Village in Serbia
POPULARITY
Collīsiō Liverpoliī Liverpoliī in Britanniā Paulus Doyle, vir quīnquāginta et trēs annōs nātus, raedam suam in turbam hominum dīrexit, quī pompam in honōrem gregis pedilūsōrum celebrābant. Incertum est, an Doyle illicitīs medicāmentīs ēbrius fuerit. Ad octōginta hominēs vulnerātī sunt, quōrum septem in valētūdināriō manent. Percussiō Hamburgī Hamburgī in Germāniā duodēvigintī hominēs vulnerātī sunt ā fēminā ūndēquadrāgintā annōs nāta et cultrō armāta. Custōdēs pūblicī referunt eam sibi vidērī potius mente captam quam factiōsam vel causā quādam politicā mōtam. Carolus in Canadā Carolus ēius nōminis tertius, rex nōn sōlum Britannōrum sed etiam Canadēnsium, Canadam diē Martis visitāvit, quam rempūblicam dīxit fortem esse ac līberam. Dīxit porrō mundum perīculōsiōrem et minus certum sibi vidērī quam ullō aliō tempore post secundum bellum omnium gentium. Prīmus autem est rēx quī post septuagintā annōs inaugurātiōnī senātūs Canadēnsium praesēns praefuerit. Uganda et Germānia Exercitus Ugandae negāvit sē futūrum auxilium mīlitibus Germānīs aut dātūrum aut ab illīs acceptūrum, propter Matthaeum Schauer lēgātum Germānōrum, quem accūsant reī pūblicae subvertendae. Germānī autem negant sē quidquam vel agere vel ēgisse ad rem pūblicam Ūgandēnsium subvertendam; negant porro suōs mīlitēs esse cum Ūgandēnsibus in ullā rē commūnī coniūnctōs. Trāmen Araguae in Argentīnā cohibitum Patrīcia Bullrich, Argentīnōrum ministra secūritātī pūblicae praefecta, diē Iōvis nūntiāvit duodecim hominēs, quī putantur in grege coniūrātōrum “Trāmine Araguae” dictō sociātōs esse, comprehēnsōs esse suspiciōne latrōciniī. Dīxit porrō eōs impetūs fēcisse in macella et tabernās fabrōrum, tam sclopīs quam armīs displōsīvīs, quibus nōnnullōs interfēcissent. Magistrātūs tam Argentīnī quam Americānī existimant Trāmen Araguae cōnārī terrōrem cīvibus incutere; magistrātūs autem Venetiōlānī, unde latrōnēs oriuntur, asseverant coniūrātiōnem annō bis millēsimō vīcēsimō tertiō esse excīsam. Laesae Māiestātis Magistrātūs Siamēnsēs causam laesae māiestātis, cūius crīmine reus erat Paulus Chambers, professor scientiae politicae et cīvis Americānus, dīmīsērunt, postquam Chambers profectus est. Siamīā enim lēgēs omnium gentium strenuissimās habet, quibus dignitātem regis ēiusque familiae tuentur. Chambers ipse dīxit sē rēgiam familiam semper magnā cum reverentiā coluisse. Verba autem, propter quae Chambers reus factus est, neque ab illō scripta sunt, neque in Siamīā sed Singapūrae, neque ad rēgem ipsum attinēbant sed ad factiōnēs tam mīlitum quam custōdum pūblicōrum, quae inter sē rixārentur. Macrōn nōn ab īrātā uxōre caesus Palātium Ēlysium negāvit Emmanuēl Macrōn, praesidem Gallōrum, ab uxōre esse caesum. Nam, statim postquam iānua aperta erat āeroplānī, in quō stābat Macrōn, in cōnspectū diurnāriōrum subitō uxōris manus apparuit quae faciem praesidis pepulit vel trūsit; quō factō Macrōn, cum diurnāriōs per apertam iānuam animadvertisset, surrīsit et suam manum iactāvit ut diurnāriōs salūtāret. Deinde, dum Macron et uxor scālīs dē āeroplānō descendunt, uxor recūsāvit nē bracchium ēius tenēret. Palātium autem, quod prīmum negāvit quidquam factum esse, nunc, cum imāginēs divulgātae sint, negat praesidem caesum esse ab īrātā uxōre, sed coniugēs amantēs inter sē amanter lūsisse.
Captīvus līberātus Richardus Grenell, lēgātus Americānus, nūntiāvit sē Iōsēphum St. Clair, cīvem Americānum quem Venetiolānī vinculīs ā mēnse Novembrī tenuerant, in Americam reduxisse. Mēnse Iānuāriō Grenell sex aliōs cīvēs redūxerat. Terror in Vasintōniā urbe Ēlīas Rodriguez, vir Sicagēnsis trigintā annōs nātus, reus est homicidiī. Fertur enim Vasintōniae (in urbe Columbiae prōvinciae) extrā mūsēum Iūdaicum duōs Isrāēlītās, quī in sēde lēgātiōnis muneribus fungī solēbant, occīdisse; quī et, dum comprehendēbātur, identidem clamābat ut Palaestīna līberārētur. Foederālis Sedes Investīgandō nuntiāvit sē certiōrem factam esse Rodriguez nōnnulla scrīpsisse, quae vidērentur terrōrem in Isrāēlītās prōmōvēre; necnōn participem fuisse gregum quī extrēmīs partibus sinistrīs favērent. Colloquia inter Russōs et Ūcrāīnēnsēs Colloquia prīma, quae post trēs annōs inter magistrātūs Russōrum et Ūcrāīnēnsium habita sunt, post duās hōrās nōn sine fructū sunt ad fīnem perducta. Cōnsēnsī enim sunt lēgātī mille utrīusque gentis captīvārum līberāre, quae mūtua remissiō erit hūius bellī maxima. Russī autem magistrātūs dīxērunt colloquia sibi placuisse, sē porro velle pergere cum Ūcrāīnēnsibus dē pāce conciliandā colloquī. Coniūrātī in Ceirum Starmer In Britanniā duo hominēs, Rōmānus Lavynovych Ūcrāīnēnsis et Stanislaus Capiuc Romāniānus in occidentālī Ūcrāīnā nātus, reī sunt cōniūrātiōnis adversum Ceirum Starmer: nam tria incendia fēcērunt in locīs, ubi Ceirus Starmer, minister prīmārius Britannōrum, ōlim habitāverat. Incertum est, ob quam causam illī incendia fēcerint. Eurovīsiō Basilēae in Cōnfoederātiōne Helveticā, Iōhannēs Pietsch, cantor Austriacus, victōriam tulit certāminis totīus Eurōpae, quod Eurovīsiō dīcitur. Pietsch, contrātenor altus quī “Amōrem Perditum” cecinit, spērat sē cum Conchīta Wurst, quae annō bis millēsimō quartō decimō palmam rettulit, praefūtūrum proximō certāminī, quod in Austriā habēbitur. Dan victor Comitiīs in Rōmāniā diē Sōlis habitīs, Nicūsor Dan victor ēvāsit. Geōrgius Simiōn, quī priōribus in comitiīs vidēbātur plūrimum pollēre, Nicūsōrī concessit, postquam falsō nūntiāverat sē victōrem esse. Magistrātūs autem Gallōrum negant id, quod Pavelus Durov, praefectus societātī Tēlegrammatī dictae, cūius ope hominēs clam atque ēlectronicē colloquuntur, accūsāvit, vidēlicet ā suīs speculātōribus postulātum esse, ut Tēlegramma arcēret hominēs dextrārum partium, quōminus dē rē politicā Rōmāniānōrum colloquerentur. Sed, cum rumor illīus postulātiōnis ortus esset, Simiōn dīxit sē rogātūrum esse ut iūdicēs, quī priōra comitia abrogāvissent propter rumōrem, quō Russī per TikTok comitia clam aggressī esse putābantur, etiam novissima comitia abrogārent propter similem rumōrem, quō Gallī per Tēlegramma comitia clam aggressī esse putābantur. Nāvis Cōrēāna statim dēmersa Diē Mercuriī, Chongjin in Cōrēā Boreālī, novissima nāvis bellica, quae in mare dēdūcēbātur, subitō coram multīs necnōn etiam Kim Jong-un ipsō ēversa naufrāgium fēcit. Kim ipse in nāvālia excanduit: nōn modo calamitātem esse sed crīmen negligentiæ, quæ dignitātem totīus gentis maculāret nec tolerātum īrī. Iussit porro nāvem, quae nunc mersa iacet, ante mēnsem Iūlium ē marī tollī reficīque. Ἡ ὀρύζα ἐν Ἰαπωνίᾳ ἀνατιμᾶται ἡ τῶν Ἰαπώνων πολιτῶν εὔνοια πρὸς τὸν Σιγηρέα Ἰσίβαν, τὸν τὴν μεγίστην ἐν Ἰαπωνίᾳ ἀρχὴν ἔχοντα, εἰς τὸ ἐλάχιστον κατήχθη, ὥστε ἔννεα μέρη τῶν πολιτῶν πρὸς Ἰσίβαν ἀγανακτοῦσι διὰ τὴν τῆς ὀρύζης ἐπιτίμησιν. ἡ γὰρ ὀρύζης τιμὴ σχεδὸν διπλασία ἐν τῷ αὐτῷ ἔτει γέγονεν. ὁ δὲ Τακεὺς Ἠτών, ὁ έπὶ τῇ γεωργίᾳ ἄρχων, μεγαλαυχήσας οὐδέποτε χρῆναι ἑαυτὸν, ὡς πολλὰ δῶρα δεχόμενον, ὀρύζαν πρίασθαι, τῇ μὲν Σελήνης ἡμέρᾳ συνέγνω τὸ τῆς ἀλογίας καὶ ὕβρεως ἁμάρτημα· τῇ δὲ Ἑρμοῦ ἠναγκάσθη τῆς ἀρχῆς ἀφίστασθαι. Κουαουτέμοκ τῇ Βροῦκλιν γεφύρᾳ συνέκρουσεν ἡμέρᾳ Κρόνου ἐν τῷ Νέῳ Ἐβοράκῳ μακρὰ ναῦς τοῦ Μεξικανικοῦ στόλου, Κουαουτέμοκ κεκλημένη, ἐκ τοῦ λιμένος ἀναχωρήσασα, ἐλαυνομένης δυνάμεως ἐκλιπούσης, πολλῷ ῥεύματι παλιμπρυμνηδὸν φερομένη, τῇ γεφύρᾳ τῇ Βροῦκλιν καλουμένῃ συνέκρουσεν. τῶν ναυτῶν, ὧν πολλοὶ ἐπὶ τῶν κεραιῶν ἵσταντο, ἀπέθανον μὲν δύο, ἐκομίσθησαν δὲ τραυματίαι δύο καὶ εἴκοσιν. τῆς μὲν νεὼς πάντες οἱ ἱστοὶ κατερράγησαν, ἡ δὲ Βροῦκλιν γεφύρα διὰ τὴν ἰσχὺν ἀβλαβὴς διαμένει. οἱ οὖν ἄρχοντες τοῦ Νέου Ἐβοράκου ζήτουσιν αἰτίαν τῆς συμφορᾶς. Brennus Legrānus diem obiit Brennus Legrānus, quī et Brian Reynold Bishop Anglicē nōminātus est, Britannus et strenuus fautor Latīnitātis vīvae, diem obiit. Quī nōn sōlum Latīnae linguae prōmovendae operam dedit sed etiam Volapüka linguae ūniversālis annō millēsimō nōningentēsimō octōgēsimō quartō creātus est septimus praeses, quī cifal eō sermōne vocātur. Vīxit annōs nōnāgintā et ūnum. Laudēs in Byrōnem Stayskal dicendae Byrōn Stayskal, professor ūtrīusque sermōnis quī saepissimē linguam Graecam nostrā in studiōrum Ūniversitāte docet, hōc annō acadēmicō peractō rude donābitur et in Colōrātam cīvitātem lārēs trānsferet. Septindecim enim annōs docuit apud Occidentālem studiōrum Ūniversitātem Vasintōniēnsem. Cūius gravis et melliflua vox nōnnullīs nōta est, quī Nūntiōs Latīnōs Vasintōniēnsēs auscultant. In quem laudēs dicentur quartā hōrā, secundō diē mēnsis Iūniī, in centēsimō vīcēsimō prīmō conclāvī aedium Milleriānārum.
Send us a textPictou Nova Scotia's multi-award winning singer-songwriter in conversation from his home to showcase his pending tour through Ontario; features selections of songs from his most recent albums including “Leather and Dust”, The Same Storm” and “Up Against the Sky”.https://www.facebook.com/ron.moores.18
Novus Pontifex Maximus Leō Robertus Prevost, Sicagēnsis, creātus est Pontifex Maximus ecclēsiae Rōmānae ac Leō ēius nōminis quartus decimus vocābitur. Leō prīmus est Americānus, quī est ad pontificātum maximum prōmōtus. Diē Sōlis ōrātiōnem Ītalicē habuit, quā verbīs pontificis Franciscī, in cūius locum successerat, ūsus est cum dīceret tertium tōtīus mundī bellum iam gerī sed articulātim, in diversīs certāminibus; sē autem precārī mīrāculum pācis mundō condōnātum īrī. Indūtiae inter Indōs et Pakistāniānōs factae Magistrātūs Americānī indūtiās fēcērunt inter Indōs et Pakistāniānōs, quī bellum inter sē gerere coeperant. Graviter enim omnibus metuendum est nē bellum atomicum inter illās gentēs concitētur. Dē pāce inter Russōs et Ūcrāīnēnsēs conciliandā Vladimīrus Pūtin, praeses Russōrum, diē Sōlis Ūcrāīnēnsibus magistrātibus colloquia Cōnstantīnopolī habenda dē pāce compōnendā prōposuit. Russī enim dīcunt sē velle causās bellī tollere et, quam indūtiās ad tempus facere, diutīnam potius pācem compōnere. Volodimīrus Zelensky, praeses Ūcrāīnēnsium, dīxit sē parātum esse cum Pūtin Cōnstantīnopolī congredī, postquam summus magistrātus Americānus palam iusserat eum statim cōnsentīre. Captīvus līberātus Hodiē Edan Alexander, cīvis Americānus quem latrōnēs Hamas dictī captīvum tenēbant, līberātus est, ut bona fīdēs dēmonstrārētur et grātia summī magistrātūs Americānōrum conciliārētur. Magistrātūs enim Americānī feruntur gestīre, ut fīnis in bellum inter Isrāēlītās et Palaestīnōs gestum impōnātur, atque clam Isrāēlītās rectē cum Palaestīnīs colloquī. Pacta commerciālia Magistrātūs Americānī Britannīque nuntiāvērunt pactum, quō commercium inter suās gentēs prōmōvērētur. Britannī igitur portōria sua dēminūtūrī sunt et faciliōrem aditum mercī Americānae praebitūrī. Americānī vērō portōrium decimae partis exigent in pleramque mercem Britannicam praeter chalybem et aluminium impositum. Sīnēnsēs porro cum Americānīs nōn sine fructū colloquuntur Genēvae in Cōnfoederātiōne Helveticā, ut commercium quam anteā aequius inter sē prōmōveātur. Wang Xiaohong, Sīnēnsium praefectus pūblicae secūritātī, missus est quī colloquiīs interesset, quod ōminārī vidētur Sīnēnsēs dīligentius quam anteā cōnsīderāre Americānōrum querellās dē illicitō venenī, ut fentanylī, commerciō cohibendō. Latrōnēs Hāītiānī dēsignātī Magistrātūs Americānī Hāītiānōs latrōnēs, et Viv Ansanm et Gran Grif appellātōs, dēsignāvērunt auctōrēs terrōris, quibuscum prohibētur nē quis Americānus commercium habeat, atque in quōs reprimendōs licet magistrātibus Americānīs extraordināriam auctōritātem exercēre. Mille et sescentī Hāītiānī hōc annō occīsī sunt, cum latrōnēs reliquiās reīpūblicae iam ēvērsae expīlārent. Principēs senātūs Colombiānōrum Suprēmī iūdicēs Colombiānōrum poscunt Īvānum Name, principem superiōris camerae senātūs, et Andrēam Calle, principem īnferiōris camerae senātūs, in iūs vocandōs crīmine corruptiōnis. Feruntur pecūniam accēpisse eō nōmine, ut lēgēs, quas cupīvit Gustāvus Petrō praesēs reīpūblicae ferrī, cūrārent ferendās. Comitia in Rōmāniā habita Populāribus suffrāgiīs dēnuō in Rōmāniā numerātīs, Geōrgius Simion, populārium partium, duās quīntās partēs tulit. Abhinc autem sex mēnsēs Callinīcus Georgescū, factiōnis dextrae, in eōdem certāmine victor ēvāserat, sed jūdicēs certāmen abrogāvērunt, victoriam Georgescū surripuērunt, eundem etiam candidātum iterum ambīre vetuērunt. Quam ob rem Jacobus Vance, vicepraeses Americānus, est contrā abrogātiōnem voluntātis populāris populāribus suffragiīs rīte expressae invectus. Quibus factīs, Geōrgius Simion, in locum Callinīcī Goergescū substitūtus, victoriam etiam māiōrem tulit. Itaque duodēvīcēsimō diē mēnsis Māiī Geōrgius Simion certābit cum Nicūsōre Dan, ut praeses creētur. Macron, Merz, Starmer nōn cum cōcaīnō dēprehēnsī Diurnāriī Gallicī strēnuissimē negant Emmanuēl Macron praesidem Gallōrum, Frederīcum Merz cancellārium Germānōrum, Ceirum Starmer ministrum prīmārium Britannōrum, deprehēnsōs esse cum cōcaīnō. Nam dum trēs illī iter trāmine ferriviāriō in Ūcrāīnam faciunt, diurnāriī repentīnam irruptiōnem in currum fēcērunt, ubi summī magistrātūs ūnā ad mēnsam sedēbant. Deinde Frederīcus Merz, cum chartās quāsdam ā se mōvisset et aliquid inopīnātum sub illīs conspexisset, nōn minimum cochlear cōcaīnō per nārēs hauriendō aptum, quod nōnnullīs falsē vidēbatur, sed bacillum potius ad pōtiōnem miscendam vultū turbātō cēlāvit. Quod Emmanuēl Macron cum animadvertisset, ipse nōn album cōcaīnī fasciculum, ut mendācēs et malevolī dictitant, sed innocentem mappam dextrā manū arreptam paulisper et ineptē sub sinistrō cubitū cēlāvit antequam ad sinistram manum etiam ineptius trānstulit quō commodius post sē abiceret. Diurnāriī igitur Gallicī, quōrum acta “Līberātiō” īnscrībuntur, negant sē quidquam in hūius reī imāginibus invenīre quod suspīciōsum esse videātur. Diurnāriīs vērō Britannīs Germānīsque nōn operae pretium rem strenuē negāre vidētur, cum nēmō aut Starmer aut Merz, ut hominēs hilaritāte aliēnōs, cōcaīnō umquam abūsōs esse crēdere posse videātur.
“Heidi” is a 36-year-old, San Francisco-born, divorced activist who is lonely, outspoken, and active on social media. “Jason” is a shy, bilingual teenager whose parents immigrated from Ecuador who likes anime, gaming, comic books, and hiking.Neither of them is real. Both are supposed to fight crime.Heidi and Jason are examples of “AI personas” that are being pitched by the company Massive Blue for its lead product, Overwatch. Already in use at police departments across the United States, Overwatch can allegedly help with the identification, investigation, and arrest of criminal suspects.Understanding exactly how the technology works, however, is difficult—both Massive Blue and the police departments that have paid Massive Blue have remained rather secretive about Overwatch's inner workings. But, according to an investigation last month by 404 Media, Overwatch is a mix of a few currently available technologies packaged into one software suite. Overwatch can scan social media sites for alleged criminal activity, and it can deploy “AI personas”—which have their own social media accounts and AI-generated profile pictures—to gather intelligence by chatting online with suspected criminals.According to an Overwatch marketing deck obtained by 404 Media, the software's AI personas are “highly customizable and immediately deployable across all digital channels” and can take on the personalities of escorts, money launderers, sextortionists, and college protesters (who, in real life, engage in activity protected by the First Amendment).Despite the variety of applications, 404 Media revealed that Overwatch has sparked interest from police departments investigating immigration and human trafficking. But the success rate, so far, is non-existent: Overwatch has reportedly not been used in the arrest of a single criminal suspect.Today, on the Lock and Code podcast with host David Ruiz, we speak with 404 Media journalists and co-founders Emanuel Maiberg and Jason Koebler about Overwatch's capabilities, why police departments are attracted to the technology, and why the murkiness around human trafficking may actually invite unproven solutions like AI chatbots.”Nobody is going to buy that—that if you throw an AI chatbot into the mix, that's somehow going to reduce gun crime in Americ,” Maiberg said. “But if you apply it to human trafficking, maybe somebody is willing to entertain that because, well, what is the actual problem with human trafficking? Where is it actually happening? Who is getting hurt by it? Who is actually committing it?”He continued:“Maybe there you're willing to entertain a high tech science fiction solution.”Tune in today.You can also find us on Apple Podcasts, Spotify, and whatever preferred podcast platform you use.For all our cybersecurity coverage, visit Malwarebytes Labs at malwarebytes.com/blog.Show notes and credits:Intro Music: “Spellbound” by Kevin MacLeod (incompetech.com)Licensed under Creative Commons: By Attribution 4.0 Licensehttp://creativecommons.org/licenses/by/4.0/Outro Music: “Good God” by Wowa (unminus.com)Listen up—Malwarebytes doesn't just talk...
Comitia in Canadā habita Suffrāgiīs populāribus lātīs numerātīsque, factiō Līberālis plūrēs quam aliae habēbit senātōrēs, sed nōn dimidiam partem eōrum, unde necesse erit cum alterā quādam factiōne sociārī ad magistrātūs creandōs. Petrus vērō Poilievre, quī mēnse Iānuāriō quidem vidēbātur factiōnem Conservātīvam ad victoriam dūctūrum, nōn solum victus est sed etiam suum ipsīus officium senātōrium perdidit, quem vigintī annōs gesserat. Jagmeet Singh, dux factiōnis Novae et Populāris, nōn solum suum officium senātōrium perdidit sed etiam factiōnem, quippe quae tantam clādem in comitiīs passa esset, ut nōn iam rīte agnōscerētur. Marcus autem Carney, argentārius quī in locum Iustīnī Trudeau successerat ut summum magistrātum Canadēnsium obtinēret, tandem in senātum ēlectus est. Carney inter alia, quae Canadēnsibus prōmittēbat, negāvit Canadam quīnquāgēsimam prīmam cīvitātem factum īrī Americānae reīpūblicae. Caedes Vancouveriī Diē Sōlis Vancouveriī, quae urbs Canadēnsium prope est Bellinghamiam, novem hominēs interfectī sunt et vigintī vulnerātī, cum Kai-ji Adam Lo, dēmēns vir trīginta annōs nātus, raedam suam dīrexisset in turbam hominum, quī Lāpū Lāpū festum Philippīnōrum celebrābant. Jagmeet Signh, dux factiōnis Novae et Populāris, paulō ante adfuerat quam impetus factus est. Diruptiō in Persiā tonat Diē Saturnī in portū Bandar Abbās dictō, quī in Persiā est maximus, ad septingentī hominēs interfectī sunt et mille hominum vulnerātum, cum materia quaedam chēmica—quae putātur natrium perchlorātum ā Sīnīs importātum et missilibus dēstinātum fuisse—dirupta esset. Cōnscientia dīrupta In mediō mare, duodecim mīlibus passuum ā Maltā īnsulā, Cōnscientia nāvis, quae subsidia misericordiae causā ad Palaestīnōs vehēbat, est subitō dīrupta. Greta Thunberg, quae nāvem ascēnsūra erat, dīxit post impetum nāvem nōn mōtam esse sed in perīculō esse, nē dēmergerētur. Causa autem naufragiī adhūc investīgātur. Nova nāvis bellica in Cōrēā Boreālī Diē Saturnī Kim Jong-Un, tyrannus Cōrēae Boreālis, unā cum Jū Ae fīliā, novissimam nāvem bellicam et novī generis inaugurāvit. Novae nāvēs ēius generis magnam vim missilium ferent, quae sursum dīrecta in caelum mittuntur, id quod nunc solitum est in aliārum gentium nāvibus sed novum est Cōrēānīs. Vīs ēlectrica Hispānīs dēfēcit Diē Lūnae, sex diēs postquam Hispānī magistrātūs nuntiāverant sē tandem effēcisse ut tōtī Hispaniae vīs ēlectrica “vīridis,” id est, sine petrōleō carbōneve generāta, suppeditārētur, per tōtam Hispaniam necnōn et Lusitāniam vīs ēlectrica dēfēcit, neque ante diem Martis restituī potuit. Causa adhūc ignōta pervestigātur. Vī ēlectricā sublātā, quinque hominēs periērunt, et trigintā quinque mīlia hominum in trāminibus ferriviāriīs inclūsa sunt. Americānī et Ūcrāīnēnsēs pācīscuntur Postquam praesidēs utrīusque gentis inter funus Franciscī pontificis maximī collocūtī erant, Americānī et Ūcrāīnēnsēs pactī sunt, ut Ūcrāīnēnsēs ūnā cum Americānīs varia elementa, ut lithium tītāniumque, ēffoderent, ad utrīusque gentis beneficium. Americānī nōn mīlitēs sed metallicōs mercātōrēsque in Ūcrāīnam mittent, quod causam Americānīs dabit ut cūrent, nē Russī iterum Ūcrāīnam invadant, et Ūcrāīnēnsēs lucrum facient, quō rempūblicam suam bellō vastātam restaurent.
Impetus in Casmīriā Postquam vigintī et sex virī erant diē Martis in Indicā Casmīriā occīsī, Indī coepērunt Pakistānōs culpāre, cum duōs eōrum, quōs Indī suspicantur strāgem fēcisse, putārent esse Pakistānōs. Inde fit, ut Indī prohibeant, nē quis trāns fīnēs ē Pakistāniā in Indiam trānsgrediātur, atque foedus, quō aquam cum Pakistānīs partiuntur, suspenderint. Nam Casmīriam prōvinciam, quae inter Indōs et Pakistānōs iacet, utraque gēns sibi arrogāre adeō cupit, ut bellum annīs praeteritīs bis gestum sit; nunc vērō eaedem gentēs arma atomica possident. Pakistānī porrō dīcunt Indōs, sī aquam foedere pactam et prōmissam sibi dēnegāverint, casum bellī praebitūrōs. Batāvī Persārum lēgātum arcessunt Magistrātūs Batāvī Persāsum lēgātum arcessīvērunt. Nam speculātōrēs Batāvicī, AIVD sīve Generāle Explōrātiōnis et Secūritātis Officium dictī, duōs Persās comprehendērunt Harlēmī, quī ibi Siamācum Tahmasbī, cīvem Persicum, percūtere cōnātī essent. Quōrum sicāriōrum ūnus etiam putātur Matrītī abhinc duōs annōs cōnātus esse Alexium Vidal-Quadras occīdere, conditōrem Vōcis factiōnis Hispanicae, ut quī saepe in Persās invectus esset. Neque hoc inaudītum: nam annō bis millēsimō ūndēvīcēsimō Batāvī duōs lēgātōs Persicōs expulērunt postquam sicāriī nonnullōs regiminī Persārum oppositōs interfēcerant. Sīnēnsēs ad astra volant Shenzhou, sīve “vehiculum caeleste,” ēius nōminis vīcēsimum, in caelum missum est ā Sīnīs et cum stātiōne caelestī, quam Sīnēnsēs comparāverant et Tiangong appellant, est connexum. Dux Russicus interfectus Iaroslav Moskalik, inter dūcēs exercitūs Russcī numerātus, occīsus est Moscuae. Nam praeter autoraedam ambulābāt, quae subitō disrupta est ā sīcāriō adhūc ignōtō. Pigmenta et Saccharum Robertus Kennedy minor, Americānus minister salūtī tuendae praepositus, nuntiāvit societātēs, quae cibōs parant, cōnsēnsisse pigmenta ē petroleō facta abolēre et colōribus nātūrālibus ūtī. Kennedy enim cibōs culpāre solet artificiālēs, quibus morbī, ut obēsitās et diabētēs et aegrotātiō cordis, alantur. Porrō dīxit Kennedy saccharum esse venēnum, atque Americānīs necesse esse scīre saccharum esse venēnum. Quattuor autem cīvitātēs, vidēlicet Arcānsia et Illinoesia et Iōva et Nebrasca, epistolās mīsērunt magistrātibus totīus reī pūblicae Americānae, quibus postulārent nē līcēret pauperibus cibōs saccharī plēnōs, ut dulciola pōtūsque spūmāntēs, pūblicō impēnsō consequī. Nonnullī oppositī, ut societātēs quī mercem saccharī plēnam faciunt venduntque, contrādīcunt, metuentēs nē prohibitiō pauperēs stigmate sīve nōtā īnfāmiae afflīgat. Nīcolāus Schwab exauctōrātus Nīcolāus Schwab, conditor Tōtīus Orbis Forī Oeconomicī et quinquāgintā quattuor annōs eīdem Forō praefectus, diē Lūnae mūnere sē abdīcāvit. Forum illud opportūnitātem praebet dītissimīs prīvātīs cīvibus ac principibus magistrātibusque, ut Tavaī in Alpibus Helveticīs ūnā colloquantur, quam ob causam in suspiciōnem vēnit inter populārēs, quī metuunt nē in Forō cōnsilia capiantur ad pauperēs opprimendōs. Forum ipsum refert sē pervestigāre, an Schwab uxorque pecūniā Forī abūsī sint; quod Schwab ipse nēgat, dīcēns sē diffāmārī. Φραγκίσκος ἐτελεύτησεν ἡμέρᾳ Σελήνης ὁ Φραγκίσκος, ὁ μέγας τῆς τῶν Ῥωμαίων ἐκκλησίας ἱεροφάντης, ἐτελεύτησεν τὸν βίον. ἔζησε ὁ Φραγκίσκος ἔτη ὀγδοήκοντα καὶ ὀκτώ.
We temporarily leave the Billie Sol Estes Mini-Series and pivot now to a Mini-Series on Mac Wallace. Today's episode is the third in our story about Wallace as we cover the Douglas Kinser murder trial. Wallace was charged and convicted of the murder but received only a five year sentence which was suspended. In Texas at the time, this was a crime that for most people, would have put them in the electric chair. Defended by Lyndon Johnson's own attorney John Cofer and provided bail by two of Johnson's closer associates, the implications are that Johnson was at the very least taking steps to carefully control the trial and its outcome. Many believe that Johnson's objective was to keep his sister Josefa out of the trial and avoid perhaps exposing some of Johnson's corrupt practices. Others were more nefarious in their assessment of Johnson's motives, believing perhaps that Wallace was sent to silence Kinzer after Kinzer attempted to blackmail Johnson through Josefa. All of this possibly coming about, after Josefa said too much to Kinzer about Johnson's involvement in the 1948 stolen senate election and perhaps other dealings of Johnson. According to this line of thinking, Kinzer was attempting to strong arm Johnson and secure an SBA loan to improve the operations of his Pitch and Putt golf course. You now know most of the scandalous aspects of Estes and how Wallace might have fit in...and it wont be much longer, after the Wallace Mini-Series, that you will hear the story of Bobby Baker. These men were all members of Johnson's Texas inner circle. Oh, and there is more on the Billie Sol Estes affair, so be patient and stay tuned and you will hear it before we complete the larger series covering these four men. Wallace was indeed a convicted murderer and we take you through the crime in this episode. The murder of Doug Kinser. It will be up to you to determine if this was a crime of passion that did not define who the rather intellectual Wallace really was, or whether it was symptomatic of his core and the cold blooded killer that Billie Sol Estes made him out to be. All of these men were quite intertwined around Johnson at the time of the assassination. They were involved in circumstances that were closing in on Johnson too and that provided him great motive in the killing of the President. The story is extraordinary. After hearing of Wallace's possible involvement in multiple murders related to the Estes scandal and possibly even President Kennedy's murder, it is time to learn more about just who Mac Wallace really was. Sit back and enjoy this Mini-Series covering Wallace.Rumors of Johnson's involvement began to swirl almost immediately after the President's assassination and there is a defined school of thought within the JFK assassination research community that staunchly believes in Johnson's involvement. His involvement in both the assassination and its cover up. Join us in one of the most fascinating story tells of the Kennedy assassination and stick around as we will be returning to the Mexico City series right after we complete this min-series that was spawned by the recent release of the Billy Sol Estes and Cliff Carter tape that the two recorded in 1971. Folks, you just can't write this stuff. Even as early as 1964, rumors and serious concerns over the lone gunman theory and the evidence that might contravene it, were becoming a major concern for the government and the commission. Conspiracy theories were contrary to the government's stated narrative from the very beginning. This real-life story is more fascinating than fiction. No matter whether you are a serious researcher or a casual student, you will enjoy the fact filled narrative and story as we relive one of the most shocking moments in Americ
Impetūs in carcerēs Gallicōs Per tōtam Galliam, quippe cūius magistātūs cōnārentur illicitum venēnī commercium cohibērē, quīdam conjūrātī impetūs in novem carcerēs bis hāc hebdomade fēcērunt. In Portū Telōniēnsī, latrōnēs armīs mīlitāribus atque automaticīs ūsī sunt; et Nemotodūrī, Villapictae, Vallentiae, et in aliīs urbibus vehicula extrā carcerēs sunt combusta. Ambigitur autem, utrum grassātōrēs, utpote quī in magistrātūs illicitum commercium cohibentēs īrāscantur, an sectātōrēs novae cūiusdam atque anteā ignōtae factiōnis partium sinistrārum impetūs fēcerint. Yoon reus Yoon Suk Yeol, ōlim praeses Cōrēae Merīdiōnālis, quī rīte est magistrātū prīvātus, reus est tyrannidis affectātae. Yoon negāvit sē tyrannidem affectāvisse sed tōtam tōtīus reīpūblicae auctōritātem sibi cēpisse ad proditōrēs excutiendōs. Praeside summōtō comitia indicta sunt in tertium diem mēnsis Iūniī. Humala vinculīs tenētur Ollanta Humala, ōlim praeses Perūviānōrum, secundum mōrēs et cōnsuētudinem ad carcerem advēnit, ubi quīndecim annōs vinculīs tenēbitur. Nam Perūviānī carcerem habent praesidibus dēstinātum, ubi nēmō nisi priōrēs magistrātūs tenētur. Humala uxorque, quae in Brasilicum exilium confūgit, reī ac damnātī sunt corruptiōnis, quī pecūniam ab Odebrecht sīve Novonor societāte fabrōrum Brasiliēnsium oblatam accēpissent. Cuius societātis dūcēs iūdicibus rogantibus respondērunt sē triginta annōs ferē omnēs Perūviānōs candidātōs summum magistrātum ambientēs dōnīs corrūpisse. Duo aliī praesidēs Perūviānōrum, vidēlicet Alexandrus Tolēdo et Petrus Castillō, iam in carcere praesidentiālī tenentur, et quaestiō habētur in duōs aliōs. Nobōa secundum ēlectus Daniēl Nobōa secundum ēlectus est praeses Aequitōriānōrum. Quī in prīmō magistrātū latrōnēs coniurātōs vī mīlitārī repressit atque etiam impetum in sēdem lēgātiōnis Mexicānōrum fēcit ut Geōrgium Glas, ōlim vicepraesidem et corruptiōnis accūsātum, comprehenderet. Officīna fūsōrum pūblicāta Senātus Britannōrum in extraordināriam sessiōnem convocātus est quī extraordināriam auctōritātem magistrātibus concēderet ad ultimam officīnam fūsōrum, quī chalybem fundunt, servandam. Omnibus enim nostrae aetātis gentibus chalybs est materia nōn sōlum ūtilis sed etiam necessāria, nōn sōlum ad domūs aedificandās ac vehicula facienda sed etiam ad arma paranda. Sed societas Sinēnsis, quae officīnam fūsōrum ēmerat, negāvit eam posse sibi lucrum reddere. Itaque magistrātibus vidētur, ut salūtem pūblicam et facultātem chalybis fundendae tueāntur, officīnam pūblicāre. Quid sit fēmina, ā Britannīs fīnītur Suprēmī Iūdicēs Britannōrum diē Mercuriī cēnsuērunt tantum illās hominēs esse fēminās, quae secundum nātūram sīve biologicam artem essent muliebris sexūs, nōn vērō omnēs, quaecumque sē dīcerent esse fēminās. Quod iūdicibus decernendum erat, quia lēgēs Britannōrum quaedam iūra fēminīs reservant, quae aliīs dēnegantur. Aliae vērō, quae ad genus fēminīnum rātiōnibus medicīs vel sociālibus transīvērunt, metuunt nē iūra sua dēminuantur. Contrōversia enim orta est annō bis millēsimō duodēvīcēsimō, cum senātus Caledōniōrum lēgem tulit quā dimidia pars conciliōrum pūblicōrum fēminīs reservārētur, quō aequius marēs et fēminae repraesentārentur, atque eae, quae ad genus fēminīnum trānsīvērunt, in eō numerō inclūderentur. Melōnī in Americā Gēorgia Melōnī, sōla dux Eurōpaea quae invītāta erat ad inaugurātiōnem praesidis Americānī spectandam, Americam iterum vīsitāvit et cum praeside Americānō est collocūta. Dīxit praesidem Americānum sibi condīxisse Rōmam vīsitandam, ubi etiam cum lēgātīs Ūniōnis Eurōpaeae colloquerētur. Usque autem nullum collōquium datum est Ursulae von der Leyen, quae Ūniōnī praeest. Adhūc metuitur in Eurōpā nē praeses Americānus portōria ēdīcat in medicāmenta Eurōpaea, quod ille prōmittit sē ēdictūrum. Societātēs enim Eurōpaeae, quae medicāmenta parant, inter quās numerantur Elī Lilly et Pfīzer et AstraZeneca, epistolam Ursulae von der Leyen mīsērunt, quā mīnābantur, portōriīs Americānīs auctīs, ad Americam, quippe ubi plus lucrī facerent, sē suāsque officīnās collātūrās, nisi rēgulae Eurōpaeae laxārentur.
Americāna captīva redūcta Xenīa Carelīna, cīvis et Americāna et Russica, domum redūcta est post annum in vinculīs Russicīs actum. Damnāta enim erat laesae māiestātis ut duodecim annōs continerētur, cum ad quinquāginta dollārēs dedisset hominibus quī auxilium Ūcrāīnēnsibus ferrent. Prō Carelīnā Russīs trāditus est Arctūrus Petrov, cīvis Russicus et Theodiscus, quī clandestīnum commercium rērum ēlectronicārum Russīs prohibitārum gerēbat. Lēgātī enim Russī et Americānī cōnantur inimīcitiās inter suās gentēs sēnsim extinguere et normās restituere lēgātiōnis obeundae. Portōria imposita Nōn sine magnā cōnfūsiōne metūque mercātōrum, praeses Americānus portōria in mercem omnium gentium imposuit. Prīmum enim maxima portōria ēdīxit in mercem Asiāticārum gentium, minima vērō in mercem novī orbis terrārum, cūius effectus vidēbātur fore ut commercium inter gentēs novī orbis fovērētur. Deinde lēgātī multārum gentium dīxērunt sē velle negōtia agere, quō aequius commercium cum Americānīs agerent: nam Formōsēnsēs offerēbant portōria omnīnō abrogāre, nē esset ullum impedimentum inter sē et Americānōs, et Ursula von der Leyen, praeses Eurōpaeī Conciliī, dīxit sē posse quædam portōria abrogāre. Nūperrimē igitur plēraque portōria ad decimam partem reducta sunt, nisi quod portōria in Sīnēnsium mercem identidem aucta sunt. Canada autem Mexicumque, quippe quae gentes foedere commerciī cum Americā coniunctae sint, novōrum quidem immūnēs sunt portōriōrum. At von der Leyen etiam cum Sinēnsibus agit nē flūmen mercis Sēricae ab Americā in Eurōpam dīrigātur: nam ut Americānī ēgērunt, sīc etiam Ūniō Eurōpaea cogitat nova portōria in mercem impōnere Sinēnisum, ut quī artificibus suīs pūblicō impēnsō subvenīre soleant. Etiam metuunt Eurōpaeī nē Americānī portōria in medicāmenta impōnant, id quod prōmīsit praeses Americānus sē mox actūrum. Vīnsōn ad Iemen et Persiam nāvigat Magistrātūs Americānī iussērunt prīmum, ut nāvis āeroplānigera Truman appellāta in marī Rubrō prope Iemen mānēret; diende, ut altera Vīnsōn dicta, quae in marī Pacificō erat, ad Iemen nāvigāret. Ambigitur autem, utrum Iemenītīs an Persīs, quippe quī Iemenītīs arma suppeditent, nāvēs magis minentur. Tertia porro pars āeroplānōrum clanculāriōrum, quae quamvis magna onera pyrobolōrum ferentia in fīnēs hostium clam volāre possunt, ad Didacum Garsēam īnsulam trānslāta est, unde aut in Iemen aut in Persiam impetūs facere possunt. Persārum lēgātī et Americānī mox in Ōman vel inter sē vel per Ōmānēnsēs dē armīs atomicīs colloquentur, quae Americānī metuunt nē Persae parent. Mīlitēs ad Panamam mittendī Petrus Hegseth, secretārius mīlitāris, in Panamam missus, negōtium cum magistrātibus Panamēnsium ēgit quō plūrēs mīlitēs Americānī eō mitterentur quī mīlitēs Panamēnsium exercērent et Castra Sherman appellāta diū dērelicta renovārent. Christīna Ferdinanda dē Kirchner interdīcta Magistrātūs Americānī interdīxērunt nē Christīna Ferdinanda dē Kirchner, ōlim praeses Argentīnōrum, in fīnēs Americānōrum intrāret, ut quae corrupta dōnīs vidērētur. Quae in Argentīnā iam damnāta est corruptiōnis. Nihilōminus Ferdinanda dē Kirchner dux manet Perōnistārum factiōnis. Comitia in Canadā habenda Marcus Carney, quī in locum Iustīnī Trudeau succēssit et mūnere prīmī ministrī ad tempus fungitur, comitia indīxit mēnse Aprīlī exeunte habenda. Nam Carney, ut quī nullō populārī suffrāgiō ēlectus sit, spērat sē magis lēgitimum vīsum īrī, sī favōre populī sē fruī dēmonstrāverit. Iustīnus Trudeau, cum minister prīmārius esset, partēs sinistrās, cuī Carney quoque pertinet, adeō pessum dedit, ut mēnse Iānuāriō nēmo crēdiderit aliter fierī posse quam ut Petrus Poilievre, dux factiōnis dextrae, minister mox fīeret prīmārius. Nunc vērō, cum spēs metusque populī ad commercium portōriaque spectet, subitāneā rērum fortūnaeque commūtātiōne fit, ut Līberālēs, in quā factiōne Carney numerātur iterum pollēre videantur.
După ce a anunțat tarife vamale considerabile pentru importurile din zeci de țări, Donald Trump a hotărît să amîne cu 90 de zile aplicarea lor, timp în care se vor aplica tarife reciproce de 10%. Cu o excepție notabilă: tarifele pentru China cresc la 125%. Ce s-a întîmplat, ce l-a făcut pe președintele american să amîne aplicarea tarifelor anunțate săptămîna trecută? Ce impact au avut și au aceste anunțuri contradictorii pentru economia mondială? L-am întrebat pe Bogdan Nedea, analist de politică internațională.Bogdan Nedea: „Cel mai mare impact este pierderea încrederii. Este primul, cel mai mare şi cel mai greu recuperabil impact. Bani mai facem, tarife mai negociem, mai dăm în jos, în sus în înţelegeri bilaterale, numai că partea asta de încredere nu ai cum să o recîştigi. Toată lumea acum o să încerce să se pună la adăpost de volatilitatea pe care o creează administraţia Trump nu doar în piaţa financiară, dar şi pe plan militar, şi pe plan politic. Există posibilitatea ca la un moment dat să avem o Americă destul de izolată.”Apasă PLAY pentru a asculta interviul integral! O emisiune de Adela Greceanu și Matei Martin Un produs Radio România Cultural
Van ser semifinalistes del Sona9 2019, i publiquen el seu nou llarga durada, "Caf
Avui la Berta Aroca i l'Alberto Gadel xerren amb la Maria Hein, que ens visita per parlar del seu nou disc, "Katana". Parlem d'inspiraci
Captīvus reductus Georgius Glezmann, quem Talibānī ab annō bis millēsimō vīcēsimō secundō vinculīs tenēbant, est līberātus atque in Americam reductus. Talibānī dīxērunt sē captīvum dīmīsisse nōn, ut aliquis Afghanus sibi trāderētur, sed ut signum bonae voluntātis Americānīs magistrātibus offerrent. Senātōrēs Eurōpaeī corruptī Pūblicus accūsātor Belgicus nūntiāvit quīnque hominēs reōs esse corruptiōnis, cum Huawei societas Sinica magna dōna senātōribus ab annō bis millēsimō vīcēsimō prīmō dare ferrētur. Inter eōs, quōrum scriptōria ā magistrātibus excussa sunt, numerātur Adam Mouchtar, quī ōlim sociātus erat cum Ēvā Kailī, annō bis millēsimō vīcēsimō secundō dōnōrum ab Qatarēnsibus acceptōrum accūsātā. Eō annō magistrātūs Americānī interdixērunt nē quis Americānus commercium cum Huawei habēret, ut quae societās cum speculātōribus Sinicīs coniunctior esset quam ut digna fidē vidērētur. Reclāmātur per Eurōpam Orientālem Multae cīvitātēs Eurōpaeae, quae ōlim in Ūniōnem Sovieticam ascītae vel cum illā foedere iunctae erant, nunc in factiōnēs dīviduntur. In Georgiā ab Octōbrī mēnse, in Rōmāniā Serbiāque ā Novembrī, et nuperrimē in Hungāriā reclāmātur. In Rōmāniā, in magistrātūs, qui metuunt nē speculātōrēs Russicī comitia populāria mēnse Māiō habenda subvertant, populārēs in Russōs prōniōrēs reclāmant; contrā in Georgiā reclāmātur in magistrātūs quī Russīs favent, cum populus in Ūniōnem Eurōpaeam ascīscī velle videātur. Hungāria autem et Slovacia habent magistrātūs quī secundum voluntātem populī Russīs nōn adversantur neque cupiunt ab Ūniōne Eurōpaeā Russīs īnfestā dēscīscere. Trēs reī terrōris in Teslam īnferendī Trēs hominēs, ūnus in Oregōniā cīvitāte, alter in Colōrātō, tertius in Carōlīnā Merīdiōnālī comprehēnsus, reī sunt terrōris in Teslam societatem īnferendī. Omnēs pyrobolīs Molotoviānīs armātī impetūs fēcērunt vel in ipsa ēlectrica vehicula, vel in tabernās ubi vehicula vēneunt, vel in statiōnēs ubi vehicula vī ēlectricā potius quam petroleō replentur. Imamoglu vinculīs tenētur Ekrem İmamoğlu, Cōnstanīnopolitānae urbis praefectus quī etiam mox nōminandus erat candidātus Recep Tayyip Erdoğan oppōnendus, comprehēnsus est et vinculīs tenētur; ambiguitur autem an sit crīmine accūsandus. Multī igitur reclāmant in magistrātūs, quippe quī magis salūtem factiōnis tuērī quam iustitiam retinēre videantur. Bellum cīvīle in Sudāniā Mīlitēs magistrātibus Sudāniēnsium fidēlēs palātium ā dēscīscentibus recēpērunt, quamquam in prōvinciīs occidentālibus Auxiliāriī Vēlōcēs, quī contrā exercitum magistrātūsque bellum cīvīle gerunt, adeō pollent ut dīvīsiō Sudāniae in partēs duās imminēre videātur. Trāmen Arāguae Adeōdatus Cabellus, Venetiolānōrum minister rēbus interiōribus praepositus, negavit ullōs Ventiolānōs in Salvtōriam ab Americānīs dēportātōs in numerō latrōnum sub nōmine “Trāminis Arāguae” coniūrātōrum esse habendōs; dīxit autem ipsam societātem esse annō bis millēsimō vīcēsimō tertiō excīsam. Quod male congruit cum sententiā magistrātuum Chilēnsium, quī, cum cognōscerent mortem Ronaldī Ojedae, mīlitis dissidentis quī tyrannidem Ventiōlānam fūgisset, didicērunt Adeōdatum Cabellum ipsum ministrum imperāsse Hectorī Rusthenfordō Guerrērō Flōrēsō, dūcī Trāminis Arāguae, ut Ronaldus Ojeda dē mediō tollerētur. Magistrātūs Americānī quinquiēns centēna mīlia dollarōrum prōmittunt eī, quīcumque Guerrērum Flōrēsum reddiderit in dīciōnem Americānōrum. Heathrow clausus Āeroportus Britannicus, Heathrow nōmine, quī in Eurōpaeā regiōne est maximus, clausus est, cum vī ēlectricā prīvātus esset. Adhuc incertum est, quā negligentiā ullus magnus āeroportus, nēdum inter tōtīus mundī principlālēs numerandus, potuerit vī ēlectricā prīvārī.
Americānī Houthiānōs oppugnant Praeses Americānus nautīs imperāvit ut crebrīs tēlīs impetum facerent in Iemen, unde Houthiānī latrōnēs suīs tēlīs innocentēs mercātōrēs nāvēsque onerāriās oppugnāre solent. Magistrātūs Americānī nēgant sē ita levem impetum facere, ut Houthiānōs monēre dēhortārīve videantur, sed vim potius ingentem exitiālemque in illōs esse illātūrōs, donec illī aut commerciō oppugnandō dēsistant aut omnī aggrediendī facultāte prīventur. Vicechalīpha occīsus Iraquiānī et Kurdī et Americānī mīlitēs coniunctīs vīribus impetum fēcērunt in conjūrātōs latrōnēs, quī sē Chalīfātum Islamicum appellant, et Abu Khadijam, quī vicechalīpha erat et in perīculōsissimōrum hominum numerō habēbātur, interfēcērunt, atque uxōrem ēius comprehendērunt. Lēgātus Africae Merīdiōnālis expulsus Ebrahim Rasool, lēgātus Africae Merīdiōnālis, quippe quī praesidem Americānum calumniātus esset, a magistrātibus Americānīs expulsus est ut persōna nōn grāta. Nam grātia inter Americam et Africam Merīdiōnālem iam dēminuēbātur, prīmum, quod Africānī Merīdiōnālēs novam lēgem tulērunt quā magistrātibus licēret praedia cīvibus dēmere sine compēnsātiōne, quod vix congruere et cohaerēre cum normīs iūris rērum vidērētur; deinde, quod Israelītās, quī post impetūs in sē abhinc duōbus annīs factōs bellum in Hamas, gregem Palaestīnōrum latrōnum terrōrem īnferentium, gerunt, Africānī Merīdiōnālēs coram Iūdicibus Omnium Gentium accūsāvērunt gentis Palaestīnae excīdendae. Praedōnēs dēportātī Quamquam Jacobus Boasberg iudex cōnātus est prohibēre nē magistrātūs Americānī, sub lege saeculō duodēvīcēsimō in aliēnōs praedōnēs lātā, aliēnigenās vinculīs publicīs onerātōs deportārent, nihilōminus eōdem tempore duo aeroplāna praedōnum plēna et ab Americā iam profecta atque extrā diciōnem Americānam Salvātōriae appropinquābant. Itaque Nayib Bukēle, praeses Salvātōriānōrum, nūntiāvit ducentōs duodēquadrāgintā grassātōrēs Venetiōlānōs, quī sub commūnī nōmine “trāminis Araguae” ad scelera committenda essent coniūrātī, in suam diciōnem receptōs esse atque ad CECOT, maximum novī orbis terrārum carcer, esse dēductōs; vigintī autem et trēs sub nōmine “Marae Salvatruchae” sociātōs, inter quōs duō essent dūcēs quōs magistrātūs Salvātōriānī interrogāre vellent. Dūcēs latrōnum Mexicānōrum reī capitālium crīminum Michāēl Angelus Trevīnus Morālēs et Ānsgārius Ōmārus ēius frater, quī Mexicānīs latrōnibus Zētārum nōmine coniūrātīs et ob saevitiam nōtīs ōlim praefuerant atque ante decem annōs ā magistrātibus Mexicānīs comprehēnsī erant, quī etiam mēnse Februāriō exeunte in diciōnem Americānōrum trāditī erant, nuper accūsātī sunt coram Americānīs iūdicibus crīminibus multīs, etiam capitālibus. Zētae, quōrum grex hodiē appellātur Cōniūrātiō Septentriōnālis et Orientālis, ā magistrātibus Americānīs dēsignātī sunt hostēs terrōrem īnferentēs. Americānī etiam Gravely nāvem bellicam et tēlīs onerātam mīsērunt ad Sinum Americānum, ubi līmitāneae potius nāvēs quam bellicae circumīre solent. Dracō ad Statiōnem Caelestem pervēnit Diē Sōlis Dracō, vehiculum caeleste, quod SpaceX prīvata societas parāvit, quattuor astronautās—duōs Americānōs, ūnum Iāpōnem, ūnum Russum—integrōs et incolumēs ad Statiōnem Caelestem addūxit. Hodiē, Dracō ad terram revertitur cum duōbus astronautīs Americānīs, quōs Boeing societās in caelum ēmīsit nec redūcere potest. Vox Americae dēfuncta Vox Americae, ūna cum Radiophōniā Līberae Eurōpae et Radiophōniā Lībertātis, per quam nūntiī sententiaeque magistrātuum Americānōrum ad omnēs gentēs aliēnās propagābantur, est clausa. Diurnāriī Vōcis Americae videntur novōs magistrātūs offendisse praecipuē quod nōluerint dīcere Palaestīnōrum gregem, quī sē Hamas vocat, terrōrem Israēlītīs īnferre. Vīs ēlectrica dēficit Cūbānīs Quartum ē mēnse Octōbrī vīs ēlectrica Cūbānīs dēfēcit. Regimen commūnisticum, quod vix satis petroleī ā Venetiolānīs prae ūtrīusque gentis pauperitāte emere potest, Americānōs culpāvit. Belogrādī reclāmātur Trecentēna mīlia Serbōrum Belogrādī reclāmāvērunt in corruptōs magistrātūs, et praecipuē in Alexandrum Vučić, quī decem iam annōs vel minister prīmārius vel praeses ad gubernācula reī pūblicae sedet. Indūtiae sublatae Indūtiae inter Palaestīnōs et Israēlītās sunt diē Lūnae sublatae, cum Israēlītae dēnuō coepissent impetūs in Palaestīnōs facere ad gregem latrōnum, quī Hamas sē vocant, excīdendum. Ad quadringentōs Palaestīnōs inter prīmōs impetūs referuntur esse interfectī. Dē pāce conciliandā disputātur Pergunt lēgātī Americānī cum Russīs dē pāce inter illōs et Ūcrāīnēnsēs conciliandā colloquī; pergunt et Eurōpaeī inter sē colloquī dē iīsdem cōnsiliīs, quibus Russī acerrimē repugnant, vidēlicet satisdātiōnibus pācis quae mīlitēs occidentālēs et gentium Atlanticā Societāte coniunctārum ad fīnēs Russōrum addūcent. Emmanuēl igitur Macron, praeses Gallōrum, quī oblītus esse vidētur Russōs quīntam partem Ūcrāīnae vī armōrum iam cēpisse et victōrēs in bellō ēvādere, dīxit nōn illīs sed Ūcrāīnēnsibus ēligendum esse utrum Eurōpaeīs licēret mīlitēs in Ūcrāīnam immittere. Pergunt autem Russī Ūcrāīnēnsēs vincere, et praecipuē in Kurschā prōvinciā Russicā; unde Americānī magistrātūs metuunt nē quantō diūtius morae colloquendō trāhantur, Russī tantō potentiōrēs in territōriō fiant Ūcrāīnēnsium.
El 'Cinema a la Xarxa' d'aquesta setmana est
Captīvī Americānī domum deductī Richardus Grenell, lēgātus Americānus, nōn sōlum Venetiolam vīsitāvit, ubi cum Nīcolāō Madūrō, tyrannō Venetiolānōrum, est collocūtus, sed etiam sex Americānōs, quōs captīvōs Venetiolānī vinculīs tenēbant, domum sēcum dēdūxit. Madūrō etiam prōmīsit sē Venetiōlānōs receptūrum, quī in Americam sine licentiā irrepsissent, etiam latrōnēs, in grege “trāmine Araguae” dictō sociātōs; quōs magistrātūs Americānī cupiunt quam prīmum dēportāre. Stephanus Witkoff, lēgātus Americānus ad Russōs missus, Marcum Fogel, lūdīmagistrum Americānum quem Russī vinculīs tenēbant, domum sēcum dēdūxit. Fogel Americānīs reditus est prō Alexandrō Vinnicō, quī nummīs ēlectrōnicīs cryptographicīsque pecūniam illicitam purgāverat et ab Americānīs vinculīs tenēbātur. Vladimīrus porro Putin, praeses Russōrum, et Donaldus Trump, præses Americānus, tēlephōnicē collocūtī sunt dē pāce inter Russōs et Ūcrāīnēnsēs compōnendā. Bella Mercātōria Praeses Americānus portōria in mercēs Canadēnsēs Mexicānāsque impositūrum sē dīxerat: unde pretia mercium, quae ex illīs gentibus in Americam importantur, quartā parte augenda erant; portōria quoque decimae partis in mercēs Sīnēnsēs imposuit. Praeses autem Americānus trīginta diēs dedit Canadēnsibus Mexicānīsque ut bellum mercātōrium vītārī posset, dum utraque gēns meliōrī quam anteā fidē līmitem inter sē et Americānōs tuērētur et illicitum commercium nocīvōrum cohibēret medicāminum, quae Sinēnsēs per illās terrās mittunt ad Americam subvertendam. Itaque Claudia Scheinbaum, praeses Mexicāna, et Justīnus Trudeau, quī locum ministrī prīmāriī Canadēnsium tenet, statim prōmīsērunt sē utrumque dēna mīlia mīlitum ad līmitēs missūrum. Diē Iōvis Trump nuntiāvit sē alia portōria impositūrum in mercēs aliārum gentium, quae quidem portōria in mercēs Americānās iam imposuissent, et aequālia illīs, quae in mercēs Americānās ab aliīs gentibus imposita essent. USAID recīsum Novī magistrātūs Americānī sēdem prōcūrātōrum externae largitiōnī praefectōrum, quae USAID appellātur, recīdunt, et prōcūrātōrēs ipsōs, quōs vocant lūnāticōs rērum novārum studiōsōs, dīmīsērunt. Pāgina interretiālis dēlēta est, et quantulacumque sēdis restat in dīciōnem administrī rēbus externīs praepositī redditur. Prōcūrātōrēs illī, nullō populārī suffrāgiō electī, sexāgintā annōs magnam pecūniam et pūblicam per orbem terrārum ērōgāvērunt nec dictō audientēs fuērunt magistrātibus ā populō electīs. Ministerium Educātiōnis recīdendum Novī magistrātūs Americānī coepērunt omnia, quae nōn expressīs lēgum verbīs dantur, dē ministēriō ēducātiōnis tollere, antequam lēgem ferent ad ministerium penitus abolendum. Nam institūtiō puerōrum nōn inter officia tōtīus reī pūblicae secundum fundāmentālēs lēgēs ēnumerātur sed singulīs cīvitātibus reservātur. Ministerium illud conditum est ā Iacobō Carter, quī mēnse Decembrī diem obiit. Thēra mōta Thēra īnsula Graeca, quae abhinc tribus mīlibus annōrum, quō tempore Cretēnsēs flōruērunt, monte ignivomō dēlēta erat, dēnuō quatitur. Terrā centiēns nuper mōtā, magistrātūs metuunt nē ruant aedificia, quibus īnsula peregrinantibus amātissima scatet. Īnsula annō millēsimō nōningentēsimō quīnquāgēsimō sextō est tremōribus vastāta.
XB-1 Novissimum Americānōrum āeroplānum experīmentāle, in quod nōmen XB-1 datum est, celerius quam sonus ipse per caelum volāvit diē Martis. Quod in mīlitāribus āeroplānīs nōn īnsolitum est, sed hoc āeroplānum prīvātīs cīvibus potius quam mīlitibus dēstinātur. Cūius forma et ratiō sīc īnformantur illīs errōribus, quī in Eurōpaeōrum āeroplānō “Concorde” dictō inerant, quō plūra āeroplāna pretiō longē minōre fierī possint. Bellum Mercātōrium Vītātum Diē Sōlis, mīlitāribus āeroplānīs deportandōrum plēnīs iam ad Colombiam volantibus, Gustāvus Petrus, praeses Colombiānōrum īnfitiās īvit sē licentiam in terram dēscendendī dare, quam iam dederat, unde āeroplāna coacta sunt Guatimalam terram attingere. Quō nūntiātō, Donaldus Trump, praeses Americānōrum, statim minātus est sē immēnsa portōria impositūrum in mercēs Colombiānās; statim igitur Petrus respondit sē āeroplāna, inter quae suum praesidiāle numerāvit, missūrum ad Guatimalam quae deportātōs inde in Colombiam veherent. Itaque intrā paucārum spatium hōrārum, Colombiānī et Americānī potuērunt vītāre, nē mercātōrium inter sē gererētur bellum. Scelestissimī in Guantanamēnsem Sinum deportandī Praeses Americānus nūntiāvit scelestissimōs aliēnigenās, quī nōn sōlum in fīnēs Americānōrum sine magistrātuum licentiā irrepsissent sed etiam vim in cīvēs intulissent, in Guantanamēnsem Sinum esse dēportandōs. Ibi enim sunt castra mīlitāria ubi tam latrōnēs in bellō captī diū tenentur quam aliēnī deportandī breviter tenentur. Senātor vinculīs tenēbitur Robertus Menendez, quī usque in annum bis millēsimum vīcēsimum quartum cōnscriptus erat in superiōre camerā senātūs Americānōrum et prō Novā Caesarēā sententiam dīxerat, damnātus est corruptiōnis et ūndecim annōs pūblicīs vinculīs tenēbitur. Quī hōc in iudiciō fertur dōna accēpisse ab Aegyptiīs Qatariēnsibusque; quamquam in priōribus iudiciīs dē aliīs sceleribus habitīs nōn līquit jūdicibus an ille esset damnandus. al-Jōlānī dux Ahmed al-Sharaa, quī et Abū Mahomētus al-Jōlānī appellātur, creātus est praeses Sȳrius temporārius—id est, ad tempus, sed quantum temporis spatium nōn dēfīnītur. Americānī ōlim al-Sharaa vinculīs tenēbant atque usque ad victoriam, quā al-Sharaa pristinam tyrannidem ēvertit, praemium offerēbant eī, quīcumque al-Sharaa, ut quī latrōnibus terrōrem prōmōventibus praefectus esset, in suam dīciōnem redderet; quī igitur nōn sine suspiciōne ēventūs dīligenter spectant. Comitia in Hāītiā habenda Comitia in Hāītiā tandem habēbuntur mēnse Novembrī. Quae gēns nullum magistrātum populāribus suffrāgiīs ēlectum habet ex annō bis millēsimō vīcēsimō tertiō, neque comitia habuit post annum bis millēsimum sextum decimum. Incertum autem est quanta pars Portūs Prīncipis, capitis Hāītiēnsium, in auctōritāte reī pūblicae potius quam latrōnum futūra sit mēnse Novembrī. Bellum Congēnse In Populārī Rē Pūblica Congēnsī, rebellēs M23 dictī, qūi plērīque Tutsōrum gentis sunt, bellum nunc in regimen Congēnse et Hūtūs gerunt. Gōmam iterum cēpērunt, quam urbem annō bis millēsimō duodecimō cēpērant, et pergunt in Merīdiōnālem Kīvū prōvinciam ad Būkāvū urbem prōgredī. Bellum cruēns gestum est inter rebellēs, quōs adiuvant Ruandēnsēs, et Congēnsēs ā saeculō vīcēsimō in annum bis millēsimum tertium.
Præses Americānus inaugurātus Donaldus Iōhannēs Trump, quī quadrāgēsimus quīntus fuit praeses Americānōrum, iam summus magistrātus rīte creātus inaugurātusque est quadrāgēsimus septimus. In ōrātiōne inaugurālī Trump prōmīsit Americānōs vexillum nōn solum in novās terrās illātūrōs sed manifestō Americānōrum fatō ductōs etiam in Martem fixtūrōs. Sperāvit quoque cīvēs Americānōs, ut quī essent omnium gentium maximē mīrābilēs, in omnia bella fīnem impositūrōs et novam concordiam gentibus allātūrōs. Vladimīrus Pūtin, praeses Russōrum, et Volodomīrus Zelenskiy, praeses Ūcrāīnēnsium, Donaldō Trump gratulātī sunt, et uterque occāsiōnem laudāvit pācis inter Russōs et Ūcrāīnēnsēs compōnendae. Pūtin porrō vult cum novō Praeside Americānōrum negōtium agere dē armīs atomicīs cohibendīs. Ēdicta Prīma Inter plūrima alia, novus Praeses prīmīs suī magistrātūs diēbus ēdīxit: ut iūs sōlī, quō hominēs in terrā Americānā nātī cīvitātem consequuntur, abolērētur, id quod acerrimē coram iūdicibus disputābitur; immo Iōhannēs Coughenour, iudex Vasintōniēnsis, iam cohibit, nē ēdictus valeat; ut omnēs, quōrum mūnus fuisset dīversitātem æquitātem inclūsiōnem prōmōvēre, officiīs honoribusque dīmōvērentur; ut America dēscīsceret ā foedere Lūtētiānō, quō quaedam gentēs prōmīsissent sē minus carbōniī ēmissūrās; atque ut vīs petroleī ē terrā Americānā ducendī augērētur, ad pretium energīae dēminuendum; ut duo tantum sexūs, vidēlicet mas et fēmina, immūtābilēs agnōscerentur; nēve quis mīlitāret quī genus aliud atque illud, quō nātus est, profitērētur. ut America dēscīsceret ab Omnium Gentium Societāte Salūtī Prōmōvendae; ut TikTok societas Sinēnsis, quā communistae Sīnēnsēs ēlēgissent quid iuvenēs Americānī vidērent, cōnservārētur donec dimidia pars illīus societātis in manūs Americānōrum dēvenīret. Aliēnigenae dēportantur Mīlitēs Americānī diē Veneris coepērunt āeroplānīs mīlitāribus in Guatimālam referre aliēnigenās, quī sine licentiā in Americam ingressī erant. Mīlitēs etiam sunt ad līmitēs missī, ubi limitāneōs adjuvārent; fierī enim potest ut ad decem mīlia mīlitum mittantur ad fīnēs inter Americam et Mexicum tuendōs. Indūtiae inter Isrāēlītās et Palaestīnōs Arma silent, quia inter Isrāēlītās et Palaestīnōs indūtiās panxit praeses Americānus. Trēs Isrāēlītae captīvae suīs sunt ā Palaestīnīs redditae, et nōnāgintā Palaestīnī captīvī sunt ab Isrāēlītīs redditī. Plūrēs captīvī ab utrāque parte intrā quadrāginta et duōs diēs sunt reddendī. Percussor in Germaniā Asciburgī prope Francofurtum diē Mercuriī vir Afghānus comprehēnsus est, quī impetum in puerōs fēcit. Percussit enim et puerum duōs annōs nātum et virum, quī cōnātus est percussōrem ā puerīs avertere. Olāvius Scholz, quī ante comitia proximō mēnse habenda locum Cancellāriī tenet, dīxit sē aegrē ferre tālia scelera identidem patrāta ab hominibus quī ideō in Germāniam confugissent ut ipsī tutī essent.
In this episode of Plaza Central, guest host Catherine Osborn explores a new Latin America security initiative involving 18 countries, the Inter-American Development Bank, and Interpol. Katherine Aguirre of the Igarapé Institute and Joana Monteiro of the Getulio Vargas Foundation discuss how regional cooperation could help the fight against organized crime, and lead to more effective strategies to address migration and the impacts of climate change.
Jacobus Carter diem obiit Jacobus Earl Carter fīlius Jacobī, ūndēquadrāgēsimus quī summum magistrātum Americānōrum gessit, ūndētrīcēsimō diē mēnsis Decembris diem obiit. Vīxit annōs centum. Geminī impetūs in Americā factī Kalendīs Jānuāriīs duo impetūs factī sunt in Americā, quōrum alter Novae Aurēliae in Ludōvīciānā cīvitāte, alter Campīs factus est in Nīvātā cīvitāte. Novae enim Aurēliae Shamsud-Din Jabbar, ōlim mīlēs Americānus, vehiculum in turbam hominum, quī in Viā Borbonēnsī novum annum celebrābant, dīrexit et, postquam dē vehiculō dēscenderat, coepit armīs innocentēs oppugnāre; quī celeriter occīsus est ā custōdibus pūblicīs antequam posset pēiōra agere. Vexillum gessit Chalifātūs Islamicae, cuī anteā sē dēvovisse fertur. Campīs autem Matthaeus Livelsberger, inter ēlectissimōs mīlitēs numerātus, sē manuballistā occīdit et vehiculum dīrupuit extrā dēversōrium Donaldī Trump, quī mox creābitur quadrāgēsimus septimus praeses Americānōrum. Sed vehiculum, ut quod novī generis “Cybertruck” dictī esset, vis displōsiōnis continuit, nē dēversōrium damnum ferret. Uterque percussor mīlēs fuit Americānus, et eōdem modō vehiculum mercede condūxit, et mentis errōre affectus esse vidētur. Nīcolāus Madūrō Diē decimō Nīcolāus Madūrō tertium creātus est dux Venetiolānōrum, quamquam ā paucīs aliīs gentibus, nisi Russīs Sīnēnsibus Cūbānīs Nicaraguēnsibus agnōscitur. Nam in comitiīs annō praeteritō habitīs Edmundus Gonzalez putātur victor lēgitimus ēvāsisse, Madūrō vērō dominātiōnem vī et fraude sibi retinēre. Magistrātūs Americānī ducentiēns quinquāgiēns centēna mīlia dollarōrum prōmittunt eī, quīcumque potuerit Madūrō in dīciōnem Americānōrum reddere. Dē Canadā Justīnus Trudeau, quī novem annōs minister prīmārius est Canadēnsium, mūnus mox dēpositūrus senātum in mēnsem Martium contulit. Trudeau enim cōnātus erat Chrystiam Freeland, vice-ministram et fidēlissimam suae cohortis, auctoritāte dēmovēre ut Marcum Carney, argentārium, in conspectum pūblicum prōmōvēret; cui Freeland respondit pūblicā epistulā, quā grande aes aliēnum exposuit, quod Trudeau largitiōnis causā ante comitia habenda cōnflāvisset. Sed altera causa reperienda est in Donaldō Trump, quī dēnuō electus praeses Americānus minātur sē magna portōria impositūrum in mercēs quās Canadēnsēs in Americam exportant, unde magna clādes Canadēnsibus artificibus mercātōribusque imminet. Prō suā parte, Trump, quī nuper Canadam coepit quinquāgēsimam prīmam cīvitātem Americānam vocāre, apertē cupit Canadam Americae adjungere, sed vinculīs pācis commerciīque potius quam vī armōrum. Senātū Canadēnsium in Martium protrūsō, regimen Canadēnsium nihil hieme agere poterit nisi novum ministrum prīmārium creāre, quī etiam dux erit factiōnis Līberālis ante comitia mēnse Octobrī habenda. Quibus in comitiīs opposita factiō, quae Cōnservātīva appellātur, putātur dē Līberālibus strāgem factūra. Hāītia In Cīvitāte Sōlis Hāītiae ad centum et octōginta hominēs, quōrum plērīque ætāte prōvectiōrēs erant, trucīdātī sunt ā grassātōribus, cūjus dux Monel Fēlix crēdidit fīlium suum esse ā sene quōdam vūdūismī sīve artis magicae perītō fascinātum et necātum. Corpora manca mutilātaque in viīs sunt combusta. Proximā Hebdomade Scholae abrogābuntur diē vīcēsimō, ut quī sit diēs per tōtam rempūblicam festus.
World renowned Classics and Military historian Victor Davis Hanson joins me on today's show. Two things have been confirmed about the mystery drones in New Jersey, the government knows exactly what is going on and President Trump knows what is happening as well. Why aren't they being upfront with the public, because it's most likely another embarrassing blunder from the Biden administration. As President Trump gets ready to take office, Victor unpacks the looming debt and deficit crisi he is about to inherit. Americ'as interest on debt is larger than its defense spending and for civilizations of the past, it spells the beginning of the end. Even worse, Biden is still proving no one hates the American people more than him as he auctions off the unused border wall materials at pennies on the dollar. Thankfully, Joe will be gone soon and Obama has proven just how out of touch he really is... Is the madness finally over? Featuring: Victor Davis Hanson Senior Fellow | Hoover Institute Classics and Military Historian Blade Of Perseus | Substack https://victorhanson.com/ -- Sponsors: Gravity Defyer Your feet deserve a treat! Experience the comfort and relief yourself with Gravity Defyer shoes. Visit https://www.gravitydefyer.com/ today and use code “SPICER30” for $30 off when you spend $150 or more! PHD Weight Loss Work with a specialized nutritionist now to achieve YOUR weight loss goals! With PHD Weight Loss you get a personal nutritionist to get dialed in and achieve your personal goals. Food is sent to you at no extra cost and achieves better results than any drug company can claim. Call PHD Weight Loss now at 865-655-1900 or goto https://myphdweightloss.com/ Ramp Want $250?? Ramp has easy-to-use cards, spend limits, approval flows, vendor payments, and more. Ramp makes all your spending smarter with seamless integration! Join Ramp now and get $250 upon sign-up. Just go to https://ramp.com/SPICER -- Trump may never do another rally so this may be your last chance to experience it for yourself! Front Row Joes: https://frontrowjoes.movie/ -- Subscribe and ring the bell for new videos: https://youtube.com/seanmspicer?sub_confirmation=1 Listen to the full audio show on all platforms: Apple Podcasts: https://podcasts.apple.com/us/podcast/the-sean-spicer-show/id1701280578 Spotify: https://open.spotify.com/show/32od2cKHBAjhMBd9XntcUd iHeart: https://www.iheart.com/podcast/269-the-sean-spicer-show-120471641/ Become a part of The Sean Spicer Show community: https://www.seanspicer.com/ Follow The Sean Spicer Show on social media: Facebook: https://facebook.com/seanspicershow Twitter: https://twitter.com/seanspicershow Instagram: https://instagram.com/seanspicershow Stay in touch with Sean on social media: Facebook: https://facebook.com/seanmspicer Twitter: https://twitter.com/seanspicer Instagram: https://instagram.com/seanmspicer/ #politics #news #theseanspicershow #seanspicer #conservativemedia #podcast Learn more about your ad choices. Visit megaphone.fm/adchoices
Dictātor sex hōrārum Yoon Suk Yeol, summus magistrātus Cōrēānōrum Merīdiōnālium, sē dictātōrem diē Martis creāvit; senātōribus autem abnuentibus dictātūram post sex hōrās dēposuit. Yoon dīxit necesse sibi vidērī nē rēspūblica Cōrēānōrum detrimentum caperet ā Cōrēānīs Septentriōnālibus, quī tamen nōn videntur bellum in gentem Merīdiōnālem mōvisse. Senātus igitur Cōrēānōrum nunc dēlīberat, an Yoon sit āmovendus. Media “sociālia” juvenibus interdicta Senātus Austrāliānōrum diē Veneris interdīxit, nē cui nisi ad sextum decimum aetātis annum prōvectō ad rētis omnium gentium paginās, quae “media sociālia” vocantur, aditus darētur. Antōnius Albanese, minister prīmārius, dīxit lēgem parentibus favēre verentibus, nē līberī per media sociālia damnum ferrent. Ex alterā parte Meta societas et aliae societātēs quae media sociālia offerunt queruntur lēgem tam celeriter esse lātam, ut ipsae nēsciant quid sit agendum, ut lēgī pāreant. Geōrgia dīvīsa Postquam magistrātūs Geōrgiānōrum dēstitērunt petere ut gēns in Ūniōnem Eurōpaeam ascīscerētur, quod petere lēge coguntur, per Tiphlim caput et tōtam rempūblicam vehementer reclāmātur. Magistrātūs, quī quidem ferunt sē esse, mēnse Octōbrī ad auctōritātem prōmōtī sunt comitiīs, quōrum integritas eventusque et ā factiōne magistrātibus oppositā et ab ipsā Ūniōne Eurōpaeā disputantur. Factiō vērō “Somnium Geōrgiēnsium” dicta, quae post comitia honōrēs magistrātuum nunc occupat usurpatque, conātur Geōrgiam in Russōrum Sīnēnsiumque partēs atque ab Eurōpaeīs dūcere, quod īram reclāmantium incendit. Bellum Sȳriacum Tumultuōsī latrōnēs magistrātibus Sȳriacīs oppositī et āeroportum et acadēmīam mīlitārem Beroeae, quae etiam Halapia appellātur, necnōn māiorem partem ipsīus Beroeae cēpērunt, nēcnon Epiphaniam, quae et Hamam vocātur. Illī latrōnēs Hayʼat Tahrir al-Sham dictī, quī ōlim sub nōmine “Al Qaeda” ēgērunt, nunc mīlitārī disciplīnā ūtuntur. Bellum cīvīle in Syriā ab annō bis millēsimō ūndecimō geritur, et omnēs illīus bellī partēs sunt Americānīs infestī. Ad nōnāginta mīlitēs Americānī partem Sȳriae ad latrōnēs reprimendōs occupant, quī coactī sunt diē Martis sē armīs dēfendere; incertum autem est, utra pars Americānōs oppugnāverint. Russī, quī prō regimine Sȳriacō anteā latrōnēs āeriā violentiā annō bis millēsimō sextō decimō represserant, nunc nequeunt āeroplāna ā bellō in Ūcrāīnēnsēs gerendō in Sȳriam dēdūcere; neque videntur putāre regimen diū contrā latrōnēs stātūrum, itaque nāvēs suās Tortōsā dēduxērunt. Russī enim duōs tantum portūs habent quī hieme nōn congelantur, vidēlicet Tortōsam in Sȳriā et Sebastopolim in Crimēā, quorum uterque nunc perīculōsior Russīs vidētur quam ut hāc quidem hieme adhibeātur. Lēgātī porro Russicī hortantur cīvēs, ut ē Sȳriā fugiant. Gallī ex Africānīs gentibus expulsī Prīmum Tzadī subitō foedus, quō licuit Gallīs mīlitibus castra in Tzadiā pōnere, termināvērunt; deinde novus praeses Senegālēnsium nuntiāvit nōn decēre Gallōs mīlitēs in Senegāliā versārī. Gallī iam ē Maliā, et Burkīnā Fāsō et Nigritāniā mīlitēs dēduxerant. Oranō porro, prīvata Gallōrum societas ad ūranium ēffodiendum constitūta, ējecta est ē Nigritāniā, ubi magistrātūs metalla publicāvērunt. Inde apparet Gallōrum auctōritātem in Africā esse dēminūtam. Gallōrum magistrātūs expulsī Senātus Gallōrum magistrātūs, quippe quibus senātōrēs tam sinistrārum partium quam dexterārum non iam cōnfīderent, improbāvit. Michaelis igitur Barnier brevissimum magistrātum in quīntā Gallōrum Rēpūblicā gessit. Nam Barnier voluerat impēnsum pūblicum dēminuere, quia, postquam Emmanuēl Macrōn praeses tribūta abhinc aliquot annōs dēminuerat, grande aes aliēnum est cōnflātum. Nec partēs sinistrae, ut quae impēnsō pūblicō favērent, nec dexterrimae, ut quae favōrem populī colerent, impēnsum pūblicum dēminuere voluērunt. Macrōn autem dīxit sē novum ministrum prīmārium statim creāre. Cathedrālis Nostrae Dominae Ecclēsia Cathedrālis Nostrae Dominae, quae annō bis millēsimō ūndēvīcēsimō arserat, est renovāta. Omnēs lapidēs tantā cūrā purgātī sunt, et tectum tantā fide dē integrō refectum, ut nova ecclēsia aedificāta videātur. Quod abhinc quinque annōs vix fierī posse vidēbātur, nunc cūrā artificum est factum.
Tariff concerns propel Chinese exports to record heights, how is this affecting the trade balance and will it lead to a trade war? The Atlantic Hurricane Season has ended, the actual numbers and severity compared to the estimates and previous years. Kevin's reaction and the Trucking Industry's reaction to the nomination of Lori Chavez-DeRemer for Secretary of Labor. Oil reacts to OPEC+'s imminent decision to extend production cuts, larger-than-expected draw in U.S. crude stockpiles last week, the shaky ceasefire between Israel and Hezbollah, South Korea's curtailed declaration of martial law and a rebel offensive in Syria that threatens to draw in forces from several oil-producing counties.
Tariff concerns propel Chinese exports to record heights, how is this affecting the trade balance and will it lead to a trade war? The Atlantic Hurricane Season has ended, the actual numbers and severity compared to the estimates and previous years. Kevin's reaction and the Trucking Industry's reaction to the nomination of Lori Chavez-DeRemer for Secretary of Labor. Oil reacts to OPEC+'s imminent decision to extend production cuts, larger-than-expected draw in U.S. crude stockpiles last week, the shaky ceasefire between Israel and Hezbollah, South Korea's curtailed declaration of martial law and a rebel offensive in Syria that threatens to draw in forces from several oil-producing counties.
Missilia missa Bellum, quod inter Russōs Ūcrāīnēnsēsque geritur, nunc ardentius certātur missilibus. Nam Americānī Britannīque permīsērunt Ūcrāīnēnsibus ut tēlīs ēminus oppugnārent locōs anteā tūtōs, quī intrā Russōrum fīnēs sunt. Russī invicem respondērunt novissimō missilis genere mittendō, cuī nōmen est “Oreshnik” sīve Corylus, et quod prae vēlocitāte intercipī nōn potest. Tāle missile potest et arma atomica ferre, nec propter immēnsum sumptum sine armīs atomicīs in bellō adhibērī solet. Vladimīrus Putin, praeses Russōrum, dīxit sē crēdere iustum esse armīs suīs ūtī contrā aliās gentēs, quae sinerent sua arma contrā Russōs adhibērī, quibus verbīs vidēbātur Americānīs Britannīsque minārī. Dīxit porro missilia illa, quibus Ūcrāīnēnsēs ūsī essent, nōn posse sine auxiliō mīlitum mittī Americānōrum. Jōsēphus Biden, praeses Americānōrum, aliquot mēnsēs obstitit, nē licēret Ūcrāīnēnsibus Russiam oppugnāre missilibus Americānīs, sed propter mīlitēs Corēānōs Septenriōnālēs et victōriam Donaldī Trump, quī prōmīserat sē pācem compositūrum, frēnōs laxāvit, ut impetus fīeret. Yi Peng 3 Capta Postquam duo fūnēs opticī et subaquaneī, quibus inter Suētōs Lituānōsque et Finnōs Germānōsque nuntiī mittuntur, scissī erant, nāvis Sinēnsis, Yi Peng Tertia, cuī praest cīvis Russicus et quae in utrōque scissiōnis locō fuerat, coacta est ā Dānīs sistere. Boris Pistōrius, praefectus mīlitibus Germānōrum, dīxit scissiōnem esse actiōnem hybridam, quō nōmine significantur ea, quae īnsolitīs clandestīnīsque ratiōnibus in bellō aguntur. Āeroplānum dēlapsum Vilnae in Lituāniā, āeroplānum onerārium est prope āeroportum caelitūs dēlapsum. Quamquam causa hūius clādis calamitātisque ignōta est, Annalēna Baerbock, Germānōrum ministra rēbus externīs praeposita, monuit aliquōs, quōs nōn nōmināvit, cōnārī in Eurōpaeās gentēs bellum gerere “hybridam,” sīve partim apertum partim clandestīnum. Sollemnis Grātulātiō Diē Iovis sollemnis grātulātiō celebrābitur per tōtam rempūblicam. Nōs omnēs grātiam habēmus, quod prosperitāte fēlicitāteque fruimur. [discipulī singulī] Prō meā parte grātiās ago discipulīs, quī singulīs hebdomadibus tempus cūramque impendunt nuntiīs Latīnīs colligendīs recitandīsque. Grātiās porro auscultātōribus agimus. Cūrāte, ut valeātis.
Leading freight companies prepare for trucking turnaround, who are they? Truck driver demand indications, up or down? AAA issued its latest prediction of how many people will travel over the Thanksgiving Day holiday, Tuesday Nov. 26 to Monday, Dec. 2. Oil reacts to production halting at western Europe's largest oil field (located in Norway) due to an onshore power outage and Russia's war in Ukraine escalated over the weekend.
Leading freight companies prepare for trucking turnaround, who are they? Truck driver demand indications, up or down? AAA issued its latest prediction of how many people will travel over the Thanksgiving Day holiday, Tuesday Nov. 26 to Monday, Dec. 2. Oil reacts to production halting at western Europe's largest oil field (located in Norway) due to an onshore power outage and Russia's war in Ukraine escalated over the weekend.
Ēventus Comitiōrum Americānōrum Omnibus suffrāgiīs tandem numerātīs, Donaldus Trump nōn sōlum māiōrem partem suffrāgiōrum tulit sed etiam trecentōs duodecim ē quingentīs duodēquadrāgintā ēlectōribus habēbit in collēgiō electōrum, Harris vērō ducentōs sex et vigintī. In superiōre Senātūs camerā, factiō dextra quattuor sedēs cēpit et auctōritātem suam auxit, in īnferiōre vērō potestātem suam retinet et pollēbit. Itaque ūna factiō dominābitur, sī poterit intrā sē cōnsēnsum invenīre. Divīsa autem est illa factiō inter populārēs, quī Donaldō Trump favent, et optimātēs, quī diū pollent. Itaque incertum est, an superior Senātūs camera, ubi optimātium partes dominantur, velit magistrātūs, quōs Trump ēligit, cōnfirmāre. Praecipuē ambigitur an Matthaeus Gaetz, senātor īnferiōris camerae, possit administer reī iūridicae fierī, atque an Tulsī Gabbard, ōlim vīcāria tribūna mīlitis et senātrix īnferiōris camerae quae sinistrae factiōnis fuit, fīat praefecta speculātōrum. Etiam prōpōnitur Robertus Kennedy, fīlius Robertī, quī cīvium salūtem valetūdinemque tueātur. Cōrēa Boreālis et Russia sociātae Kim Iong-un, dux Cōrēae Boreālis, novum foedus īcit cum Russīs quō utraque gēns prōmittit sē alteram, sī oppugnāta sit, dēfendendam. Ūcrāīnēnsēs iam aegrē ferunt, decem mīlia mīlitum Cōrēānōrum in Russiam mīssōs esse, quī Curscham regiōnem, quam Ūcrāīnēnsēs Augustō mēnse invāserant, cum Russīs recuperārent. Cōrēānī mīlitēs bellī inexpertēs fuērunt, sed, quī contrā Ūcrāīnēnsēs proelia faciunt, novissimum genus bellī discunt. Quae disciplīna possit dētrīmentō esse Cōrēānīs Merīdiōnālibus, sī certandum sit cum Cōrēānīs Septentriōnālibus. Justīnus Welby sē abdicat Justīnus Welby, archiepiscopus Cantauriensis et praefectus ecclēsiae Anglicānae, diē Martis munere honoribusque sē abdīcāvit, ut quī salūtem iuvenum parum tuerētur. Quī diu cōnātus erat concordiam afferre ecclēsiae diversīs opīniōnibus distractae, praecipuē cum Britannī novārum rērum studiōsi essent et Africānae ecclēsiae in trānslātīciam doctrīnam prōniōres, quā rē difficilius erit successōrem creāre. Le Pen Accūsātōrēs pūblicī Lūtētiānī poscunt ut interdīcātur nē Marīnae Le Pen, quae annīs praeteritīs candidāta ambīvit summum magistrātum Gallōrum, liceat intra quinque annōs ullum gerere magistrātum, propter causam quam agī coepit abhinc octō annōs. Le Pen ēiusque factiō accūsātōrēs dēnuntiant, ut quī ob ratiōnēs politicās Le Pen persequantur. Doctī virī quī opīniōnēs cīvium metiuntur referunt Le Pen omnēs longē antecellere aliōs, quī annō bis millēsimō vīcēsimō septimō ambītūrī esse videantur. Hāītia Garrius Conille, quī sex mēnsēs ministrī prīmāriī Hāītiēnsium officiō sine effectū fungēbātur, dīmissus est, cūius in locum Alexander Didier Fils-Aime successit. Etiam in Portū Principis, quae urbs nōmine tenus caput est Hāītiae, latrōnēs grassātōrēsque vīcōs cēpērunt ultimōs, in quibus nōndum dominātī erant, et āeroportum clausērunt. Āeroplānō glandibus plumbeīs ictō, magistrātūs Americānī prohibuērunt, nē quis hāc mēnse āeroplānum in Hāītiam dīrigeret. Scholz parum amātus Olāvius Scholz, cancellārius Germānōrum, comitia indīxit diē vīcēsimō tertiō mēnsis Februāriī habenda. Quibus in comitiīs ille vidētur sperāre sē posse secundum creārī cancellārium, quamquam minus amātur quam ullus alius cancellārius in memōriā Germānōrum. Intrā suam factiōnem sunt, quī hortentur ut Scholz spem ambitiōnemque dēpōnat, ut Boris Pistōrius fiat novus dux sociālistārum. Nam tantum quīnta pars cīvium Olāvium Scholz probat, sed Pistōrius lāte probātur.
Trump Victor Comitiīs diē quīntō per tōtam rempūblicam habitīs, Donaldus Trump, ōlim summus magistrātus Americānōrum, Camalam Harris, alterīus factiōnis candidātam, dēvīcit et secundum magistrātum geret; itaque mēnse Iānuāriō, Trump, quī quadrāgēsimus quīntus fuit praeses, etiam quadrāgēsimus septimus creābitur. Ēius factiō, quae Repūblicāna dīcitur, in superiōre senātūs camerā pollēbit, sed adhuc incertum est utra factiō sit in īnferiōre camerā māiōrem habitūra auctōritātem. Māior porro pars magistrātuum, quī singulās cīvitātes gubernant, ad eandem Repūblicānam factiōnem pertinet. Philippus Rex Valentiam vīsitat Centēnī Valentīnī in Philippum rēgem Hispānōrum Valentiam inundātam vīsitantem reclāmābant, et nōnnullī etiam lūtum in rēgem iēcērunt. Multī enim crēdunt rempūblicam Hispānōrum parum ēgisse ut cīvēs monērentur dē inundātiōne, quā ducentī cīvēs periērunt; sī citius monitī essent, adhūc victūrōs fuisse. Satellitēs rēgis umbellīs ūsī sunt ut lūtum arcērent, sed rēx perrexit cōnārī singulōs cīvēs cōnsōlārī. Fēminae, quācum regīna collocūta est, questae sunt sē aquā pūrā carēre. Germānia Concordia trium factiōnum, ā quibus Germānia regēbātur, fracta est, postquam Olāvius Scholz, minister prīmārius, Christiānum Linder, ministrum fiscō praepositum, dīmīserat. Nam trēs illae factiōnēs, vidēlicet Sociālistae et Viridēs, partēs sinistrae, et Līberī Populārēsque, factiō dextra, vix quidquam inter sē habuērunt commūne, nēdum commūne cōnsilium reīpūblicae gubernandae; itaque eārum cōnsociātiō numquam robusta nec stabilis vidēbātur. Factiōnibus dīvīsīs, Scholz cogētur senātum cōnsulere, an sibi confīdat, et, sī cōnfīdentiā senātūs carēbit, nova comitia indīcere. Offert igitur mēnse Iānuāriō senātum cōnsulere, ut comitia Martiō mēnse habeantur. Māia Sandū Victrix Comitiīs in Moldōvā habitīs, Māia Sandū, ōlim cōnsiliāria Tōtīus Mundī Argentāriae Domūs, victōriam ferre aegrē potuit. Sandū vult Moldōvam ad Eurōpam atque ā Russiā dūcere; Russī autem recūsant nē ēventum comitiōrum agnōscant, cum nōn licēret illīs Moldōviīs, quī in Russiā habitant, sua dare suffrāgia. Itaque Dēmētrius Peskov, ōrātor Russōrum, negāvit Sandū esse jūre ēlectam. Anglicē loquentēs contrā media sociālia Antōnius Albanēse, minister prīmārius Austrāliānōrum, nūntiāvit sē lēgem prōpositūrum quā interdīcārētur, nē quis īnfra sēxtum decimum vitae annum ad pāginās in rētī omnium gentium sitās, quālēs “sociālēs” dīcuntur, accessum habeat. Inter quās pāginās numerantur Instagram (Ἰνστάγραμμα) et Facebook (Προσωποβιβλίον) et X (Chi) et YouTube (Tūtubus), quibus Americānī praesunt, et TikTok, quod īnstrūmentum est Commūnisticae Factiōnis Sīnēnsium. Nam multī puerī adolēscentēsque tantum temporis illīs paginīs cōnsulendīs terunt, neque vēram vītam tuentur, ut quasī venēnō ēlectronicō addictī esse videantur. Factiō Līberālis, quae magistrātibus Austrāliānīs oppōnitur, hāc in rē cōnsēnsit et interdictiōnī favet. Magistrātūs quoque Canadēnsēs diē Veneris iussērunt TikTok, societātem Sīnēnsium, ā negōtiīs in Dominiōne Canadēnsium agendīs dēsistere. Canadēnsēs enim timent, nē Sīnēnsēs possint per TikTok pūblicam secūritātem ēvertere. Americānī autem similem lēgem tulērunt mēnse Aprīlī. Lewotobi Laki Laki Lewotobi Laki Laki mōns ignem bis ēvomuit hāc hebdomade. Novem hominēs periērunt, et sex mīlia hominum, quī prope montem habitābant, fūgērunt.
Comitia Americāna Comitia in Americā diē Martis habēbuntur ut magistrātūs senātōrēsque ēligantur. Acriter igitur certātur inter Donaldum Trump, ōlim praesidem, et Camalam Harris, vice-praesidem, quī summum magistrātum sibi ambiunt, quamquam quibusdam in rēbus cōnsentīre videntur. Uterque enim dīcit sē velle mūrum inter Americum et Mexicum dūcere, ac tribūtum, quod in stipem grātiās agendī causā datam impōnitur, abrogāre. Uterque etiam praecipit victoriā ab alterō reportātā lībertātem cīvium pessum ītūram. Neuter autem poterit sine senātū agere, cūius camerārum, nunc inter factiōnēs dīvīsārum, utraque comitiīs habitīs poterit aut cum praeside stāre aut eī obstāre. Suffrāgia combusta In Vasintōniā et Oregōniā cīvitātibus Americānīs, ad quingenta suffrāgia, in sitellīs commūnibus dēposita, combusta sunt. Nam vīr quīdam ignōtus refertur īnstrūmenta incendiāria sitellīs affixisse. Quōrum īnstrūmentōrum reliquiae titulōs ferunt quī īnscrībuntur “Līberā Gāzam.” Ferē omnēs cīvēs Vasintōniēnsēs Oregōniēnsēsque solent suffrāgia ferre aut per cursum pūblicum aut tabellīs in commūnēs sitellās, instar arcārum cursuālium, dēpōnendīs, unde ā magistrātibus colliguntur. Comitia Iāpōnica Comitiīs ā Shīgerū Ishibā novō ministrō prīmāriō indictīs, suffrāgiīs lātīs numerātīsque, videntur factiōnēs regnantēs, vidēlicit Ishibae factiō Līberālis et Populāris ac sociāta Komeitō, sīve Justitia, factiō Buddhistica et populāris, esse ā cīvibus vehementer pūnītae. Incertum est quae factiō possit in novum regimen ascīscī. At comitiīs habitīs septuāginta et trēs fēminae sunt in senātum conscrīptae, quī numerus est in memoriā Iāpōnum maximus. Novus dux Hezbollae Hac hebdomade, princeps latrōnum et dux terrōrem prōmōventium, quī nōmen “Hezbollah” in sē imposuērunt, est Naim Qassem regulus. Praeteritā enim hebdomade Hashem Safieddine, tunc dux, interfectus est ab Isrāēlītīs, et superiōre hebdomade Hassan Nasrallah praefectus interfectus erat. Dīxit Qassem, quī sūdōre vēlātus ōrātiōnem Bērȳtī habēbat, etiam dūcibus interfectīs bellō nōn esse dēsistendum. Imbrēs Hibērēs Propter magnam procellam, quae in Hispaniam imbres ventōsque intulit, ad ducentēs hominēs feruntur mortem obiisse, ac multī aliī dēsīderantur. Pontēs viaeque inundātiōne sunt abreptae, cum vis pluviārum, quae tōtum annum accipī solet, intrā octō hōrās in Valentīnā commūnitāte incidisset. Cōrēānī in Russiā Speculātōrēs Americānī referunt ad decem mīlia mīlitum esse ab Cōrēānīs Boreālibus in Russiam missōs, quī Kurscham regiōnem, quam Ūcrāīnēnsēs invāserant, prō Russīs recuperārent. Choe Son Hui, ministra prīmāria Cōrēānōrum Boreālium, dīxit suōs auxilium Russīs usque ad victoriam lātūrōs. Castra Boliviāna capta In Boliviā hodiē castra mīlitum prope Cochabambam urbem in mediā Boliviā sunt capta ā latrōnibus, quī videntur Evō Morālēs, ōlim praesidī, favēre. Diē Sōlis Morālēs dīxit hominēs quōsdam dē magistrātibus missōs cōnātōs esse sē occīdere. Bolivia dīvīsa est inter fautōrēs pristinī praesidis et fautōrēs Ludovīcī Arce, novī praesidis.
Programa 5x36 amb en Titot. Compte no us maregeu, que en aquest episodi fotem moltes voltes! Comencem en una fam
Programa 5x36 amb en Titot. Compte no us maregeu, que en aquest episodi fotem moltes voltes! Comencem en una fam
Isrāēlītae contrā Coetum Omnium Gentium Coetus Omnium Gentium diē Sōlis nuntiāvit sua statīva castra in Libanō posita ab Isrāēlītīs esse violāta. Mīlitēs enim Omnium Gentium in Libanum annō millēsimō nōningentēsimō duodēoctōgēsimō ductī erant, quī latrōnēs expellerent et pācem tuerentur; nihilōminus latrōnēs grassābantur, quārē Isrāēlītae merīdiōnālem partem Libanī annō millēsimō nōningentēsimō secundō captam usque in saeculum vīcēsimum prīmum occupāvērunt et bellum ibi annō bis millēsimō sextō contrā latrōnēs gessērunt. Isrāēlītae igitur dīcunt mīlitēs Omnium Gentium officium mandātum numquam gessisse, itaque ē Libanō dedūcendōs esse. Acriter autem in Isrāēlītās propter impetum in mīlitēs Omnium Gentium factum invecta est Georgia Melōnī, ministra prīmāria Ītalōrum, ut cūius gēns multōs mīlitēs pācis tuendae causā mīsisset. Isrāēl Katz, Isrāēlītārum minister rēbus externīs praepositus, diē Sōlis iterum nuntiāvit esse interdictum nē Antōnius Guterres, secretārius generālis Coetūs Omnium Gentium, ut persōna nōn grāta, in Isrāēlītārum fīnēs intrāret. Guterres enim Isrāēlītīs vidētur nimis in Persās et Palaestīnōs prōnus. Diē autem Iōvis nuntiātum est Iāhiam Sinwar, novum praefectum latrōnum Hamas dictōrum, quī etiam fōns et orīgo fuisse dīcitur cōnsiliī, quō abhinc annum audax impetus in Isrāēlītās factus sit, occīsum esse. Quō interfectō, aliī latrōnēs Hezbollah dictī referunt sē māius acriusque bellum in Isrāēlītās gestūrōs; Hamas autem nīhil dīxit. SpaceX et Mechazilla SpaceX, prīvāta societās quae onera hominēsque in aetherem fert, novum vehiculum “Starship” dictum ēmīsit et prīmam missilis partem recēpit novō atque inaudītō modō. Nam prīma pars vehiculī, quae aliās partēs prōpellit, suō mūnere functa et ad terram dēscendēns capta est magnīs forcipibus, “Mechazilla” dictīs. Secunda autem pars vehiculī in mare Indicum dēlapsa est ibi, quō erat dēstināta. “Starship” sīve “Nāvis Stellāris” maxima est rochēta (sīve missile) quam hominēs usque fabricāvērunt; ēius prōpositum est hominēs ad Lūnam et Martem ferre. Italī aliēnigenās in Albaniam dēportant Ītalī coepērunt virōs aliēnigenās, quī in Ītaliam sine licentiā migrāre cōnantur, in Albaniam dēportāre. Ibi enim Ītalōrum impēnsū castra munīta sunt, ubi peregrīnī virī tenēbuntur donec aut iūs asȳlī in Ītaliā accipiant aut suīs gentibus reddantur. Sēdecim peregrīnī, virī Bengālī et Aegyptiī, prīmī quī dēportantur, in Albaniam advēnērunt diē Mercuriī. Indī et Canadēnsēs lēgātōs invicem expellunt Diē Iovis magistrātūs Canadēnsaes Indōrum lēgātōs sex, ut persōnās nōn grātās, expulērunt, cum lēgātī Indī Canadēnsibus vidērentur cōnspīrasse ad Sīchōs, ab Īndōrum magsitrātibus dissidentēs, percutiendōs. Indī ipsī invicem Canadēnsium lēgātōs sex expulērunt. Americānī diē Iōvis in iūs vocāvērunt Vikashum Iadav, ōlim speculātōrem Indicum, ut quī cōnsiliō praefuisse vidērētur Sīchum quendam Indōrum regiminī oppositum occidendī. Iadav autem in Indiā manet, unde Americānī magistrātūs sperant sē posse eum poscere in dīciōnem suam reddendum. Iadav enim fertur Nichilum Gupta conduxisse, quī sicāriī partem ageret; quī, ab Checīs comprehēnsus et in dīciōnem Americānōrum redditus, causam suam iam dīcit. Gulielmus Payne diem obiit Gulielmus Payne, quī in Britanniā annō bis millēsimō decimō cum Henrīcō Styles aliīsque puerīs symphōniacīs conjunctus gregem mūsicum condidit “One Direction” appellātum, diē Iovis Bonaēropolī dē maeniānō dēversōriō dēlapsus periit. Vīxit annōs triginta et ūnum.
Corrēa et Glas interdictī Americānī diē Mercuriī interdīxērunt nē Rafāēl Corrēa nēve Georgius Glas in rempūblicam ingrederentur, ut quī corruptiōrēs essent quam ut tolerārentur. Corrēa, ōlim praeses Aequitōriānōrum, nunc corruptiōnis damnātus et in exsilium profectus inter Belgās habitat, sed Georgius Glas, cum conātus esset in Mexicānōrum legātiōnis sēde refūgium sibi invenīre, ā mīlitibus Aequitōriānīs est ē sēde legātiōnis ēreptus et in dīciōnem suōrum redditus, ut ab Aequitōriānīs in jūs vocārētur. Isrāēlītae in Hezbollah impetūs faciunt Isrāēlītae in Hezbollah, latrōnēs cum Persīs sociātōs, variōs impetūs faciunt, quibus bellum, quod inter Isrāēlītās et Hāmās latrōnēs nunc in Libanum dīlātātur. Prīmīs impetibus occīsus est Hassan Nasrallah, quī Hezbollah latrōnibus praefectus erat; deinde interfectus est Hashēm Safieddīnē, quī fertur fuisse ējus successor. Interim Persae cōnātī sunt lēge tāliōnis Isrāēlītās ad ducentīs missilibus oppugnāre, sed frustrā: nam multīs missilibus interceptīs tantum ūnus homō fertur interfectus esse, quī fuit Palaestīnus. Isrāēlītae nunc dēlīberant quemadmodum Persīs sit respondendum. Timētur, nē bellum etiam lātius augeātur. Comitia in Austriā habita Comitiīs in Austriā habitīs, factiō Lībertātī prōmōvendae, cui praeest Herbertus Kickl, victōriam tulit prīmam post secundum bellum omnium gentium. Cīvēs enim, quī suffrāgia factiōnī Lībertātī prōmōvendae tulērunt, angī videntur dē auctīs mercium pretiīs, dē numerō immigrantium, dē bellō quod inter Ūcrāīnēnsēs et Russōs geritur. Victōriā dextrae factiōnis nūntiātā omnēs aliae factiōnēs iam recūsant, nē cum factiōne Lībertātī, ut quae sit dextrārum partium, ullam societātem foedusve iungant ad rempūblicam gerendam. Comitia in Iāpōniā habenda Fūmiō Kishida, minister prīmārius Iāpōnum, mūnere abdīcāvit et gubernaculum reīpūblicae Iāpōnicae tradidit Shigeruī Ishibae, quī iam nūntiāvit sē velle comitia habēre vīcēsimō septimō diē mēnsis Octōbris. Propter scandala sīve īnfāmiam corruptiōne nātam, necnōn propter aucta omnium rērum pretia, paucī Iāpōnēs probāvērunt mōrem, quō Kishida rempūblicam gerēbat. Ishiba prōmittit sē prosperitātem secūritātemque Iāpōnum tuitūrum et corruptōs suae factiōnis expulsūrum. Rutte NATO sociīs praefectus Marcus Rutte, ōlim minister prīmārius Batāvōrum, est generālis secretārius cōnfoederātiōnis Atlanticae creātus, deinde iter in Ūcrāīnēnsium fīnēs fēcit ubi auxilium contrā Russōs prōmīsit. Congressus tamen confoederātārum gentium, quī in castrīs aēriīs Ramstein dictīs et in Germāniā sitīs habendus erat, propter procellās Americānās est abrogātus, cum praesidī Americānō suōs cīvēs tuērī necesse videātur. Ūcrāīnēnsēs diē Mercuriī coactī sunt mīlitēs suōs dē Vuhledar dēdūcere, quod oppidum Russīs concessērunt. Dē Vulneribus Christī īnsulīs Īnsulae quæ Vulnera Christī, vulgō Chagos vocantur, ultima colōnia quam Britannī in Africā administrābant, in diciōnem Mauritiōrum sunt datae. Quō factō Americānī dīxērunt rem sibi placēre, ut per quam sibi licēret castra aēria Didācī Garsiae in proximum saeculum retinēre; aliī autem questī sunt Mauritiōs prōniōrēs esse in Sīnēnsēs. Nēmō autem sententiam rogāvit Chagossōs, quī ante castra posita īnsulās colēbant. Illīs porrō nōn licet in īnsulās ōlim suās redīre. Dē Hāītiā Per mediam Hāītiam grassābantur latrōnēs, quī “Gran Grif” sēmet ipsōs vocitāre solent, et septuagintā cīvēs trucīdāvērunt. Strāgem enim fēcērunt dē cīvibus innocentibus, ut quī nōn obstitissent nē custōdēs reī pūblicae in latrōnēs facerent impetūs. Ipsī custōdēs pūblicī suīs in castrīs mānsērunt, nolentēs prōdīre ut latrōnēs reprimerent et cīvēs tuērentur. Quamquam Keniānī aliaeque gentēs prōmīsērunt sē mīlitēs missūrōs, quī custōdēs pūblicōs roborārent, tantum quadringentī advēnērunt, quā rē latrōnēs pergunt līberrimē grassārī et strāgem facere dē cīvibus. Dē bove Bellinghamēnsī Duōs iam mēnsēs bōs, quae lībertātem ē raedā effugiendō sibi cōnsecūta erat, per Bellinghamiam urbem errat, nec custōdēs pūblicī eam capere possunt. Bōs, cuī nōmen est Amābilis, nōn assuēta est hominibus, unde perīculum est nē perterrita cīvibus noceat. Itaque custōdēs pūblicī coepērunt automatīs aēroplānīs bovem spectāre, et escam pōnunt, ut in saepta bovem alliciant.
Send us a Text Message.RFK Jr.'s VP, Nicole Shanahan, says their campaign is considering joining forces with Trump to prevent a Harris/Walz administration. Americ agriculture appears to be wilting in the heat of inflation and the drought of sound economic policy under the Biden-Harris administration, some farmers told Fox News Digital in recent interviews. The California Senate Appropriations Committee advanced a bill to allow undocumented immigrants to make use of the state's zero down, no payment home “loan” program, an expansion the legislature says would create “significant cost pressures.” DNC is a hot mess, plus more on this episode.
Hī sunt Nuntiī Latīnī Vasintōniēnsēs, quī in Occidentālī studiōrum Ūniversitāte Vasintōniēnsī collectī sunt ac recitantur. Hodiē est quartus diēs mēnsis Iūliī, quō diē Americānī solēmus lībertātem celebrāre reīpūblicae. Assange līberātus Iūliānus Assange, quī annō bis millēsimō decimō secrēta Americānōrum ā mīlite quōdam sublāta divulgāverat, deinde paene septem annōs in sēde Aequitōriānae lēgātiōnis habitāverat, nē in dīciōnem Americānōrum incideret, postrēmum ab annō bis millēsimō ūndēvīcēsimō ad hunc annum erat vinculīs Britannōrum tentus, tandem est in Americānās īnsulās redditus et iūre damnātus et statim līberātus. Inde in Austrāliam, terram patriam, est profectus. Bolivia nōn ēversa Diē Mercuriī mīlitēs Boliviānī, Iōhanne Iōsēphō Zuniga dūce, in palātium praesidiārium irrupuērunt nec rempūblicam ēversērunt. Immo post paucās hōrās mīlitēs ā palātiō dēductī sunt et Zuniga est comprehēnsus. Ludovīcus Arcē, quī praeses adhūc manet, Iōsēphum Vilsonium Sanchez novum praefectum mīlitibus fēcit. Zuniga autem diurnāriīs dīxit tōtam rem esse ab Arcē excogitātam, quā praeses favōrem populī sibi conciliāret, quod etiam accūsant et Īvō Mōrālēs, ōlim praeses Boliviānōrum, et Xaverius Milei, praeses Argentīnōrum, hominēs aliōquīn inter sē oppositī. Americānī autem prō suā partē negant sē esse reī Boliviānae immixtōs. Tumultus in Keniā Cīvēs Keniānī in magistrātūs reclāmantēs hebdomade priōre in cūriam irrupuērunt, quam flammīs dedērunt, et tumultum facere pergunt. Principiō enim in nova vectīgālia “viridia” reclāmābant, quae magistrātūs in mercēs cōtidiānās impōnere voluerant. Senātōrēs autem Keniānī, quī saepe in rētibus sociālibus dīvitiās ostentant, immūnēs erunt novōrum vectigālium et vīridis austeritātis: itaque cīvēs, et praecipuē iūvenēs, summōpere in senātōrēs magistrātūsque īrāscuntur. Comitia Gallica Comitiīs prīmāriīs in Galliā habitīs, partēs dextimae referuntur tertiam partem suffrāgiōrum tulisse, partēs sinistrae ad quartam partem, factiō vērō Emmanuēlis Macron, praesidis Gallōrum, quīntam. Quamquam inter aetāte prōvectiōrēs factiō media, quae est Emmanuēlis Macron, favōrem retinet, iūvenēs videntur ad partēs et sinistrās et dextrās fūgisse. Diē autem Sōlis altera comitia habēbuntur, ut est mōs Gallōrum, quibus dēnuō licet cīvibus inter candidātōs, quī in prīmāriīs comitiīs octāvam saltem partem suffrāgiōrum tulērunt, ūnum ēligere quī in senātum cōnscrībātur. Durenda sublāta Durenda, spatha seu gladius Rolandī, quī Carolō Magnō regnante fuit Britannicī līmitis praefectus, ē rūpe Rochae Amatōris, ubi ad mille et ducentōs annōs haeserat, est diē Martis sublāta. Gladius, quī durissimus esse nec frangī posse fertur, in rūpem iactus ā Rolandō morientī fertur, nē ā Saracēnīs caperētur. Magistrātūs neminem habent furtis suspectum. Comitia Britannica Hodiē Britannī comitia habent, quae Rishīus Sunak, minister prīmārius, indīxit. Quibus in comitiīs vērisimile est factiōnem dextram, ad quam Sunak ipse pertinet, duās partēs auctōritātis, quam nunc habet, perditūram, et sinistram factiōnem, quae opificibus favēre dīcitur, eās sellās in cūriā esse captūram. Ferē certum est Ciārum Starmer, factiōnī sinistrae praepositum, mox fore ministrum prīmārium et satis senātōrum habitūrum, ut quāscumque lēgēs voluerit ferre possit.
Americānī in Sīnīs vulnerātī Quattuor Americānī, quī in parvā studiōrum ūniversitāte in Īovā cīvitāte sitā docent, in Jilin regiōne Sīnārum, dum templum quoddam vīsunt, ā vīrō quōdam quīnquāginta et quinque annōs nātō, ob causam ignōtam, sunt cultrō laesī. Nēmō vidētur graviter esse vulnerātus. Malaviēnsium vice-praeses periit Saulus Chilīma, vice-praeses Malaviēnsium, et nōvem aliī periērunt, cum āeroplānum, quō veherentur, subitō dē caelō in montibus dēlapsum esset. Chilīma modo diē Sōlis reversus est ē Cōrēā Merīdiōnālī. Comitia Eurōpæa Suffrāgiīs per tōtam ūniōnem Eurōpaeam ad novōs senātōrēs Eurōpaeōs ēligendōs lātīs, factiōnēs dextrae victōrēs ēvāsērunt et aliās, quae in Galliā et Germaniā pollent, facile superāvērunt. Maximum enim damnum illātum est in factiōnem Eurōpae Renovandae quae sociāta est cum Emmanuēle Macron praeside Gallōrum, sed etiam clādem tulit factio Viridis. Inter factiōnēs, quārum auctōritas crēvit, numerantur factiō Eurōpaeī Populī, quae favet Ursulae von der Leyen, et factiō Identitātis et Populāris Cīvitātis. Senātus Eurōpaeus numquam anteā erat tantōpere ad dextrās partēs īnclinātus. Comitia in Gallia indicta Sōlis diē Emmanuēl Macron, praeses Gallōrum, senātum dīmīsit et nova comitia indīxit, cum in comitiīs Europaeīs dextrae partēs factionem suam superāvisse vidērentur. Factiō, ad quam Macron ipse pertinet, nē sextam quidem partem suffragiōrum potuit ferre. Factiō Repūblicānōrum coepit dīcere sē velle cum factiōne dextrā, Restitūtiōne Nātiōnālī, sociārī, quod annīs priōribus prohibitum erat eō cōnsēnsū factiōnum, quī “chorda sānitātis” vocābātur. Magistrātūs Candidātīque oppugnātī Mette Frederiksen, ministra prīmāria Dānōrum, nōn malē sē habet postquam vir quīdam eam Havniae verberāvit. Vir fertur Polōnus fuisse, ūndēquadrāginta annōs nātus et temētō medicāmentīsque inēbriātus. Item in Britanniā Nigellus Farage, quī factiōnī Reformātiōnem prōmōventī praeest, bis oppugnātus est, prīmum ā fēmina quae pōtiōnem in suam faciem comminus iēcit, deinde ab homine quī lapidēs quōsdam in eum iēcit. Farage prō suā parte dīxit sē nōn posse ā vītā pūblicā vī dēterrērī. Operāriī Omnium Gentium comprehēnsī Iementītae Houthiānī, quī in magistrātūs bellum cīvīle gerunt, ūndecim operāriōs Coetūs Omnium Gentium necnōn aliōs comprehendērunt quī cōnābantur auxilium Iemenītīs afferre et iūra hūmāna prōmōvēre, quōs Houthiānī dīcunt speculātōrēs fuisse opera clandestīna prō Americānīs Isrāēlītīsque suscipientēs. Ingvārus Gorgan in iūs vocandus Ingvārus Gorgan, quī praefectus erat mīlitum Moldovānōrum, et ordine et honōribus diē Mercuriī prīvātus est, ut quī putārētur documenta arcāna speculātōribus Russicīs ab annō bis millēsimō secundō dedisse. Vērisīmile vidētur Ingvārum in iūs vocātum īrī crīmine māiestātis. Speculātrix Russica comprehēnsa Magistrātūs Dānī diē Martis nūntiāvērunt fēminam Russicam esse comprehēnsam, quippe quae pecūniam accēpisset ā Pravfond, cōpiā Russicā quae cūrat falsōs nuntiōs extrā Russiam dīvulgandōs. Mēnsibus recentioribus hominēs in Germāniā, Austriā, Polōniā, Estōniā sunt ob suspiciōnem prō Russīs speculandī comprehēnsī. Lēgātus autem Russōrum in Dānōs missus, Vladimirus Barbin nōmine, dīxit speculātōrēs Dānōrum cōnārī Russōs prōvocāre. Cechī Russōs habent suspectōs Magistrātūs Cechī virum quendam ex Americā Merīdiānā oriundum dēprehendērunt, quī cōnātus est raedas longās et pūblicās combūrere. Suspicantur porrō impetum excogitātum esse ā Russīs, quī et suīs opibus facinus fōverint. Russī ipsī negant sē reī immixtōs esse. Mēnse priōre, Pōlōnī magistrātūs ūnum Pōlōnum et duō Bielorussōs comprehendērunt quōs suspectōs in incendiīs malō dolō factīs habērent. Minister Brasiliānus corruptiōnis accūsātus Custōdēs pūblicī Brasiliānī accūsāvērunt Ioscelīnum Filho, ministrum rērum divulgandārum, et pecūniae acceptae et pecūniae “lautae” (id est, ita occultātae nē quis originem suspicārētur) et cōnsociātiōnis ad lēgēs violandās. Filho ipse negat sē quidquam malī fēcisse, dīcēns accūsātiōnem factam esse propter invidiam politicam. Filho annō priōre in īnfāmiam inciderat cum mīlitārī aeroplānō vectus esset ut auctiōnī equōrum adesset. Taurus In Oregōniae cīvitātis urbe Sorōrum, taurus ex arēnā in spectātōrēs exsiluit et per tabernās in āream stātīvam fūgit, hominēs quibus obviam vēnit vulnerāns. Quattuor enim hominēs referuntur esse vulnerātī. Nam in plērīsque cīvitātibus occidentālibus et Americānīs armentāriī aliīque rusticī coram spectātōribus solent in arēnam cum taurīs dēscendere nōn ideō, ut Hispānōrum mōre eōs interficiant, sed ut iīs quamvīs ferīs vehantur potius vel eōs fūnibus doment necnōn etiam cum iīs luctentur. Quibus autem in lūdīs bucolicīs spectātōrēs rārō in perīculum veniunt. Astronauta diem obiit Villelmus Anders, praefectus mājor mīlitum āeriōrum et astronauta quī annō millēsimō nōningentēsimō duodēseptuāgēsimō notissimam imāginem tellūris supra lūnam orientis dēscrīpserat, diē Veneris, cum aeroplānum sōlus gubernāret dē caelō dēlapsus est in mare prope īnsulam Jones dictam, nōn longē ā Bellinghāmiā. Vīxit annōs nōnāgintā.
Hī sunt Nuntiī Latīnī Vasintōniēnsēs, quī in Occidentālī studiōrum Ūniversitāte Vasintōniēnsī collectī sunt ac recitantur. Hodiē est septimus diēs mēnsis Iūniī. Netanyāhū invītātus Benjamin Netanyāhū, minister prīmārius Isrāēlītārum, ab utrāque factiōne Americānā īnvītātur quī diē vīcēsimō quartō mēnsis Jūliī coram senātū Americānōrum ōrātiōnem habeat ut bellum dēfendat, quod gerit in Palaestīnōs. Netanyāhū sōlus erit magistrātus alterīus gentis quī quattuor ōrātiōnēs in senātū recitāverit. Quīdam autem senātōrēs negant sē adfutūrōs; inter quōs numerātur Bernhardus Sanders, quī dīxit Netanyāhū iūs in bellō violāvisse. Violentia in Germaniā Manhēmī diē Veneris et diē Martis duo impetūs factī sunt in hominēs, et ūnus custōs pūblicus, quippe quī prīmum impetum cohibēre cōnātus esset, est occīsus. Diē enim Veneris custos pūblicus, quī Michaēlem Stüzenberger in politicam auctōritātem fidēī Mahōmētānōrum reclāmantem ā sīcāriō dēfendēbat, ipse cultrō est percussus, et sex aliī sunt vulnerātī. Cum percussor, Sulaiman Ataee nōmine in Afghāniā nātus esset et gregī latrōnum “Taliban” dictō favēret, Anna Faeser, ministra rēbus internīs praeposita, dīxit fierī posse ut necesse esset Afghanōs Sȳrōsque, quī perniciem salūtī pūblicae molīrēntur, celeriter dēportārī. Diē autem Martis Henrīcus Koch, candidātus factiōnis dextae, in eādem urbe alterō impetū est vulnerātus. Comitia Mexicāna Suffrāgiīs populāribus in Mexicō lātīs numerātīsque, Claudia Scheinbaum tantam tulit victōriam, quantā nullus alius candidātus hōc saeculō glōriārī potest, ac praeses creābitur Mexicānōrum. Ēius factiō, quae Mōrēna dīcitur, utramque dominātūra cameram senātūs Mexicānōrum vidētur. Inter comitia in regiōne Mexicānā, quae Angelopolis sīve Cīvitas Angelōrum dīcitur, duo hominēs sunt occīsī; et hōc annō duodēquadrāgintā candidātī, quī variōs magistrātūs ambiēbant, sunt interfectī, cum latrōnēs saeviōrēs quam annīs praeteritīs sē praestārent. Comitia Indōrum Suffrāgiīs Indōrum lātīs, Narendra Modī diē octāvō tertium creābitur minister prīmārius, quamquam factiō ēius populāris, quae inde ab annō bis millēsimō quartō decimō domināta erat, tantam clādem passa est ut auctōritātem perdiderit in senātū. Bukēlē inaugurātus Nayib Bukēlē diē Saturnī secundum creātus est praeses Salvātōriānōrum, ut quī mēnse Februāriō quattuor partēs omnium suffrāgiōrum tulisset. Inaugurātus Bukēlē ōrātiōnem habuit, quā dīxit Salvatōriam aegrōtāre sed cancrō, quō nōmine dominātiōnem latrōnum significāvit, tandem esse līberam. Iustitiō enim indictō Bukēlē ad octogintā mīlia cīvium sine crimine pūblicīs vinculīs tenet, quā rē, latrōnibus repressīs et pāce post diūturnōs tumultūs impositā, populārī favōre fruitur. Lēgātus Britannus dīmissus Iōannēs Benjamin, lēgātus Britannōrum, quī in Mexicōs missus erat, dīmissus est, cum sclōpum in comitem dīrexisset. Lēgātus iter faciēbat ad Sinalōam et Durangum cīvitātēs Mexicānōrum, quae ā latrōnibus vexantur; dē quā rē vidēbātur lēgātus iocārī. Quamquam lēgātus digitum nōn vidētur in manuleā sīve chēlā posuisse, nihilōminus cella glandium in sclōpō īnfixa erat, nec sclōpus, etiam quī exonerātus vidētur, in ullum hominem umquam dīrigī dēbet. Sīnēnsium Chang'e 6 Sīnēnsium instrūmentum explorātōrium, quod Chang'e sexta vocātur, in lūnae parte tenebrōsā dēscendit, specimina lapidum duōs diēs collēgit, deinde ā lūnā iterum in caelum cum speciminibus ascendit, ut in terram diē vīcēsimō quīntō regrediātur. Nulla alia gēns usque potuit specimina ā parte tenebrōsā colligere atque ad terram referre. Chang'e est nōmen deae Sinēnsis, quae ad lūnam ascendisse atque in palātiō lūnārī habitāre dīcitur. Boeing Starliner Americānī novissimam navem sīderālem, Starliner dictum, in caelum mīsērunt quae duōs astronautās, Sunītam Williams et Barrium Wilmore, integrōs incolumēsque tuilt ad Omnium Gentium Statiōnem Caelestem. Williams Wilmoreque octō diēs in Statiōne manēbunt, deinde eādem capsā cosmicā quā advenērunt rursus ad terram dēlābentur. Duo igitur nunc habent Americānī vehicula, quibus ad orbitam ascendant, vidēlicet Starliner, quam Boeing societas Vasintōniāna facit, et Dracōnem, quam SpaceX parat. SpaceX Starship Novissimum et maximum vehiculum, quod SpaceX facit, Starship sīve Nāvis Sīderālis, diē Iōvis ā Texiā cīvitāte in caelum missum est et in mare Indōrum dēlapsum. Nāvis Sīderālis, quae tōta potest multōtiēns in caelum mittī atque in terram relābī, māiorem vim materiae pretiō minōre in caelum tollere poterit quam etiam Falcō nōnus, quī Dracōnem ad Omnium Gentium Statiōnem Caelestem prōpellit. Fierī etiam potest ut Nāvis Sīderālis cīvēs Americānōs ad Lūnam ferat annō bis millēsimō vīcēsimō sextō. Herculāneum dēformātum Batāvus in Ītaliam voluptātis causā profectus calamō indēlēbilī nōmen suum in pariete scrīpsit Herculāneī. Quī ferē statim comprehēnsus in iūs vocābitur crīmine operum dēformātōrum. Annō priōre Britannus quīdam dēprehēnsus est Rōmae nōmen suum in Colossēō clāvī scalpēns. Tyrannosaurus Meirax Fossilia rāra ‘tyrannosaurī meiracis' sīve ‘iuvenosaurī rēgis' sunt inventa ā Liam et Jessin Fisher fratribus quī septem et decem annōs nātī sunt. Nam dum puerī cum patre fossilia in Dacōtā Septentriōnālī quaerunt, subitō magnum femur in terrā sepultum repperērunt. Primō autem diē excavātiōnis maxillam quoque multīs magnīs tyrannosaurī rēgis dentibus instructam invenērunt. Tyrannosaurus rex sīve meirax erat ad quindecem annōs natus, et quinque et vīginti pedum altitūdine, et tria mīlia lībrārum pondō, et vīxit abhinc sescentiēs septuāgiēs centēna mīlibus annōrum. Cum familia id prīmum vīdisset, quod invēnisset, Liam dīxit “est dīnosaurus!” Quibus dictīs, grātias auscultātoribus agimus. Cūrāte ut bene valeātis.
Hī sunt Nuntiī Latīnī Vasintōniēnsēs, quī in Occidentālī studiōrum Ūniversitāte Vasintōniēnsī collectī sunt ac recitantur. Hodiē est trīcēsimus prīmus diēs mēnsis Māiī. Praeses Damnātus Donaldus Trump, ōlim praeses et nunc candidātus quī summum magistrātum Americānōrum dēnuō ambit, Iovis die factus est primus praeses quī est ā jūdicibus damnātus. Dixit autem sē sententiam appellātūrum causae, quae in sē ab adversāriīs obtrectātōribusque politicīs esset lāta. Diē porrō Veneris dīxit sē, intrā diem post iūdicium nūntiātum, trecentiēns quinquāgiēns centēna mīlia dollarōrum accēpisse ā fautōribus, quī vellent sē vidēre praesidem factum. Terra in Papuā Novā Guineā lapsa In Papuā Novā Guineā ad duo mīlia hominum putantur sub terrā lapsā esse sepulta. Nam sex oppidula sunt terrā obruta in regiōne remōtā, ubi nullae sunt machinae quibus lutum lapidēsque āmoveantur. Pōns porro in viā, quā ad oppidula sepulta dūcitur, corruit, et imbrēs pergunt efficere ut terra sit cadūca lūbricaque. Proelia in Marī Rubrō Houthiānī Iemenītae diē Veneris dictitābant sē missilibus oppugnāsse Americānōrum nāvem āeroplānigeram Eisenhower appellātam, in quam nullum damnum videtur illātum esse. Americānī autem et Britannī nautae impetūs sex in Iemeniam fēcērunt ut āeroplāna automata et missilia dēlērent. Houthiānī enim, ut quī amīcī sociīque sint Persārum, solent nāvēs onerāriae in Marī Rubrō oppugnāre et līberum commercium inter gentēs vexāre. Novus Minister Prīmārius in Hāītiā Concilium extraordinārium ad rempūblicam Hāītiānam restituendam diē Martis nuntiāvit Geraldus Conille, quī ōlim minister prīmārius septem mēnsēs fuerat, ad tempus minister prīmārius dēnuō creātum īrī. Concilium anteā selēgerat Frederīcum Bélizaire quī minister prīmārius esset, sed illa sententia est abrogrāta. Auxiliāriī, quōs ad reprimendōs latrōnēs, quī quattuor partēs Portūs Principis capitis Hāītiae regunt, atque ad pācem redintegrandam prōmīserant Keniānī, nōndum in Hāītiam pervēnērunt, neque certum est eōs ventūrōs esse. Novus Minister Prīmārius in Batāviā Factiōnēs, quae ad novum regimen in Batāviā constituendum consociātae sunt, proposuērunt ut Richardus Schoof, ōlim praefectus speculātōribus, creārētur minister prīmārius. Schoof ipse ad nullam factiōnem pertinet neque in senātū umquam cōnscriptus erat. Nova consociātiō factiōnum dextrārum, quam Geraldus Wilders composuit, cōnābitur numerum dēminuere immigrantium. Africa Merīdiōnālis Suffrāgiīs in Africā Merīdiōnālī lātīs, Congressus Africānus et Natiōnālis, factiō politica quae trīgintā annōs in illā terrā domināta est, nunc nōn vidētur posse māiōrem partem suffrāgiōrum ferre itaque debēbit cum aliīs factiōnibus consociārī ut magistrātūs prōpōnat. Congressū Africānō et Natiōnālī dominante, res oeconomica pessum īvit, et numerus pauperum crēvit, atque etiam vīs ēlectrica dēficere coepit. Birmānia cadēns Mīlitāre regimen Birmānōrum, quod annō bis millēsimō vīcēsimō prīmō rempūblicam ēverterat, fertur māiōrem partem Birmāniae cessisse latrōnibus gentilīcibus, quae singulīs in regiōnibus gentibusque reīpūblicae nunc pollent. Regimen mīlitāre nunc ferē ab omnibus līmitibus expulsum est, neque officia reīpūblicae ergā suōs cīvēs vīcīnāsve gentēs gerere posse putātur. Ad trīciēns centēna mīlia Birmānōrum facta sunt profuga in suā terrā. Stercus follibus volātilibus missum Cōrēānī boreālēs in merīdiōnālēs partēs mīsērunt stercus follibus volātilibus vectum, quod “dōnum sincēritātis” vocāvērunt. Ducentī et sexāginta follēs feruntur līmitēs inter partēs boreālēs et merīdiōnālēs transgressī esse, quōs Boreālēs Cōrēānī dīcunt sē lēge tāliōnis mīsisse, postquam Merīdiōnālēs Cōrēānī similēs follēs genere carminum “K-pop” dictō onerātōs ad septentriōnēs mīsissent. Tauromachia in Colombiā interdicta Inter ferē omnēs senātōrēs Colombiānōrum diē Martis convēnit prohibendam, nē quis in arēnā spectāculī causā cum taurīs pugnāret. Iōhannēs enim Carolus Lōsāda senātor Colombiānus dīxit cruciātum et barbariem nōn posse partem cultūs cīvīlis habērī. Nunc igitur tauromachia sīve vēnātiō taurōrum tantum fit in Aequitōriā, Galliā, Hispāniā, Lusitāniā, Mexicō, Perūviā, Venetiolā . Furtīvae Rēs Antīquae Ītalīs Redditae Ītalī gaudent ex Americā Foederātā reddī sescentās rēs antīquās, ut signa aenea, nummōs aureōs, opera tessellāta, cōdicēs manū scriptōs. Quae ā fūribus Ītalīs sublāta erant et tam ā mūsēīs Americānīs quam ā prīvātīs cīvibus empta sed nuper sunt ā magistrātibus Americānīs recuperāta atque Italīs restitūta.
Iūdicium Omnium Gentium pācem iubet Iūdicium Omnium Gentium diē Veneris iussit Isrāēlītās statim dēsistere dē impetū in Rafah terram Palaestīnōrum faciendō. Sīc autem iūdicēs etiam iussērunt annō bis millēsimō vīcēsimō secundō Russōs ā bellō in Ūcrāīnēnsēs gerendō dēsistere: nullam autem potestatem habent iūdicēs, quā sententiās in ullās gentēs impōnant. Itaque respondit Isrāēlītārum minister bellī suōs pergere secundum iūs gentium bellum gerere. Ebrahīm Raīsī mortuus Ebrahīm Raīsī, praeses Persārum, in montibus suae terrae periīt, cum helicopterum dē caelō dēlapsum esset. Nullum signum est impetūs factī neque ullīus alterīus reī quae suspiciōnem pervestīgātōribus praebeat. Inter aliōs, quī in helicopterō periērunt, est HossEIN AmIR-AdollAHian, minister rēbus externīs praepositus. Luctus quinque diērum indictus est Persīs, et Raīsī est diē Iōvis Meschēdae in Persiā sepultus. Vīxit annōs sexāginta et trēs. Ēversōrēs reīpūblicae Congoēnsis comprehēnsī In populārī rēpūblicā Congoēnsī, mīlitēs prohibuērunt nē rēs pūblica everterētur, cum Christiānus Malanga, cīvis Americānus, Marcellusque fīlius cōnātī essent in summī magistrātūs palātium facere impetum. Christiānus refertur esse occīsus; duo aliī Americānī, Tyler Thompson et Benjamin Reuben Zalman-Polun, comprehēnsī esse dīcuntur. Trēs Americānī in Hāītiā occīsī In Hāītiā trēs Americānī, Christiānī quī caritātis causā cōnābantur Hāītiēnsēs adiuvāre, sunt diē Iōvis ā latrōnibus occīsī. Custōdēs autem pūblicī auxiliāriī, quōs Keniānī aliaeque gentēs dīxērunt sē missūrōs ad latrōnēs reprimendōs, nōndum advēnērunt. Nova Calēdonia Post longās et vehementēs reclāmātiōnēs, quās Emmanuēl Macrōn praeses Gallōrum “insurrectiōnem” sīve repentīnum tumultum ac dēfectiōnem vocāvit, magistrātūs Gallicī negant sē velle vī cogere incolās aboriginēs, quī Canāquī apellāntur, suffrāgium dare recentiōribus, quī plērīque ex Eurōpā oriundī sunt. Nam Canāquī potestātem, quam in suā īnsulā habent, perdere nōlunt. Hibernī, Hispānī, Norvēgī Palaestīnōs agnōscunt Hibernī, Hispānī, Norvēgī diē Mercuriī nūntiāvērunt sē velle rempūblicam Palaestīnōrum rīte agnōscere, ut pax inter Israelītās et Palaestīnōs redintegrārētur. Jōnās Store, prīmārius minister Norvēgōrum, dīxit nullam fore inter duās illās gentēs pācem, nisi inter duās rēspūblicās. Israēlītae autem diē Iōvis lēgātōs Hibernōrum, Hispānōrum, Norvēgōrum reprehendērunt. Purgātur exercitus Russōrum Quinque Russī, inter quōs Vadim Shamrim praefectus locumtenēns numerātur, nuper comprehēnsī sunt, ut quī accusentur corruptiōnis. Ā mēnse Aprīlī, quō Timur Ivanov vicārius minister Russiae defendendae comprehēnsus est, magistrātūs vehementer cōnantur corruptiōnem cohibēre, quā Russōrum exercitus bellum in Ūcrāīnēnsēs gerēns apertē vexātur. Comitia in Britanniā habenda Rishīus Sunak, minister prīmārius Britannōrum, diē Mercuriī nūntiāvit comitia habenda esse quartō diē mēnsis Iūliī. Hominēs populāris opīniōnis metiendae perītī negant factiōnī rēbus conservāndīs, cui Sunak praeest, ullam esse in comitiīs spem salūtis. Sunak autem quīntus est minister prīmārius intrā annōs octō. Factiō Germanica expulsa Factiō dextra et Germanica, quae se “alius modus Germānīs” vocat, ē cōnsociātiōne partium dextrārum, quae in senātū Eurōpaeōrum sedent, est expulsa, postquam candidātus ēius praecipuus, Maximiliānus Krah, coram Italīs diurnāriīs asseclās dēfendit Hitleriānae factiōnis, quī secundum bellum omnium gentium gessērunt. Paulō anteā Marīna LePen, Galla, eandem factiōnem repudiāverat. Krah porro propter sua verba coactus est ab honōribus factiōnis suae abdīcāre, sed nōn ā factiōne ipsā discēdere: adiūtor autem ēius, quem diurnāriī “Jian G.” sine nōmine familiārī appellant, mēnse Aprīlī comprehēnsus est ut speculātor Sīnēnsis. Comitia ad novōs Eurōpaeōs senātōrēs ēligendōs mēnse Iūniō habēbuntur. Orca Impacta Ministeriō rēbus conservandīs praepositō in Novā Zeelandiā dēlātum est spectāculum cinemātographicum in quō vir est cōnātus corpus suum in orcae corpus impingere. Postquam descenderat in mare, vir nātāvit ad orcam atque ēius fīliam, minimē suspicācēs, et ille cōnātus est animālia iterum tangere. Magistrātūs sunt “rēvēra obstupefactī” cum audīvissent virum clāmantem “tetigī id, tetigī id.” Vir multātus est sescentīs nummīs Novae Zeelandiae.
6/8: Plentiful Country: The Great Potato Famine and the Making of Irish New York Hardcover – March 12, 2024 by Tyler Anbinder (Author) https://www.amazon.com/Plentiful-Country-Potato-Famine-Making/dp/031656480X/ref=tmm_hrd_swatch_0?_encoding=UTF8&qid=&sr= In 1845, a fungus began to destroy Ireland's potato crop, triggering a famine that would kill one million Irish men, women, and children—and drive over one million more to flee for Americ. 1910 DUBLIN
The House just voted to advance Speaker of the House Mike Johnson's $100b “America Last” foreign wars package with zero border security for the US.See omnystudio.com/listener for privacy information.
This is a free preview of a paid episode. To hear more, visit www.americanprestigepod.comSamuel Moyn, Chancellor Kent Professor of Law and History at Yale, makes his return to the pod to discuss his book Liberalism Against Itself: Cold War Intellectuals and the Making of Our Times. The group examines the Cold War liberal intellectuals featured in the book like Isaiah Berlin, Gertrude Himmelfarb, and Karl Popper, the interwar roots of Americ…
NFL Week 9 Reactions! Chris Long and Kyle Long break down each game in the NFL - Tua's final drive agains the Chiefs, the Eagles withstand the Cowboys and the Ravens are the best team int he NFL! We also breakdown Josh Dobbs masterful performance on literally no prep in Minnesota and CJ Stroud's historic day as a passer vs the Bucs. Enjoy the recaps, enjoy the Americ'as Teams and enjoy the Miller Lite Moments! (1:58) - America's Teams: Bryant-Denny Stadium for Alabama vs LSU, Oregon and the Las Vegas Raiders and Antonio Pierce (24:00) - Miami Dolphins @ Kansas City Chiefs: KC's Stout Defense Shuts Down Tua (39:50) - Seattle Seahawks @ Baltimore Ravens: Are the Ravens the Best Team in the NFL? (51:40) - Buffalo Bills @ Cincinnati Bengals: Joe Burrow has the Bengals BACK (1:00:35) - Dallas Cowboys @ Philadelphia Eagles: Brandon Graham shows up and Jalen Hurts is the Toughest Man on the Field (1:13:10) - Josh Dobbs' Remarkable Performance with Literally No Preparation, CJ Stroud's Historic Passing Day, Carolina's Tough Day vs Indy and We Talk About the Patriots (Apologies Josh McDaniels) (1:36:15) - Ugly Games: Arizona Cardinals at Cleveland Browns, Chicago Bears at New Orleans Saints and LA Rams at Green Bay Packers (1:47:20) - Miller Lite Moments and MNF Preview Delivered by Little Caesars Want to win a chance to watch the NFL Conference Championships with Chris Long and the Green Light crew in Studio J? Enter below: MILLERLITE.COM/GREENLIGHTSWEEPS This podcast is brought to you by Cash App. With multiple tools for saving, spending, and sending, Cash App is the easy way to stay in control of your money. Cash App is a financial platform, not a bank. Banking services provided by Cash App's bank partner(s). Cash App's Football Dreams Giveaway: NO PURCHASE NECESSARY TO ENTER OR WIN. Open to US residents, 21 and up. Ends 11/9/23. For complete rules, visit cash/app/exclusives/footballdreams2023 Use the GameTime app for all your ticketing needs. Create an account and use code GREENLIGHT for $20 off your first purchase. Terms apply. Download the GameTime app today last minute tickets lowest price guaranteed. Make sure to check out Fax and the King every Wednesday on YouTube: https://www.youtube.com/@FaxAndTheKing Have some interesting takes, some codebreaks or just want to talk to the Green Light Crew? We want to hear from you. Call into the Green Light Hotline and give us your hottest takes, your biggest gripes and general thoughts. Day and night, this hotline is open. Green Light Hotline: (202) 991-0723 Send any Talent Search submissions to: social@chalkmedia.com Include any video of your talents, takes and bits as well as a little bit about yourself. Love hearing from the Green Light fans. Also, check out our paddling partners at Appomattox River Company to get your canoes, kayaks and paddleboards so you're set to hit the river this summer. https://paddleva.com/ Green Light Spotify Music: https://open.spotify.com/user/951jyryv2nu6l4iqz9p81him9?si=17c560d10ff04a9b Spotify Layup Line: https://open.spotify.com/playlist/1olmCMKGMEyWwOKaT1Aah3?si=675d445ddb824c42 Green Light Tube YouTube Channel: https://www.youtube.com/c/GreenLightTube1 Green Light with Chris Long: Subscribe and enjoy weekly content including podcasts, documentaries, live chats, celebrity interviews and more including hot news items, trending discussions from the NFL, MLB, NHL, NBA, NCAA are just a small part of what we will be sharing with you. Learn more about your ad choices. Visit podcastchoices.com/adchoices