzantinern und Griechen. Günter stellt die außergewöhnliche Geschichte von Paulos Palaiologos Tagaris vor, dem womöglich größten Hochstapler der byzantinischen Zeit. Dabei tauchen wir ins 14. Jahrhundert ein und reisen u.a. nach Konstantinopel, Palästina, Italien, Zypern und Frankreich, samt einiger Abstecher nach Absurdistan. Wenn du mehr zum Thema wissen möchtest, empfehlen wir dir folgende Literatur: - Confessio monachi Pauli Tagaris. Ἐξομολόγησις μοναχοῦ Παύλου τοῦ Τάγαρι ἢ ὁμολογία. Τοῦ Περδίκη ὑπομνηματογράφου, in: F. Miklosich – J. Müller (Hrsg.), Acta patriarchatus Constantinopolitani MCCCXC–MCCCCII. Band 2 (= Acta et diplomata Graeca medii aevi sacra et profana 2), Wien 1862, 224–230. - H. Hunger, Die Generalbeichte eines byzantinischen Mönches im 14. Jahrhundert, in: H. Hunger – O. Kresten (Hrsg.), Studien zum Patriarchatsregister von Konstantinopel II (= Sitzungsberichte der Österreichischen Akademie der Wissenschaften, phil.-hist. Klasse 647). Wien 1997, 193–218. - D. M. Nicol, The Confessions of a Bogus Patriarch: Paul Tagaris Palaiologos, Orthodox Patriarch of Jerusalem and Catholic Patriarch of Constantinople in the Fourteenth Century. Journal of Ecclesiastical History 21 (1970) 289–299. Historia Universalis ist ein kostenloser Podcast. Eine Spende erhält das Angebot am Leben und motiviert uns noch mehr, dir regelmäßig Einblick in spannende Geschichtsthemen zu geben. Unterstütze Historia Universalis mittels einer Kaffeespende unter https://www.ko-fi.com/historiauniversalis oder durch eine Überweisung oder einen Dauerauftrag auf das Konto Historia Universalis, IBAN: DE40 5001 0517 5582 4359 02. Vielen Dank für deine Unterstützung. Support your Podcast!
There are still a couple of days left to sign up to join me and Chun Liu of Peking University for an online workshop reading Ovid’s Heroides, July 15-20, 2020: http://blogs.dickinson.edu/dcc/2020/05/03/2020-ovid-heroides-online-workshop-announcement/ Deadline to register is July 1, 2020. Quam legis, ā raptā Brīsēide littera vēnit, vix bene barbaricā Graeca notāta manū. quāscumque adspiciēs, lacrimae fēcēre litūrās; […]
Mīciō est mercātor quī Ōstiae prope portum habitat. Vir dīves est, quī mercēs suās, quae ex terrīs aliēnīs advehuntur, magnō pretiō in Italiā vēndit. Fīlius Mīciōnis, cui nōmen est Marīnus, iam adulēscēns est septendecim annōrum. Marīnus puer apud magistrum suum optimus discipulus erat, quī nōn modo litterās et numerōs bene discēbat, sed etiam ipse per sē librōs legēbat.Mercātor sīc fīliō suō loquitur: “Ab hōc annō puer nōn es, Marīne. Volō tēcum loquī dē tempore futūrō. Vīsne mercātor esse ut pater tuus? an nauta?”Marīnus respondet: “Ego nec mercātor nec nauta esse volō, nam nōn sōlum nautae, sed etiam mercātōrēs nāvigāre dēbent, ac multae nāvēs cum mercibus in flūctūs merguntur. Tempestātēs et mare turbidum metuō. Sed nōlō domī manēre. In Graeciam ībō, quia litterās Graecās ac linguam Graecam discere volō. Doctus erō ut magister meus, nec sōlum librōs Latīnōs, sed etiam librōs Graecōs legam. In Graeciā virōs doctōs audīre poterō ac multās rēs ab optimīs magistrīs discere. Vīsne mē tēcum in Graeciam dūcere?”Verba fīliī patrem nōn dēlectant, nam is putābat fīlium suum velle mercātōrem esse. Nec tamen adulēscentem tam prūdentem domī tenēre vult, itaque fīliō “Gaudeō” inquit “quod vīs mēcum in Graeciam īre, quamquam mercātor esse nōn vīs. Bene intellegō tē, ut adulēscentem prūdentem, plūra discere velle in Graeciā apud magistrōs doctissimōs. Sed nāvigāre necesse est, sī in Graeciam īre volumus, et tū dīcis ‘tē mare metuere neque nāvigāre velle’!”Marīnus: “Sī bonam nāvem et gubernātōrem prūdentem habēbimus ac ventum secundum, sine metū tēcum nāvigābō, pater.”Septimō diē post hoc colloquium, ventō secundō atque caelō serēnō, Mīciō cum Marīnō fīliō proficīscitur. In portū Ōstiēnsī fīlius mātrem suam complectitur et ōsculātur. “Valē, māter mea!” inquit, et māter lacrimam dētergēns “Ō Marīne! Vīve valēque!” Tum fīlius cum patre nāvem cōnscendit.Vēla ventō implentur et nāvis plēnīs vēlīs ē portū ēgreditur.
Lȳdia est fēmina pulchra quae Rōmae habitat. Estne fēmina Rōmāna? Nōn Rōmāna est, sed Graeca. Lȳdia autem procul ā Graeciā habitat. Estne sōla? Lȳdia sōla habitat, neque sōla est Rōmae, nam multās amīcās Rōmānās et Graecās habet. Etiam amīcum habet Lȳdia, neque is Rōmānus est, sed Graecus, neque Rōmae habitat, sed prope oppidum Tūsculum. Amīcus Lȳdiae est Mēdus, servus Iūliī. Lȳdia Mēdum amat et ab eō amātur.Estne Mēdus apud dominum suum? Nōn est in vīllā apud dominum, neque Tūsculī est, sed in viā Latīnā inter Rōmam et Tūsculum. Quō it Mēdus sine dominō suō? Rōmam it. Post eum est Tūsculum, Rōma ante eum est.Mēdus laetus est et cantat, quia ad amīcam suam ambulat. Sed iam tacet Mēdus. Cūr iam nōn cantat servus? Mēdus tacet neque cantat, quia videt dominum Rōmānum quī equō vehitur Rōmā Tūsculum. Quis est dominus quem videt Mēdus? Est Cornēlius, quī Tūsculī habitat. Is ā Mēdō timētur, quia Iūliī est amīcus.Cornēlius (ad equum suum): “Ecce servus quī sōlus Rōmam ambulat. Cuius is est servus? estne servus Iūliī? Is est!” Verba Cornēliī ab equō tantum, nōn ā Mēdō audiuntur.Iam Cornēlius prope Mēdum est, neque ab eō salūtātur. Neque servum salūtat Cornēlius, sed interrogat: “Quis est dominus tuus, serve? Estne Iūlius?”Mēdus, quī amīcum Iūliī timet, nūllum verbum respondet, et Rōmam ad amīcam suam ambulat. Iam Cornēlius post Mēdum est neque eum rūrsus interrogat. Cornēlius, quī sōlus equō vehitur, interrogat equum: “Cūr servus mē nōn salūtat, sed tacet neque respondet?”Equus verba dominī audit neque verbum respondet, sed tantum “Hihihī!” − nam equus verba nōn habet!Ecce Mēdus per portam Capēnam Rōmam intrat et laetus ad ōstium Lȳdiae ambulat. Mēdus ōstium pulsat et intrat.Lȳdia laeta amīcum suum salūtat et ab amīcō suō salūtātur.
In imperiō Rōmānō multae sunt prōvinciae. Hispānia et Gallia sunt prōvinciae Rōmānae. Britannia quoque prōvincia Rōmāna est. Hispānia et Gallia et Britannia trēs prōvinciae in Eurōpā sunt. Ubi sunt prōvinciae Syria et Aegyptus? Syria in Asiā est, Aegyptus est in Āfricā. Britannia īnsula est. Num īnsulae sunt Gallia et Hispānia? Nōn sunt īnsulae; sed Corsica, Sardinia, Sicilia īnsulae sunt. Magna īnsula est Britannia. Sicilia quoque et Sardinia et Corsica magnae sunt īnsulae. Melita īnsula parva est.Quid est Brundisium? Brundisium oppidum est. Quid est Dānuvius? Dānuvius est fluvius. Rhēnus quoque fluvius est. Rhēnus et Dānuvius sunt duo magnī fluviī in Eurōpā. Nīlus quoque magnus fluvius est. Estne Nīlus in Eurōpā? Nōn in Eurōpā, sed in Āfricā est Nīlus. Num Rhodus fluvius est? Nōn fluvius, sed īnsula est. Rhodus est īnsula Graeca. In Graeciā multae sunt īnsulae parvae et magnae.insvla et oppidvm vocābula Latīna sunt. Invocābulō insvla sunt sexlitterae: littera prīma i,secunda n, tertia s... i est littera et numerus. Numerī prīmī sunt i, ii, iii,litterae prīmae a, b, c.
Saluete amici, amicae, uosque omnes qui Latinitati hodiernae fauetis. Illud erit Schola Romana e Guiana 10. Reginaldus loquor. Hodie de origine linguae Latinae loquemur. Incipiamus. Cum populi Indo-europaei (i.e. Proto-uillanouiani) Italiam ingressi Latium occupauerunt, suam quoque linguam importauerunt. Lingua Latina, siue sermo Latius, quâ pauci ex regione Latiâ loquebantur, primum cum aliis italicis dialectis uix certabat utputa cum Osca uel Umbrica quae in territoriis uastioribus adhibebantur. Praeterea cum colôni Graeci suâ linguâ in Italia meridionali utebantur tum Etrusci a septentrionibus Romam bello opprimebant. Itaque usus linguae Latinae instar finium Romanorum creuit prout ciuitates uicinae et deuictae et partes imperii factae sunt. Etsi lingua Latina gradatim in provinciis occidentalibus sub imperio Romano se propagauit, tamen incòlae partis orientalis non desierunt lingua Graeca uti. Quomodo pleraeque linguae quae ex Indo-europaeis ortae sunt, utputa Graeca, Russica uel Islandica, sic Latina flexionibus scatet. E uocabulis, uerba coniugantur ut pro modis, temporibus, personis, numeris, uocibusque uarientur. Quod ad nomina, pronomina, adiectiuaque spectat, sunt in lingua Latina tria genera (masculinum, femininum, neutrumque) ac tres numeri quatenus tempora prisca obseruamus, i. e. singularis, pluralis, dualisque quod in raris uocabulis aetate classica superfuit. Item nomina declinatione afficiuntur quae ex sex casibus constat (aut septem cum de uocabulis loca designantibus agitur). Hi sex casus sunt nominatiuus, uocatiuus, accusatiuus, genitiuus, datiuus, ablatiuus. Inde finis cuiusque nominis senis mutationibus cum in singulari tum in plurali adfici potest ut proprie exprimatur quali munere grammatico nomen quodque fungatur. Propter declinationes uocabula in sententiis liberius ordinantur ac stilo auctorum libentius respondet. Nihilominus si ordo communis obseruatur, subiecti initio sententiarum uerbaque in fine ponuntur ut lingua Latina in typologia linguarum interesse dicatur linguis SOV, quia subiecti, obiecti, uerba in tali ordine exprìmi solent. De alphabeto Romani Etruscorum litteras usurpauerunt quas hi sibi a Graecis asciuerant. Litteras quarum nonnullae ad usum linguae Latinae mutatae sunt, dinumeramus uiginti tres: A B C D E F G H I K L M N O P Q R S T V X Y Z De his litteris addam quod: -Forma litterae G exsistit e C atque inuenta est quia lingua Etrusca gutturalibus sonôris carebat. -I littera hic uocalem i ut in libris illic consonantem ut in ieiunio exprimit. -K deserta est aetate rei publicae nisi in abbreuiationibus uel in formulis priscis. -Q nisi in abbreuiationibus semper litteram u antecêdit ut ambae unā pronuntiandae sint. -Adinstar i, littera V hic uocalem ut in cucullo illic consonantem ut in uiuo exprimit. -Ab aetate Renascentiae, distingui coeptum est inter modos scribendi I/J et U/V litteras. Usus etiamnunc uariat quamuis saepe animaduertamus unam formam litterae i seruari sed duas prout u/v aut consonantem aut uocalem reddit. -W addita est Antiquitate exeunte ad sonum wa nominum Germanicorum exprimendum cum littera V iam tanquam in Victoria regina Anglorum pronuntiaretur. De aetatibus linguae Latinae Historia linguae Latinae, quod ad Antiquitatem spectat, diuiditur in aetates tres e quibus distinguuntur: -Latînitas prisca (quae usque ad finem secundi saeculi ante Christum natum perdurat) -Latinitas classica (quae primum saeculum a.C.n. et primum saeculum p.C.n. complectitur) -Latinitas post aetatem classicam (quae usque ad finem Antiquitatis sequitur donec initio medii aeui a septimo fere saeculo in dialectos transformata nostras linguas romanicas hodiernas generaret, utputa Italianam, Francogallicam, Hispanicam, Lusitanicam, Dacoromanicamque) Haec omnia resumamus: Ex Indo-europaeis orta, lingua Latina flexionibus abundat quae uerba coniugationibus nomina, pronomina, adiectiuaque declinationibus affectant. Quam si ad typologiam linguarum referimus, sermonibus SOV apponere oportet quia sententiae Latinae subiectis ineunt uerbisque saepius exeunt. In Italia ipsa lingua Latina linguis italofaliscis propter affinitatem mutuam agreganda est. Romani litteras Etruscorum usurparuerunt quae ex Graecis ortae erant. Ad haec mihi mentione digna esse uidentur illa: Nonnulla enim uestigia linguae Etruscae in uocabulis Latinis remanserunt ut Roma, nomen urbis, quod Rumon, siue Tiberim fluuium Etrusce, mémorat. Fibula quaedam, Praenestina dicta quod ibi reperta est, eademque sexto saeculo a.C.n. confecta, uetustissimam nobis notam inscriptionem habet: Manios med fhefhaked Numasioi. Quod classice dicamus: Manius me fecit Numerio. Experti etiamnunc dubitant utrum tale uestigium genuînum sit necne. Nunc peruenimus ad finem huius emissionis. Gratias uobis ago. Curate ut valeatis, amici, amicae, uosque omnes qui Latinitati hodiernae fauetis.
Lunchtime lecture by Richard Mulholland accompanying the exhibition Marks of Genius: Masterpieces from the Collections of the Bodleian Libraries. Outside of the natural sciences, the work of Ferdinand Bauer (1760-1826), the pre-eminent eighteenth century natural history painter is little known. However, his botanical and zoological paintings on paper are considered to be among the finest in the world. Of particular interest is the unusual drawing and painting technique he used, recording colour information about specimens by annotating preliminary pencil sketches with numerical colour codes to be painted at a much later stage referring directly to a painted colour chart. This talk will discuss Bauer's botanical illustrations for the Flora Graeca (1806-1840), one of the most lavish Flora's ever published, the materials and techniques he used, and new research by the Bodleian's Conservation Research department to identify Bauer's 18th century palette, and recreate the lost colour chart that holds the key to fully understanding Bauer's considerable expertise as an artist.
Lunchtime lecture by Richard Mulholland accompanying the exhibition Marks of Genius: Masterpieces from the Collections of the Bodleian Libraries. Outside of the natural sciences, the work of Ferdinand Bauer (1760-1826), the pre-eminent eighteenth century natural history painter is little known. However, his botanical and zoological paintings on paper are considered to be among the finest in the world. Of particular interest is the unusual drawing and painting technique he used, recording colour information about specimens by annotating preliminary pencil sketches with numerical colour codes to be painted at a much later stage referring directly to a painted colour chart. This talk will discuss Bauer's botanical illustrations for the Flora Graeca (1806-1840), one of the most lavish Flora's ever published, the materials and techniques he used, and new research by the Bodleian's Conservation Research department to identify Bauer's 18th century palette, and recreate the lost colour chart that holds the key to fully understanding Bauer's considerable expertise as an artist.
Ad usum cotidianum verba Graeca a Ioh. Posselio deprompta.
Tierärztliche Fakultät - Digitale Hochschulschriften der LMU - Teil 01/07
Fri, 18 Jul 2003 12:00:00 +0100 https://edoc.ub.uni-muenchen.de/1306/ https://edoc.ub.uni-muenchen.de/1306/1/Erler_Mario.pdf Erler, Mario