POPULARITY
Hī sunt Nuntiī Latīnī Vasintōniēnsēs, quī in Occidentālī studiōrum Ūniversitāte Vasintōniēnsī collectī sunt ac recitantur. Hodiē est trīcēsimus prīmus diēs mēnsis Māiī. Praeses Damnātus Donaldus Trump, ōlim praeses et nunc candidātus quī summum magistrātum Americānōrum dēnuō ambit, Iovis die factus est primus praeses quī est ā jūdicibus damnātus. Dixit autem sē sententiam appellātūrum causae, quae in sē ab adversāriīs obtrectātōribusque politicīs esset lāta. Diē porrō Veneris dīxit sē, intrā diem post iūdicium nūntiātum, trecentiēns quinquāgiēns centēna mīlia dollarōrum accēpisse ā fautōribus, quī vellent sē vidēre praesidem factum. Terra in Papuā Novā Guineā lapsa In Papuā Novā Guineā ad duo mīlia hominum putantur sub terrā lapsā esse sepulta. Nam sex oppidula sunt terrā obruta in regiōne remōtā, ubi nullae sunt machinae quibus lutum lapidēsque āmoveantur. Pōns porro in viā, quā ad oppidula sepulta dūcitur, corruit, et imbrēs pergunt efficere ut terra sit cadūca lūbricaque. Proelia in Marī Rubrō Houthiānī Iemenītae diē Veneris dictitābant sē missilibus oppugnāsse Americānōrum nāvem āeroplānigeram Eisenhower appellātam, in quam nullum damnum videtur illātum esse. Americānī autem et Britannī nautae impetūs sex in Iemeniam fēcērunt ut āeroplāna automata et missilia dēlērent. Houthiānī enim, ut quī amīcī sociīque sint Persārum, solent nāvēs onerāriae in Marī Rubrō oppugnāre et līberum commercium inter gentēs vexāre. Novus Minister Prīmārius in Hāītiā Concilium extraordinārium ad rempūblicam Hāītiānam restituendam diē Martis nuntiāvit Geraldus Conille, quī ōlim minister prīmārius septem mēnsēs fuerat, ad tempus minister prīmārius dēnuō creātum īrī. Concilium anteā selēgerat Frederīcum Bélizaire quī minister prīmārius esset, sed illa sententia est abrogrāta. Auxiliāriī, quōs ad reprimendōs latrōnēs, quī quattuor partēs Portūs Principis capitis Hāītiae regunt, atque ad pācem redintegrandam prōmīserant Keniānī, nōndum in Hāītiam pervēnērunt, neque certum est eōs ventūrōs esse. Novus Minister Prīmārius in Batāviā Factiōnēs, quae ad novum regimen in Batāviā constituendum consociātae sunt, proposuērunt ut Richardus Schoof, ōlim praefectus speculātōribus, creārētur minister prīmārius. Schoof ipse ad nullam factiōnem pertinet neque in senātū umquam cōnscriptus erat. Nova consociātiō factiōnum dextrārum, quam Geraldus Wilders composuit, cōnābitur numerum dēminuere immigrantium. Africa Merīdiōnālis Suffrāgiīs in Africā Merīdiōnālī lātīs, Congressus Africānus et Natiōnālis, factiō politica quae trīgintā annōs in illā terrā domināta est, nunc nōn vidētur posse māiōrem partem suffrāgiōrum ferre itaque debēbit cum aliīs factiōnibus consociārī ut magistrātūs prōpōnat. Congressū Africānō et Natiōnālī dominante, res oeconomica pessum īvit, et numerus pauperum crēvit, atque etiam vīs ēlectrica dēficere coepit. Birmānia cadēns Mīlitāre regimen Birmānōrum, quod annō bis millēsimō vīcēsimō prīmō rempūblicam ēverterat, fertur māiōrem partem Birmāniae cessisse latrōnibus gentilīcibus, quae singulīs in regiōnibus gentibusque reīpūblicae nunc pollent. Regimen mīlitāre nunc ferē ab omnibus līmitibus expulsum est, neque officia reīpūblicae ergā suōs cīvēs vīcīnāsve gentēs gerere posse putātur. Ad trīciēns centēna mīlia Birmānōrum facta sunt profuga in suā terrā. Stercus follibus volātilibus missum Cōrēānī boreālēs in merīdiōnālēs partēs mīsērunt stercus follibus volātilibus vectum, quod “dōnum sincēritātis” vocāvērunt. Ducentī et sexāginta follēs feruntur līmitēs inter partēs boreālēs et merīdiōnālēs transgressī esse, quōs Boreālēs Cōrēānī dīcunt sē lēge tāliōnis mīsisse, postquam Merīdiōnālēs Cōrēānī similēs follēs genere carminum “K-pop” dictō onerātōs ad septentriōnēs mīsissent. Tauromachia in Colombiā interdicta Inter ferē omnēs senātōrēs Colombiānōrum diē Martis convēnit prohibendam, nē quis in arēnā spectāculī causā cum taurīs pugnāret. Iōhannēs enim Carolus Lōsāda senātor Colombiānus dīxit cruciātum et barbariem nōn posse partem cultūs cīvīlis habērī. Nunc igitur tauromachia sīve vēnātiō taurōrum tantum fit in Aequitōriā, Galliā, Hispāniā, Lusitāniā, Mexicō, Perūviā, Venetiolā . Furtīvae Rēs Antīquae Ītalīs Redditae Ītalī gaudent ex Americā Foederātā reddī sescentās rēs antīquās, ut signa aenea, nummōs aureōs, opera tessellāta, cōdicēs manū scriptōs. Quae ā fūribus Ītalīs sublāta erant et tam ā mūsēīs Americānīs quam ā prīvātīs cīvibus empta sed nuper sunt ā magistrātibus Americānīs recuperāta atque Italīs restitūta.
Humza Iousaf magistrātū abdicat Humza Iousaf, quī annum fuit minister prīmārius Caledōniōrum, magistrātū abdicāvit. Dē quō Alister Jacobus, minister rēbus internīs praepositus, dīxit rectē factum esse, cum Iousaf ab alterā difficultāte in alteram errāvisset, nec senātus fīdūciam ēius habuisset. Senātus Caledōniōrum parātus erat nōn semel sed bis hāc hebdomade senātōrēs sententiam rogāre, utrum fīdūciam magistrātuum habērent, neque Iousaf vidēbātur posse senātōribus suādēre, nē magistrātus sibi tollerētur. Factiō ēius, Caledōnica et Nātiōnālis, quae septendecim annōs pollēbat, vidētur Opificum factiōne dēbilior facta esse, secundum hominēs populāris opīniōnis metiendae perītōs. Iousaf quasī in gladium incumbere coactus est postquam ipse cōnsilium, quō sua factiō cum factiōne Viridī auctōritātem partīta esset, dīrupuerat nōn sine offēnsiōne. Abū Huzeifa occīsus Exercitus Maliānus refert sē occidisse Abū Huzeifa, quī et “Higgō” vocitābātur, Marociēnsem dūcem latrōnum quī sociātī sunt cum Chalifātū Islāmicō. Malia et Niger et Burkīna Fāsō saepe oppugnābantur ā latrōnibus Mahomētānīs. Americānī quinquāgiēns centēna mīlia dollārōrum offerēbant eī, quīcumque deferret Huzeifa, ut qui quattuor mīlitēs Americānōs occīdisset. Senātor ē senātū Canadēnsium ējectus Petrus Poilievre, senātor in Canadēnsium senātū et dux factiōnis magistrātibus oppositæ, ējectus est ē senātū cum dīxisset Iustīnum Trudeau, ministrum prīmārium, esse īnsānum, ut quī illicitum ūsum medicāmentōrum reprimere nōllet. Factiō, cui praeest Poilievre, secundum hominēs populāris opīniōnis metiendæ perītōs, longē fertur posse factiōnem magistrātuum superāre in comitiīs, quae sunt ante Novembrem mensem annō proximō habenda. Britannī migrantem in Ruandam mittunt Aliēnus quī in Britanniam migrāre voluit, suā sponte ēlēgit ut in Ruandam mitterētur. Quī prīmus dīcitur esse, quī foedere inter Britannōs et Ruandēnsēs pactō ē Britanniā expellātur. Magistrātūs autem Britannī referunt sē coepisse alienigenās, quī magistrātuum iniussū in fīnēs Britannōrum intrāverint, tenēre quī nōn suā Marte sed nōlentēs in Ruandam dēportentur. Hāītia Extraordinārium concilium ad Hāītiānam rempūblicam restituendam diē Martis Edgardum Leblanc Fils, quī ōlim fuerat princeps senātūs Hāītiēnsium, praesidem prō tempore fēcit, et Frederīcum Belizaire, ōlim ministrum juvenibus ludīsque praefectum, prō tempore prīmārium ministrum. Oportēbit novōs magistrātūs īnsulam, cūius magna pars in dominātū latrōnum iacet, dēnuō in potestātem reīpūblicae redigere et populāria comitia habēre. Quibus factīs latrōnēs, quī magis quam regimen pollent, coepērunt in quibusdam partibus Portūs Principis, capitis Hāītiae, omnia, quae potuērunt, combūrere. Incertum igitur manet, utrum Frederīcus Belizaire pacem restituere latrōnēsque reprimere possit. Dē Americānīs in Nigrī Russī Mīlitēs in eadem castra intrāvērunt, ubi Americānī ē Nigrī expellendī adhūc versantur. Americānī māiōrem præfectum mīlitiæ, id est dūcem duābus stellīs insignītum, mīsērunt quī cōnārētur mīlitēs dē Nigrī bene dēdūcere. Dē Fujian nāvī aēroplānigera Sinēnsēs diē Mercuriī Fujian, tertiam et novissimam nāvem aēroplānigeram, prīmum in mare mīsērunt. Tōta nāvis est ā Sēribus facta in Sīnīs secundum cōnsilia Sīnēnsium propria, cum multa dē priōribus nāvibus cōnsiliō Russicō factīs didicerint architectī nāvium. Nunc sōlī Americānī habent plūrēs nāvēs, quae aēroplāna gerunt, quam Sīnēnsēs, quī classem inter maximās habent.
Haītia Dum Ariēl Henrīcus tyrannus Haītiae in Keniam proficīscitur unde auxilia quaereret, latrōnēs, dūce Iacōbō Chérizier, subitō in praesidia custōdum pūblicōrum impetūs fēcērunt et in duōs carcerēs, unde quattuor mīlia sociōrum līberāvērunt. Ariēl Henrīcus, nullō populārī suffrāgiō ēlectus, quī sē praesidem et ministrum prīmārium et ministrum rēbus internīs praefectum vocitat, prōmīserat sē mēnse Februāriō tyrannidem dēpositūrum ut comitia habērentur, nunc dīcit sē statim esse abdicātūrum postquam novum concilium ad rempūblicam tuendam constituendum novum magistrātum sēlēgisset. Iacōbus autem Chérizier, scelerātus sīcārius quī et “Barbacōa” appellātur, latrōnum gregēs consociāvit quibus regimen Ariēlis Henrīcī ēverteret. Itaque latrōnēs, quī quattuor partēs Portūs Principis, principālis urbis Haītiae, regunt, coepērunt institūta pūblica, ut etiam argentāriam reīpūblicae, oppugnāre et āeroportum obsidēre. Ipse Ariēl Henrīcus, cum āeroportū obsessō nōn potuisset in Haītiam regredī, ad īnsulam Sanctī Iōannis fūgit itaque in diciōnem Americānōrum, ubi in custōdiā mīlitum līmitāneōrum tenētur. Sēdes lēgātiōnis Americānae, quae omnēs cīvēs iam monuerat ut dē fīnibus Haītiēnsium quam prīmum dēcēderent, super additō praesidiō mīlitum classicōrum tuētur. Mōles in Gāzā Palaestīnōrum mūnienda Classis Americāna nūntiāvit sē mōlem et novum portum in ipsō mārī mūnitūram, ut hūmānitātis causā cibī et medicāmenta et alia necessāria in Gāzam, quae ab Isrāēlītīs obsidētur, nāvibus importārentur. Quod opus intrā duōs mēnsēs factum īrī putātur. Bellum enim, quod inter Isrāēlītās et Palaestīnōs geritur, obstat nē satis cibōrum viīs terrestribus īnferātur, et auxiliō caelitus dēmissō nonnullī iam periērunt. Victōria Nūland mūnere abdicat Victōria Nūland, Americānōrum vice-secretāria politicīs rēbus externīs, subitō nuntiāvit sē mūnus abdicātūram. In ēius locum prō tempore successūrus est Iōannes Bass, quī lēgātus erat in Afghāniā. An TikTok sit interdīcendum Americānī senātōrēs utrīusque factiōnis novam lēgem prōposuērunt, quā TikTok interdīcerētur, ut instrūmentum Sīnēnsium ad iuvenēs Americānōs corrumpendōs conturbandōsque excogitātum. Quam lēgem plerīque senātōrēs īnferiōris cameræ probāvērunt; restat itaque ut superior camera sententiam dīcat. Iōsēphus porrō Biden, praesēs, quī nuper ipse coepit per TikTok hortārī iuvenēs ut sē dēnuō facerent praesidem, dīxit sē velle TikTok interdīcī; alter autem candidātus, Donaldus Trump, quī, cum praeses esset, cōnātus est suō ēdictō TikTok interdīcere, nunc negat idem esse interdīcendum. Comitia Lūsitānica Suffrāgiīs in Lūsitāniā lātīs, factiō media et dextra, quae Cōnsociātiō Populāris vocātur, dēvīcit factiōnem Socialistārum, sed non ita ut sola possit sine assēnsū alterīus cūiusdam factiōnis rempūblicam gubernāre. Tertia autem factiō, “Satis” dicta, nova et in dextrās partēs etiam prōnior est, quae vult numerum immigrantium dēminuere et corruptōs magistrātūs in iūs vocāre; itaque Cōnsociātiō Populāris negat sē posse cum illīs sociārī. Akīra Toriyāma dē vītā dēcessit Akīra Toriyāma, pictor Iāpōnicus quī nubeculātās fābulās dēlīneāvit, octāvō diē dē vītā dēcessit. Notissimī operis, quod Toriyāma excogitāvit, titulus est “orbēs draconteī”: agitur enim dē Son Gōkū, puerō quī septem quaerit orbēs quibus dracōnēs advocārī possunt; cūius operis librōrum ad quater mīliēns centēna mīlia exemplōrum vendita sunt per utrumque orbem terrārum. Toriyāmā vīxit annōs duodēseptuāginta.
13-X-2023. IN ISRAEL ET IN GAZA. ‘CHRONICO hebdomadali’ ‘de Israelis et Hamas bello’. // In primis, ‘ELEMENTA aliqua’ ‘ad eventus intelligendum’ ‘PERHIBEMUS’. // Hoc, tantum in lingua latina REPORTAMUS. // De Hamas. Hamas est factio politica Palestinensis. Nomen in brevius ‘hamas’ appellationem pleniorem ‘Commotio rebellionis Islamicae’ redigit. Die septimo mensis Octobris anno Domini bis millesimo vicesimo tertio, Hamas milibus missilium igneorum e Gaza necnon viribus pedestris Israelem aggredit. Deinde Israel Palestinis bellum denuntiat (EX VICIPAEDIA). // De Israel. Civitas Israel, civitas Iudaica et Democratica est. Limes suus australis cum Aegypto et Sectore Gazense est. Beniaminus Netanjahu, die undetricesimo mensis Decembris anno Domini bis millesimo vicesimo secundo rursus per coniunctionibus factionum primus minister creatus est (EX VICIPAEDIA). // Postea, ‘chronicon hebdomadalem’ ‘de Israelis et Hamas bello’ ‘NUNTIAMUS’. // In die Martis. // In ‘THE JERUSALEM POST’ ‘LEGITUR’: ‘Plures quam trescentas milia’ ‘COPIAS SUBSIDARIAS’ ‘VOCATAS SUNT’. Mortuorum numerus ad nongentos et vulneratorum numerus ad duo milia sescentos ADVENIT. ‘Copiae ad Israelem Defendendum (abbreviatione anglica I-De-eF) ‘sectorem Gazae’ ‘VULT’. // In die Mercurii. // In ‘THE JERUSALEM POST’ ‘LEGITUR’: ‘Classis Aerei Israelis (abbreviatione anglica I-A-eF) AEROPLANA INSECTATORIUM’ ‘incursiones’ ‘contra Gazam’ ‘FIRMANT’. ‘BIDEN’ ‘Hamas trucidationem’ ‘CONDEMNAT’ (THE JERUSALEM POST). // In die Iovis. // In ‘THE JERUSALEM POST’ ‘LEGITUR’: Israel DICIT ‘HAMAS’ ‘sectorem Gazae’ ‘ocupare velle’. ‘Beniaminus NETANYAHU’ ‘Emergentis regimen’ ‘ad bellum gubernandum’ ‘EFFICIT’. ‘Copiae ad Israelem Defendendum (abbreviatione anglica I-De-eF)’ ‘DECLARAT’ ‘Hamas aeroplana non gubernata’ ‘in Israel’ ‘non INTRARE’. ‘Antonius BLINKEN, Civitatum Foederatae Americae minister Status,’ ‘ad Israelem’ ‘PERVENIT’. ‘Trucidatio’ ‘in Be’eri’ ‘FUIT’. // In die Veneris. // In ‘THE JERUSALEM POST’ ‘LEGITUR’: ‘Yannay fundatio’ ‘NUNTIAT’ ‘Israelem VICTURUM ESSE’ ‘quod ‘heroes qui vitam suam pro Israele DANT’. ‘In aliis actis diurnis’ ‘LEGITUR’: ‘trescentae milia Gazae cives’ ‘sine domibus’ ‘SUNT’. ‘Gazae vulneratos’ ‘nosocomiis’ ‘EXSUPERANT’. ‘ISRAEL’ ‘Gazae civibus’ ‘relinquere domus suas’ ‘PREMIT’. IN CIVITATIBUS FOEDERATAE AMERICAE. ‘Stephanus SCALISE’ ‘Camerae Repraesentantium Civitatum Foederatae Americae praesidentiam’ ‘RECUSAT’ et ‘Factionem Republicanam’ ‘in chao’ ‘IMMERGIT’. IN BRITANNIÁRUM REGNUM. ‘Decem CIVES Britanniae’ ‘mortui vel absentes’ ‘in Israelis bello’ ‘SUNT’. // Sequentes TRANSLATIONES ex Casandra Freire SUNT. // Starmer decennem renovationis promittit. Sir Keir Starmer provocavit ad conservatores confidere sibi, quod recepit "novum casum conservatoris frangere". // Scelestos in carcere proximo hebdomade noli mittere, iudices dixerunt. // Violatores culpa carebunt dum iudices dixerunt carceres plenae esse. IN RUSSIA. ‘RUSSIA’ ‘oeconomiam suam’ ‘ad bellando’ ‘GERIT’. IN INDIA. ‘INDIA’ ‘pro Palestina ut civitate sui iuris’ ‘EST’. DE PRAEMIIS NOBELIANIS anno Domini bis milesimo vicesimo tertio. TRANSLATIO ex Casandra Freire EST. // Nobelianum investigationem mulierum honore auget. Praemium oeconomicarum scientiarum datur professori Universitatis Harvardiana Claudia Goldin (THE BOSTON GLOBE). Claudia Goldin, quae inquitati oeconomicae et salario inter viros et mulieres studuit, Praemium oeconomicarum scientiarum accepit. IN EUROPA. ‘Alii docenti MIGRANTES’ ‘ad Lopadusam’ ‘ADVENIUNT’. IN CIVITATE VATICANA. ‘DIES contra poenam capitalem’ ‘in Ecclesia’ ‘FUIT’. // ‘Septimo decimo die Octobris mense’ ‘DIES ad precando et ieiunando’ ‘ERIT’. In Catholica Ecclesia, DIES ‘ad pacem in Terra Sancta petendam’ ERIT. IN GALLIA. ‘ICTI’ ‘pro libertate’ ‘in Corsica’ ‘FUERUNT’. IN UCRAINA. ‘Novae INCURSIONES’ ‘cum aeroplana non gubernata’ ‘contra Ucráinam’ ‘FUERUNT’. // ‘Consociatio ex pacto Atlantico Septentrionlai (abbreviatione anglica NATO)’ ‘auxilium’ ‘pro Chiovia’ ‘CORROBORAT’. // ‘Quattuor mortui’ ‘in Nikopol’ ‘propter impetum russicum’ ‘SUNT’. // ‘UCRÁINA’ ‘Civitatum Foederatae America auxilium’ ‘ex ducentis milibus milium dollarium’ ‘ACCIPIET’. IN GUATEMALA. ‘CIVES’ ‘suffragiam’ ‘pro Arévalo’ ‘DEFENDUNT’. IN RESPUBLICA DOMINICANA. ‘RESPUBLICA DOMINICANA’ ‘limitem’ ‘cum Haitia’ ‘APERIET’. IN AFGANIA. ‘Alius TERRAE MOTUS’ ‘in Afgania’ ‘FUIT’. IN BIRMANIA. ‘INCURSIO’ ‘contra campum exceptorium’ ‘in Birmania’ ‘FUIT’. Undetriginta mortui SUNT. IN NIGER. ‘CIVITATES Foederatae Americae’ ‘auxilium’ ‘pro Niger’ SECAT. IN GALLIA. ‘De oeconomia in Gallia’. ‘Fortunae STATUS consociationum’ ‘difficile’ ‘EST’. // De migratione. ‘MIGRANTES clandestini’ ‘sine medico auxilio’ ‘SUNT’. // ‘Manuelis Bompard’ ‘Hamas assultum’ ‘belli crimen’ ‘sed non terroristicum assultum’ ‘NOMINAT’. // ‘De oeconomia’. ‘Petrolei et gasii praetia’ ‘sub coercitione’ ‘SUNT’. IN BELGIO. ‘VIVALDI, sic coallitionis regimen vocatur’, ‘pecuniae rationem pro anno Domini bis millesimo vicesimo quarto’ ‘OSTENDIT’. // ‘BELGICA’ ‘Ucrainae’ ‘aeroplana insectatoria F-sedecim’ ‘DONAT’. IN POLONIA. ‘POLONIA’ ‘coram comitiis’ ‘scissa’ ‘EST’. IN AFGANIA. ‘Duo milia mortui’ ‘terrae motu’ ‘in Afgania’ ‘SUNT’. IN FINNIA. ‘FINNIA’ ‘gasii fuga nova’ ‘INVENIT’. // ‘CONSOCIATIO ex pacto Atlantico Septentrionali’ (abbreviatione anglica NATO)’ ‘gasii fugam’ ‘INVESTIGAT’. ‘Fortasse’ ‘impetus’ ‘FUIT’. IN GERMANIA. ‘Robertus HABEK’ ‘DECLARAT’ ‘Germaniam ex migratione’ ‘PENDERE’. // ‘Olaus SCHOLZ, cancellarius foederalis Germaniae,’ ‘auxilium humanitarium’ ‘pro Gazae sectore’ ‘PETIT’. // ‘Nongenti quinquaginta GERMANICI’ ‘Israelem’ ‘RELINQUERUNT’. // Sequentes TRANSLATIONES ex Israéle García Avilés SUNT. // Hamas, factio politica Palaestinensis et Hizbulla, factio politica et militaris Libanica adiuvantur sunt. ¿Quomodo germanicam pecuniam illegitimam venit ad factionem islamicam? sectatores Gihad etiam accipiunt pecuniam germanicam. ille modus quo pecuniam ad Gazam Libanumque transfertur, hawala nominatur. // Politica Translationis. Inclusio in custodia longe. Expellunt facile ex civitate. Volunt agnoscere qui sunt peregrini cum ordine rei agendae rationibus decem, ita volunt conficere exilia. Id agitur adversus prosperitatem Alternativae pro Germania (AfD). // Administratio productionem pecuniariam minuere exspectat quattuor centesimae partes in eo anno. Germania admittit culpam in se et in Putin, ita particeps consiliarius pecuniarius. // Vexilla Israelis consummata ante atrium. Murus Berolinensis plenus svasticis nazisticis. IN UCRAINA. ‘RUSSIA’ ‘magna damna’ ‘in Avdiivka’ ‘SUFFERT’. ‘Decem et decem autocurruum armatorum’ ‘AMITTIT’. IN TAIVANIA. ‘Octoginta septem centesimas’ ‘ex Taivaniae populo’ ‘pro poena capitale’ ‘EST’. IN MEXICO. ‘Ducentos octoginta quattuor MEXICANOS’ ‘ab Israel’ ‘REDIMENT’. IN PERUVIA. ‘PERUVIANI’ ‘derelicti’ ‘in Israel’ ‘SUNT’. IN CILIA. ‘MINISTER’ ‘recuperationem oeconomicam’ ‘in decem annis’ ‘PROSPICIT’. IN ARGENTINA. ‘DOLLARIUM caeruleum’ ‘ad milia nummos argentinos’ ‘ADVENIT’. // ‘Pretiorum INFLATIO’ ‘nullo freno’ ‘EST’. ‘In Septembris mense’ ‘circa tredecim centesimas’ ‘FUIT’ et ‘in duodecim mensibus’ ‘circa centum quadraginta centesimas’ ‘EST’. IN LUSITANIA. ‘Rerum narcoticarum mercatores et consumentes’ ‘locum’ ‘in Porto Cale’ ‘MUTANT’. IN BRASILIA. ‘Dominae Nostrae Apparitae dies festus’ ‘CELEBRATUR’. IN PROMUNTORIO VIRIDI. ‘Promuntorium viridis’ ‘auxilium cibarium’ ‘a Consociatione oeconomica Africae civitatum occidentis’ ‘ACCIPIT’. IN SANCTO THOMA ET PRINCIPI. ‘VESPERTILIONES’ ‘Sancti Thomae et Principis scholas’ ‘INVADUNT’. IN MOZAMBICO. ‘COMITIA violenta’ ‘in Nampula’ ‘SUNT’. ‘VIGILES publici’ ‘gasium lacrimosum’ ‘contra reclamatores’ ‘IACIUNT’. IN GRAECIA. ‘INCENDIUM’ ‘in Marathone’ ‘PROGREDITUR’. ‘VENTI’ ‘auxilium’ ‘OBSTANT’. // ‘Medicamentorum PENURIA’ ‘post coronae viri pandemiam’ ‘STATUIT’. IN IAPONIA. ‘INDICIUM próximum’ ‘in linguis latina, ánglica et iapónica’ ‘RECITÁBIMUS’. // ‘ANIMATIO iaponica (id est ‘animé’) novissima’ ‘in orbe terrarum’ ‘in autumno’ ‘INAUGURABIT’. // ‘VIR armatus cum cultro’ ‘in schola iaponica’ ‘ERUPIT’ sed ‘nullos discipulos’ ‘NOCUIT’.
Samara Buchweitz nasceu em São Paulo. É formada em publicidade e propaganda e sempre viveu cercada de histórias. Publicou, em 2014, o livro infantil “Fábulas Fabulosas”. Em 2020, “Coisas que guardei pra mim”. Agora, em “Outras coisas que guardei pra mim”, lançado via editora Principis, a escritora expõe de maneira poética e sensível, mas às vezes crua e dolorida, as vivências, as dúvidas e a ansiedade que acompanham o dia a dia de todos nós. =================== Somos um podcast literário. O Pod Ler e Escrever conversa com autores, produtores de conteúdo e demais profissionais do livro. Sempre de forma livre, descomplicada e leve. Toda semana, dois novos convidados ao vivo!
M
M
A la Plaça arrencarem sempre amb un tema d'actualitat de la comarca i n'aprofunditzarem més amb un protagonista. Avui a la nostra entrevista ens desplacem fins Alforja per parlar sobre el supermercat que s'ha d'instal·lar aquest any al municipi i com viuran l'estiu en el municipi. Per a parlar de tot això ho hem fet […] L'entrada Alforja preveu inaugurar el supermercat a finals d'any o principis de 2023 ha aparegut primer a BXC Ràdio Ciutat de Reus - Ràdio Online.
Ràdio Ciutat de Tarragona | Tots els continguts rctgn.cat Radio
A la Plaça arrencarem sempre amb un tema d'actualitat de la comarca i n'aprofunditzarem més amb un protagonista. Avui a la nostra entrevista ens desplacem fins Alforja per parlar sobre el supermercat que s'ha d'instal·lar aquest any al municipi i com viuran l'estiu en el municipi. Per a parlar de tot això ho hem fet […] L'entrada Alforja preveu inaugurar el supermercat a finals d’any o principis de 2023 ha aparegut primer a BXC Ràdio Ciutat de Reus - Ràdio Online.
La pandèmia va frenar la intenció de La Cubana d’estrenar la versió catalana de Adiós Arturo al setembre i finalment serà el proper 2 de febrer de 2022 que s’estrenarà oficialment Adéu Arturo amb guió adaptat a Barcelona i amb canvis també en la música i el vestuari. “L’operació Barcelona”, com Jordi Milán l’anomena, ha portat també la substitució de quatre actors i entre les incorporacions hi ha el sitgetà David Ramírez, que ja havia treballat amb la Cubana i hi torna amb aquesta darrera obra que la companyia teatral presenta com un cant a la vida. Les entrades ja són a la venda i durant aquest primer mes es poden adquirir amb descompte. Ho ha explicat el director de La Cubana, Jordi Milán des del Teatre Coliseum a Barcelona. Escolteu-lo http://continguts.radiomaricel.cat/continguts/2021/10/29/arturo_29102021.mp3 L'entrada La Cubana estrenarà ‘Adéu Arturo’ a principis de febrer adaptada a Barcelona i amb la incorporació de quatre actors en aquesta versió catalana de la funció entre els que hi ha el sitgetà David Ramírez ha aparegut primer a Ràdio Maricel de Sitges. 107.8 FM.
Aquesta setmana, a Les portes de Troia, parlarem sobre com es tractava la bogeria a la Barcelona d'inicis del segle XIX i ho farem seguint el cas de l'antic Hospital de la Santa Creu. Amb Tanit Castells.
Descobrim els valors que va viure i compartir Ramon Llull, així com la seva relació amb la Uiversitat de les Illes Balears.
Marcel Mateu Vilaseca, Joan Lluís Pérez Francesch
Tue, 1 Jan 1501 12:00:00 +0100 http://epub.ub.uni-muenchen.de/2624/ http://epub.ub.uni-muenchen.de/2624/1/W4Itin.134.pdf Kitscher, Johann von Kitscher, Johann von: Tragicocomedia de iherosolomitana profectione Illustrissimi principis pomeriani ... Liptzk: Lotter, 1501
Tue, 1 Jan 1557 12:00:00 +0100 http://epub.ub.uni-muenchen.de/11544/ http://epub.ub.uni-muenchen.de/11544/1/W4P.lat.rec.338.pdf Mameranus, Nicolaus Mameranus, Nicolaus: Psalmi Davidis Quinque, 1. 14. 36. 39., & 79. Heroico Versu In gratiam sereniss. Reginae Angliae redditi, cum subiec
Wed, 1 Jan 1558 12:00:00 +0100 http://epub.ub.uni-muenchen.de/11823/ http://epub.ub.uni-muenchen.de/11823/1/W4H.eccl.723_6.pdf Wischovinus, Johannes Wischovinus, Johannes: Elegia, In Laudem Illustrissimi Principis Domini, Domini Baltasari Dei Gratia, Episcopi Vratislaviensis, Liberi Baronis Plesnensis