POPULARITY
Captīvus līberātus Richardus Grenell, lēgātus Americānus, nūntiāvit sē Iōsēphum St. Clair, cīvem Americānum quem Venetiolānī vinculīs ā mēnse Novembrī tenuerant, in Americam reduxisse. Mēnse Iānuāriō Grenell sex aliōs cīvēs redūxerat. Terror in Vasintōniā urbe Ēlīas Rodriguez, vir Sicagēnsis trigintā annōs nātus, reus est homicidiī. Fertur enim Vasintōniae (in urbe Columbiae prōvinciae) extrā mūsēum Iūdaicum duōs Isrāēlītās, quī in sēde lēgātiōnis muneribus fungī solēbant, occīdisse; quī et, dum comprehendēbātur, identidem clamābat ut Palaestīna līberārētur. Foederālis Sedes Investīgandō nuntiāvit sē certiōrem factam esse Rodriguez nōnnulla scrīpsisse, quae vidērentur terrōrem in Isrāēlītās prōmōvēre; necnōn participem fuisse gregum quī extrēmīs partibus sinistrīs favērent. Colloquia inter Russōs et Ūcrāīnēnsēs Colloquia prīma, quae post trēs annōs inter magistrātūs Russōrum et Ūcrāīnēnsium habita sunt, post duās hōrās nōn sine fructū sunt ad fīnem perducta. Cōnsēnsī enim sunt lēgātī mille utrīusque gentis captīvārum līberāre, quae mūtua remissiō erit hūius bellī maxima. Russī autem magistrātūs dīxērunt colloquia sibi placuisse, sē porro velle pergere cum Ūcrāīnēnsibus dē pāce conciliandā colloquī. Coniūrātī in Ceirum Starmer In Britanniā duo hominēs, Rōmānus Lavynovych Ūcrāīnēnsis et Stanislaus Capiuc Romāniānus in occidentālī Ūcrāīnā nātus, reī sunt cōniūrātiōnis adversum Ceirum Starmer: nam tria incendia fēcērunt in locīs, ubi Ceirus Starmer, minister prīmārius Britannōrum, ōlim habitāverat. Incertum est, ob quam causam illī incendia fēcerint. Eurovīsiō Basilēae in Cōnfoederātiōne Helveticā, Iōhannēs Pietsch, cantor Austriacus, victōriam tulit certāminis totīus Eurōpae, quod Eurovīsiō dīcitur. Pietsch, contrātenor altus quī “Amōrem Perditum” cecinit, spērat sē cum Conchīta Wurst, quae annō bis millēsimō quartō decimō palmam rettulit, praefūtūrum proximō certāminī, quod in Austriā habēbitur. Dan victor Comitiīs in Rōmāniā diē Sōlis habitīs, Nicūsor Dan victor ēvāsit. Geōrgius Simiōn, quī priōribus in comitiīs vidēbātur plūrimum pollēre, Nicūsōrī concessit, postquam falsō nūntiāverat sē victōrem esse. Magistrātūs autem Gallōrum negant id, quod Pavelus Durov, praefectus societātī Tēlegrammatī dictae, cūius ope hominēs clam atque ēlectronicē colloquuntur, accūsāvit, vidēlicet ā suīs speculātōribus postulātum esse, ut Tēlegramma arcēret hominēs dextrārum partium, quōminus dē rē politicā Rōmāniānōrum colloquerentur. Sed, cum rumor illīus postulātiōnis ortus esset, Simiōn dīxit sē rogātūrum esse ut iūdicēs, quī priōra comitia abrogāvissent propter rumōrem, quō Russī per TikTok comitia clam aggressī esse putābantur, etiam novissima comitia abrogārent propter similem rumōrem, quō Gallī per Tēlegramma comitia clam aggressī esse putābantur. Nāvis Cōrēāna statim dēmersa Diē Mercuriī, Chongjin in Cōrēā Boreālī, novissima nāvis bellica, quae in mare dēdūcēbātur, subitō coram multīs necnōn etiam Kim Jong-un ipsō ēversa naufrāgium fēcit. Kim ipse in nāvālia excanduit: nōn modo calamitātem esse sed crīmen negligentiæ, quæ dignitātem totīus gentis maculāret nec tolerātum īrī. Iussit porro nāvem, quae nunc mersa iacet, ante mēnsem Iūlium ē marī tollī reficīque. Ἡ ὀρύζα ἐν Ἰαπωνίᾳ ἀνατιμᾶται ἡ τῶν Ἰαπώνων πολιτῶν εὔνοια πρὸς τὸν Σιγηρέα Ἰσίβαν, τὸν τὴν μεγίστην ἐν Ἰαπωνίᾳ ἀρχὴν ἔχοντα, εἰς τὸ ἐλάχιστον κατήχθη, ὥστε ἔννεα μέρη τῶν πολιτῶν πρὸς Ἰσίβαν ἀγανακτοῦσι διὰ τὴν τῆς ὀρύζης ἐπιτίμησιν. ἡ γὰρ ὀρύζης τιμὴ σχεδὸν διπλασία ἐν τῷ αὐτῷ ἔτει γέγονεν. ὁ δὲ Τακεὺς Ἠτών, ὁ έπὶ τῇ γεωργίᾳ ἄρχων, μεγαλαυχήσας οὐδέποτε χρῆναι ἑαυτὸν, ὡς πολλὰ δῶρα δεχόμενον, ὀρύζαν πρίασθαι, τῇ μὲν Σελήνης ἡμέρᾳ συνέγνω τὸ τῆς ἀλογίας καὶ ὕβρεως ἁμάρτημα· τῇ δὲ Ἑρμοῦ ἠναγκάσθη τῆς ἀρχῆς ἀφίστασθαι. Κουαουτέμοκ τῇ Βροῦκλιν γεφύρᾳ συνέκρουσεν ἡμέρᾳ Κρόνου ἐν τῷ Νέῳ Ἐβοράκῳ μακρὰ ναῦς τοῦ Μεξικανικοῦ στόλου, Κουαουτέμοκ κεκλημένη, ἐκ τοῦ λιμένος ἀναχωρήσασα, ἐλαυνομένης δυνάμεως ἐκλιπούσης, πολλῷ ῥεύματι παλιμπρυμνηδὸν φερομένη, τῇ γεφύρᾳ τῇ Βροῦκλιν καλουμένῃ συνέκρουσεν. τῶν ναυτῶν, ὧν πολλοὶ ἐπὶ τῶν κεραιῶν ἵσταντο, ἀπέθανον μὲν δύο, ἐκομίσθησαν δὲ τραυματίαι δύο καὶ εἴκοσιν. τῆς μὲν νεὼς πάντες οἱ ἱστοὶ κατερράγησαν, ἡ δὲ Βροῦκλιν γεφύρα διὰ τὴν ἰσχὺν ἀβλαβὴς διαμένει. οἱ οὖν ἄρχοντες τοῦ Νέου Ἐβοράκου ζήτουσιν αἰτίαν τῆς συμφορᾶς. Brennus Legrānus diem obiit Brennus Legrānus, quī et Brian Reynold Bishop Anglicē nōminātus est, Britannus et strenuus fautor Latīnitātis vīvae, diem obiit. Quī nōn sōlum Latīnae linguae prōmovendae operam dedit sed etiam Volapüka linguae ūniversālis annō millēsimō nōningentēsimō octōgēsimō quartō creātus est septimus praeses, quī cifal eō sermōne vocātur. Vīxit annōs nōnāgintā et ūnum. Laudēs in Byrōnem Stayskal dicendae Byrōn Stayskal, professor ūtrīusque sermōnis quī saepissimē linguam Graecam nostrā in studiōrum Ūniversitāte docet, hōc annō acadēmicō peractō rude donābitur et in Colōrātam cīvitātem lārēs trānsferet. Septindecim enim annōs docuit apud Occidentālem studiōrum Ūniversitātem Vasintōniēnsem. Cūius gravis et melliflua vox nōnnullīs nōta est, quī Nūntiōs Latīnōs Vasintōniēnsēs auscultant. In quem laudēs dicentur quartā hōrā, secundō diē mēnsis Iūniī, in centēsimō vīcēsimō prīmō conclāvī aedium Milleriānārum.
United States correspondent Todd Zwillich spoke to Melissa Chan-Green about Donald Trump and Volodymyr Zelensky clashing over the Ukrainian president refusing to acknowledge Russian control of Crimea in a US-backed plan to end the war and how Economic confidence for the Trump administration is dwindling according to a series of new polls. He also spoke about Pennsylvania governor Josh Shapiro reopening his home to the public less than two weeks after an arson attack against his official residence.
Impetūs in carcerēs Gallicōs Per tōtam Galliam, quippe cūius magistātūs cōnārentur illicitum venēnī commercium cohibērē, quīdam conjūrātī impetūs in novem carcerēs bis hāc hebdomade fēcērunt. In Portū Telōniēnsī, latrōnēs armīs mīlitāribus atque automaticīs ūsī sunt; et Nemotodūrī, Villapictae, Vallentiae, et in aliīs urbibus vehicula extrā carcerēs sunt combusta. Ambigitur autem, utrum grassātōrēs, utpote quī in magistrātūs illicitum commercium cohibentēs īrāscantur, an sectātōrēs novae cūiusdam atque anteā ignōtae factiōnis partium sinistrārum impetūs fēcerint. Yoon reus Yoon Suk Yeol, ōlim praeses Cōrēae Merīdiōnālis, quī rīte est magistrātū prīvātus, reus est tyrannidis affectātae. Yoon negāvit sē tyrannidem affectāvisse sed tōtam tōtīus reīpūblicae auctōritātem sibi cēpisse ad proditōrēs excutiendōs. Praeside summōtō comitia indicta sunt in tertium diem mēnsis Iūniī. Humala vinculīs tenētur Ollanta Humala, ōlim praeses Perūviānōrum, secundum mōrēs et cōnsuētudinem ad carcerem advēnit, ubi quīndecim annōs vinculīs tenēbitur. Nam Perūviānī carcerem habent praesidibus dēstinātum, ubi nēmō nisi priōrēs magistrātūs tenētur. Humala uxorque, quae in Brasilicum exilium confūgit, reī ac damnātī sunt corruptiōnis, quī pecūniam ab Odebrecht sīve Novonor societāte fabrōrum Brasiliēnsium oblatam accēpissent. Cuius societātis dūcēs iūdicibus rogantibus respondērunt sē triginta annōs ferē omnēs Perūviānōs candidātōs summum magistrātum ambientēs dōnīs corrūpisse. Duo aliī praesidēs Perūviānōrum, vidēlicet Alexandrus Tolēdo et Petrus Castillō, iam in carcere praesidentiālī tenentur, et quaestiō habētur in duōs aliōs. Nobōa secundum ēlectus Daniēl Nobōa secundum ēlectus est praeses Aequitōriānōrum. Quī in prīmō magistrātū latrōnēs coniurātōs vī mīlitārī repressit atque etiam impetum in sēdem lēgātiōnis Mexicānōrum fēcit ut Geōrgium Glas, ōlim vicepraesidem et corruptiōnis accūsātum, comprehenderet. Officīna fūsōrum pūblicāta Senātus Britannōrum in extraordināriam sessiōnem convocātus est quī extraordināriam auctōritātem magistrātibus concēderet ad ultimam officīnam fūsōrum, quī chalybem fundunt, servandam. Omnibus enim nostrae aetātis gentibus chalybs est materia nōn sōlum ūtilis sed etiam necessāria, nōn sōlum ad domūs aedificandās ac vehicula facienda sed etiam ad arma paranda. Sed societas Sinēnsis, quae officīnam fūsōrum ēmerat, negāvit eam posse sibi lucrum reddere. Itaque magistrātibus vidētur, ut salūtem pūblicam et facultātem chalybis fundendae tueāntur, officīnam pūblicāre. Quid sit fēmina, ā Britannīs fīnītur Suprēmī Iūdicēs Britannōrum diē Mercuriī cēnsuērunt tantum illās hominēs esse fēminās, quae secundum nātūram sīve biologicam artem essent muliebris sexūs, nōn vērō omnēs, quaecumque sē dīcerent esse fēminās. Quod iūdicibus decernendum erat, quia lēgēs Britannōrum quaedam iūra fēminīs reservant, quae aliīs dēnegantur. Aliae vērō, quae ad genus fēminīnum rātiōnibus medicīs vel sociālibus transīvērunt, metuunt nē iūra sua dēminuantur. Contrōversia enim orta est annō bis millēsimō duodēvīcēsimō, cum senātus Caledōniōrum lēgem tulit quā dimidia pars conciliōrum pūblicōrum fēminīs reservārētur, quō aequius marēs et fēminae repraesentārentur, atque eae, quae ad genus fēminīnum trānsīvērunt, in eō numerō inclūderentur. Melōnī in Americā Gēorgia Melōnī, sōla dux Eurōpaea quae invītāta erat ad inaugurātiōnem praesidis Americānī spectandam, Americam iterum vīsitāvit et cum praeside Americānō est collocūta. Dīxit praesidem Americānum sibi condīxisse Rōmam vīsitandam, ubi etiam cum lēgātīs Ūniōnis Eurōpaeae colloquerētur. Usque autem nullum collōquium datum est Ursulae von der Leyen, quae Ūniōnī praeest. Adhūc metuitur in Eurōpā nē praeses Americānus portōria ēdīcat in medicāmenta Eurōpaea, quod ille prōmittit sē ēdictūrum. Societātēs enim Eurōpaeae, quae medicāmenta parant, inter quās numerantur Elī Lilly et Pfīzer et AstraZeneca, epistolam Ursulae von der Leyen mīsērunt, quā mīnābantur, portōriīs Americānīs auctīs, ad Americam, quippe ubi plus lucrī facerent, sē suāsque officīnās collātūrās, nisi rēgulae Eurōpaeae laxārentur.
Captīvus reductus Georgius Glezmann, quem Talibānī ab annō bis millēsimō vīcēsimō secundō vinculīs tenēbant, est līberātus atque in Americam reductus. Talibānī dīxērunt sē captīvum dīmīsisse nōn, ut aliquis Afghanus sibi trāderētur, sed ut signum bonae voluntātis Americānīs magistrātibus offerrent. Senātōrēs Eurōpaeī corruptī Pūblicus accūsātor Belgicus nūntiāvit quīnque hominēs reōs esse corruptiōnis, cum Huawei societas Sinica magna dōna senātōribus ab annō bis millēsimō vīcēsimō prīmō dare ferrētur. Inter eōs, quōrum scriptōria ā magistrātibus excussa sunt, numerātur Adam Mouchtar, quī ōlim sociātus erat cum Ēvā Kailī, annō bis millēsimō vīcēsimō secundō dōnōrum ab Qatarēnsibus acceptōrum accūsātā. Eō annō magistrātūs Americānī interdixērunt nē quis Americānus commercium cum Huawei habēret, ut quae societās cum speculātōribus Sinicīs coniunctior esset quam ut digna fidē vidērētur. Reclāmātur per Eurōpam Orientālem Multae cīvitātēs Eurōpaeae, quae ōlim in Ūniōnem Sovieticam ascītae vel cum illā foedere iunctae erant, nunc in factiōnēs dīviduntur. In Georgiā ab Octōbrī mēnse, in Rōmāniā Serbiāque ā Novembrī, et nuperrimē in Hungāriā reclāmātur. In Rōmāniā, in magistrātūs, qui metuunt nē speculātōrēs Russicī comitia populāria mēnse Māiō habenda subvertant, populārēs in Russōs prōniōrēs reclāmant; contrā in Georgiā reclāmātur in magistrātūs quī Russīs favent, cum populus in Ūniōnem Eurōpaeam ascīscī velle videātur. Hungāria autem et Slovacia habent magistrātūs quī secundum voluntātem populī Russīs nōn adversantur neque cupiunt ab Ūniōne Eurōpaeā Russīs īnfestā dēscīscere. Trēs reī terrōris in Teslam īnferendī Trēs hominēs, ūnus in Oregōniā cīvitāte, alter in Colōrātō, tertius in Carōlīnā Merīdiōnālī comprehēnsus, reī sunt terrōris in Teslam societatem īnferendī. Omnēs pyrobolīs Molotoviānīs armātī impetūs fēcērunt vel in ipsa ēlectrica vehicula, vel in tabernās ubi vehicula vēneunt, vel in statiōnēs ubi vehicula vī ēlectricā potius quam petroleō replentur. Imamoglu vinculīs tenētur Ekrem İmamoğlu, Cōnstanīnopolitānae urbis praefectus quī etiam mox nōminandus erat candidātus Recep Tayyip Erdoğan oppōnendus, comprehēnsus est et vinculīs tenētur; ambiguitur autem an sit crīmine accūsandus. Multī igitur reclāmant in magistrātūs, quippe quī magis salūtem factiōnis tuērī quam iustitiam retinēre videantur. Bellum cīvīle in Sudāniā Mīlitēs magistrātibus Sudāniēnsium fidēlēs palātium ā dēscīscentibus recēpērunt, quamquam in prōvinciīs occidentālibus Auxiliāriī Vēlōcēs, quī contrā exercitum magistrātūsque bellum cīvīle gerunt, adeō pollent ut dīvīsiō Sudāniae in partēs duās imminēre videātur. Trāmen Arāguae Adeōdatus Cabellus, Venetiolānōrum minister rēbus interiōribus praepositus, negavit ullōs Ventiolānōs in Salvtōriam ab Americānīs dēportātōs in numerō latrōnum sub nōmine “Trāminis Arāguae” coniūrātōrum esse habendōs; dīxit autem ipsam societātem esse annō bis millēsimō vīcēsimō tertiō excīsam. Quod male congruit cum sententiā magistrātuum Chilēnsium, quī, cum cognōscerent mortem Ronaldī Ojedae, mīlitis dissidentis quī tyrannidem Ventiōlānam fūgisset, didicērunt Adeōdatum Cabellum ipsum ministrum imperāsse Hectorī Rusthenfordō Guerrērō Flōrēsō, dūcī Trāminis Arāguae, ut Ronaldus Ojeda dē mediō tollerētur. Magistrātūs Americānī quinquiēns centēna mīlia dollarōrum prōmittunt eī, quīcumque Guerrērum Flōrēsum reddiderit in dīciōnem Americānōrum. Heathrow clausus Āeroportus Britannicus, Heathrow nōmine, quī in Eurōpaeā regiōne est maximus, clausus est, cum vī ēlectricā prīvātus esset. Adhuc incertum est, quā negligentiā ullus magnus āeroportus, nēdum inter tōtīus mundī principlālēs numerandus, potuerit vī ēlectricā prīvārī.
Americānī Houthiānōs oppugnant Praeses Americānus nautīs imperāvit ut crebrīs tēlīs impetum facerent in Iemen, unde Houthiānī latrōnēs suīs tēlīs innocentēs mercātōrēs nāvēsque onerāriās oppugnāre solent. Magistrātūs Americānī nēgant sē ita levem impetum facere, ut Houthiānōs monēre dēhortārīve videantur, sed vim potius ingentem exitiālemque in illōs esse illātūrōs, donec illī aut commerciō oppugnandō dēsistant aut omnī aggrediendī facultāte prīventur. Vicechalīpha occīsus Iraquiānī et Kurdī et Americānī mīlitēs coniunctīs vīribus impetum fēcērunt in conjūrātōs latrōnēs, quī sē Chalīfātum Islamicum appellant, et Abu Khadijam, quī vicechalīpha erat et in perīculōsissimōrum hominum numerō habēbātur, interfēcērunt, atque uxōrem ēius comprehendērunt. Lēgātus Africae Merīdiōnālis expulsus Ebrahim Rasool, lēgātus Africae Merīdiōnālis, quippe quī praesidem Americānum calumniātus esset, a magistrātibus Americānīs expulsus est ut persōna nōn grāta. Nam grātia inter Americam et Africam Merīdiōnālem iam dēminuēbātur, prīmum, quod Africānī Merīdiōnālēs novam lēgem tulērunt quā magistrātibus licēret praedia cīvibus dēmere sine compēnsātiōne, quod vix congruere et cohaerēre cum normīs iūris rērum vidērētur; deinde, quod Israelītās, quī post impetūs in sē abhinc duōbus annīs factōs bellum in Hamas, gregem Palaestīnōrum latrōnum terrōrem īnferentium, gerunt, Africānī Merīdiōnālēs coram Iūdicibus Omnium Gentium accūsāvērunt gentis Palaestīnae excīdendae. Praedōnēs dēportātī Quamquam Jacobus Boasberg iudex cōnātus est prohibēre nē magistrātūs Americānī, sub lege saeculō duodēvīcēsimō in aliēnōs praedōnēs lātā, aliēnigenās vinculīs publicīs onerātōs deportārent, nihilōminus eōdem tempore duo aeroplāna praedōnum plēna et ab Americā iam profecta atque extrā diciōnem Americānam Salvātōriae appropinquābant. Itaque Nayib Bukēle, praeses Salvātōriānōrum, nūntiāvit ducentōs duodēquadrāgintā grassātōrēs Venetiōlānōs, quī sub commūnī nōmine “trāminis Araguae” ad scelera committenda essent coniūrātī, in suam diciōnem receptōs esse atque ad CECOT, maximum novī orbis terrārum carcer, esse dēductōs; vigintī autem et trēs sub nōmine “Marae Salvatruchae” sociātōs, inter quōs duō essent dūcēs quōs magistrātūs Salvātōriānī interrogāre vellent. Dūcēs latrōnum Mexicānōrum reī capitālium crīminum Michāēl Angelus Trevīnus Morālēs et Ānsgārius Ōmārus ēius frater, quī Mexicānīs latrōnibus Zētārum nōmine coniūrātīs et ob saevitiam nōtīs ōlim praefuerant atque ante decem annōs ā magistrātibus Mexicānīs comprehēnsī erant, quī etiam mēnse Februāriō exeunte in diciōnem Americānōrum trāditī erant, nuper accūsātī sunt coram Americānīs iūdicibus crīminibus multīs, etiam capitālibus. Zētae, quōrum grex hodiē appellātur Cōniūrātiō Septentriōnālis et Orientālis, ā magistrātibus Americānīs dēsignātī sunt hostēs terrōrem īnferentēs. Americānī etiam Gravely nāvem bellicam et tēlīs onerātam mīsērunt ad Sinum Americānum, ubi līmitāneae potius nāvēs quam bellicae circumīre solent. Dracō ad Statiōnem Caelestem pervēnit Diē Sōlis Dracō, vehiculum caeleste, quod SpaceX prīvata societas parāvit, quattuor astronautās—duōs Americānōs, ūnum Iāpōnem, ūnum Russum—integrōs et incolumēs ad Statiōnem Caelestem addūxit. Hodiē, Dracō ad terram revertitur cum duōbus astronautīs Americānīs, quōs Boeing societās in caelum ēmīsit nec redūcere potest. Vox Americae dēfuncta Vox Americae, ūna cum Radiophōniā Līberae Eurōpae et Radiophōniā Lībertātis, per quam nūntiī sententiaeque magistrātuum Americānōrum ad omnēs gentēs aliēnās propagābantur, est clausa. Diurnāriī Vōcis Americae videntur novōs magistrātūs offendisse praecipuē quod nōluerint dīcere Palaestīnōrum gregem, quī sē Hamas vocat, terrōrem Israēlītīs īnferre. Vīs ēlectrica dēficit Cūbānīs Quartum ē mēnse Octōbrī vīs ēlectrica Cūbānīs dēfēcit. Regimen commūnisticum, quod vix satis petroleī ā Venetiolānīs prae ūtrīusque gentis pauperitāte emere potest, Americānōs culpāvit. Belogrādī reclāmātur Trecentēna mīlia Serbōrum Belogrādī reclāmāvērunt in corruptōs magistrātūs, et praecipuē in Alexandrum Vučić, quī decem iam annōs vel minister prīmārius vel praeses ad gubernācula reī pūblicae sedet. Indūtiae sublatae Indūtiae inter Palaestīnōs et Israēlītās sunt diē Lūnae sublatae, cum Israēlītae dēnuō coepissent impetūs in Palaestīnōs facere ad gregem latrōnum, quī Hamas sē vocant, excīdendum. Ad quadringentōs Palaestīnōs inter prīmōs impetūs referuntur esse interfectī. Dē pāce conciliandā disputātur Pergunt lēgātī Americānī cum Russīs dē pāce inter illōs et Ūcrāīnēnsēs conciliandā colloquī; pergunt et Eurōpaeī inter sē colloquī dē iīsdem cōnsiliīs, quibus Russī acerrimē repugnant, vidēlicet satisdātiōnibus pācis quae mīlitēs occidentālēs et gentium Atlanticā Societāte coniunctārum ad fīnēs Russōrum addūcent. Emmanuēl igitur Macron, praeses Gallōrum, quī oblītus esse vidētur Russōs quīntam partem Ūcrāīnae vī armōrum iam cēpisse et victōrēs in bellō ēvādere, dīxit nōn illīs sed Ūcrāīnēnsibus ēligendum esse utrum Eurōpaeīs licēret mīlitēs in Ūcrāīnam immittere. Pergunt autem Russī Ūcrāīnēnsēs vincere, et praecipuē in Kurschā prōvinciā Russicā; unde Americānī magistrātūs metuunt nē quantō diūtius morae colloquendō trāhantur, Russī tantō potentiōrēs in territōriō fiant Ūcrāīnēnsium.
Captīvī Americānī domum deductī Richardus Grenell, lēgātus Americānus, nōn sōlum Venetiolam vīsitāvit, ubi cum Nīcolāō Madūrō, tyrannō Venetiolānōrum, est collocūtus, sed etiam sex Americānōs, quōs captīvōs Venetiolānī vinculīs tenēbant, domum sēcum dēdūxit. Madūrō etiam prōmīsit sē Venetiōlānōs receptūrum, quī in Americam sine licentiā irrepsissent, etiam latrōnēs, in grege “trāmine Araguae” dictō sociātōs; quōs magistrātūs Americānī cupiunt quam prīmum dēportāre. Stephanus Witkoff, lēgātus Americānus ad Russōs missus, Marcum Fogel, lūdīmagistrum Americānum quem Russī vinculīs tenēbant, domum sēcum dēdūxit. Fogel Americānīs reditus est prō Alexandrō Vinnicō, quī nummīs ēlectrōnicīs cryptographicīsque pecūniam illicitam purgāverat et ab Americānīs vinculīs tenēbātur. Vladimīrus porro Putin, praeses Russōrum, et Donaldus Trump, præses Americānus, tēlephōnicē collocūtī sunt dē pāce inter Russōs et Ūcrāīnēnsēs compōnendā. Bella Mercātōria Praeses Americānus portōria in mercēs Canadēnsēs Mexicānāsque impositūrum sē dīxerat: unde pretia mercium, quae ex illīs gentibus in Americam importantur, quartā parte augenda erant; portōria quoque decimae partis in mercēs Sīnēnsēs imposuit. Praeses autem Americānus trīginta diēs dedit Canadēnsibus Mexicānīsque ut bellum mercātōrium vītārī posset, dum utraque gēns meliōrī quam anteā fidē līmitem inter sē et Americānōs tuērētur et illicitum commercium nocīvōrum cohibēret medicāminum, quae Sinēnsēs per illās terrās mittunt ad Americam subvertendam. Itaque Claudia Scheinbaum, praeses Mexicāna, et Justīnus Trudeau, quī locum ministrī prīmāriī Canadēnsium tenet, statim prōmīsērunt sē utrumque dēna mīlia mīlitum ad līmitēs missūrum. Diē Iōvis Trump nuntiāvit sē alia portōria impositūrum in mercēs aliārum gentium, quae quidem portōria in mercēs Americānās iam imposuissent, et aequālia illīs, quae in mercēs Americānās ab aliīs gentibus imposita essent. USAID recīsum Novī magistrātūs Americānī sēdem prōcūrātōrum externae largitiōnī praefectōrum, quae USAID appellātur, recīdunt, et prōcūrātōrēs ipsōs, quōs vocant lūnāticōs rērum novārum studiōsōs, dīmīsērunt. Pāgina interretiālis dēlēta est, et quantulacumque sēdis restat in dīciōnem administrī rēbus externīs praepositī redditur. Prōcūrātōrēs illī, nullō populārī suffrāgiō electī, sexāgintā annōs magnam pecūniam et pūblicam per orbem terrārum ērōgāvērunt nec dictō audientēs fuērunt magistrātibus ā populō electīs. Ministerium Educātiōnis recīdendum Novī magistrātūs Americānī coepērunt omnia, quae nōn expressīs lēgum verbīs dantur, dē ministēriō ēducātiōnis tollere, antequam lēgem ferent ad ministerium penitus abolendum. Nam institūtiō puerōrum nōn inter officia tōtīus reī pūblicae secundum fundāmentālēs lēgēs ēnumerātur sed singulīs cīvitātibus reservātur. Ministerium illud conditum est ā Iacobō Carter, quī mēnse Decembrī diem obiit. Thēra mōta Thēra īnsula Graeca, quae abhinc tribus mīlibus annōrum, quō tempore Cretēnsēs flōruērunt, monte ignivomō dēlēta erat, dēnuō quatitur. Terrā centiēns nuper mōtā, magistrātūs metuunt nē ruant aedificia, quibus īnsula peregrinantibus amātissima scatet. Īnsula annō millēsimō nōningentēsimō quīnquāgēsimō sextō est tremōribus vastāta.
Præses Americānus inaugurātus Donaldus Iōhannēs Trump, quī quadrāgēsimus quīntus fuit praeses Americānōrum, iam summus magistrātus rīte creātus inaugurātusque est quadrāgēsimus septimus. In ōrātiōne inaugurālī Trump prōmīsit Americānōs vexillum nōn solum in novās terrās illātūrōs sed manifestō Americānōrum fatō ductōs etiam in Martem fixtūrōs. Sperāvit quoque cīvēs Americānōs, ut quī essent omnium gentium maximē mīrābilēs, in omnia bella fīnem impositūrōs et novam concordiam gentibus allātūrōs. Vladimīrus Pūtin, praeses Russōrum, et Volodomīrus Zelenskiy, praeses Ūcrāīnēnsium, Donaldō Trump gratulātī sunt, et uterque occāsiōnem laudāvit pācis inter Russōs et Ūcrāīnēnsēs compōnendae. Pūtin porrō vult cum novō Praeside Americānōrum negōtium agere dē armīs atomicīs cohibendīs. Ēdicta Prīma Inter plūrima alia, novus Praeses prīmīs suī magistrātūs diēbus ēdīxit: ut iūs sōlī, quō hominēs in terrā Americānā nātī cīvitātem consequuntur, abolērētur, id quod acerrimē coram iūdicibus disputābitur; immo Iōhannēs Coughenour, iudex Vasintōniēnsis, iam cohibit, nē ēdictus valeat; ut omnēs, quōrum mūnus fuisset dīversitātem æquitātem inclūsiōnem prōmōvēre, officiīs honoribusque dīmōvērentur; ut America dēscīsceret ā foedere Lūtētiānō, quō quaedam gentēs prōmīsissent sē minus carbōniī ēmissūrās; atque ut vīs petroleī ē terrā Americānā ducendī augērētur, ad pretium energīae dēminuendum; ut duo tantum sexūs, vidēlicet mas et fēmina, immūtābilēs agnōscerentur; nēve quis mīlitāret quī genus aliud atque illud, quō nātus est, profitērētur. ut America dēscīsceret ab Omnium Gentium Societāte Salūtī Prōmōvendae; ut TikTok societas Sinēnsis, quā communistae Sīnēnsēs ēlēgissent quid iuvenēs Americānī vidērent, cōnservārētur donec dimidia pars illīus societātis in manūs Americānōrum dēvenīret. Aliēnigenae dēportantur Mīlitēs Americānī diē Veneris coepērunt āeroplānīs mīlitāribus in Guatimālam referre aliēnigenās, quī sine licentiā in Americam ingressī erant. Mīlitēs etiam sunt ad līmitēs missī, ubi limitāneōs adjuvārent; fierī enim potest ut ad decem mīlia mīlitum mittantur ad fīnēs inter Americam et Mexicum tuendōs. Indūtiae inter Isrāēlītās et Palaestīnōs Arma silent, quia inter Isrāēlītās et Palaestīnōs indūtiās panxit praeses Americānus. Trēs Isrāēlītae captīvae suīs sunt ā Palaestīnīs redditae, et nōnāgintā Palaestīnī captīvī sunt ab Isrāēlītīs redditī. Plūrēs captīvī ab utrāque parte intrā quadrāginta et duōs diēs sunt reddendī. Percussor in Germaniā Asciburgī prope Francofurtum diē Mercuriī vir Afghānus comprehēnsus est, quī impetum in puerōs fēcit. Percussit enim et puerum duōs annōs nātum et virum, quī cōnātus est percussōrem ā puerīs avertere. Olāvius Scholz, quī ante comitia proximō mēnse habenda locum Cancellāriī tenet, dīxit sē aegrē ferre tālia scelera identidem patrāta ab hominibus quī ideō in Germāniam confugissent ut ipsī tutī essent.
Jacobus Carter diem obiit Jacobus Earl Carter fīlius Jacobī, ūndēquadrāgēsimus quī summum magistrātum Americānōrum gessit, ūndētrīcēsimō diē mēnsis Decembris diem obiit. Vīxit annōs centum. Geminī impetūs in Americā factī Kalendīs Jānuāriīs duo impetūs factī sunt in Americā, quōrum alter Novae Aurēliae in Ludōvīciānā cīvitāte, alter Campīs factus est in Nīvātā cīvitāte. Novae enim Aurēliae Shamsud-Din Jabbar, ōlim mīlēs Americānus, vehiculum in turbam hominum, quī in Viā Borbonēnsī novum annum celebrābant, dīrexit et, postquam dē vehiculō dēscenderat, coepit armīs innocentēs oppugnāre; quī celeriter occīsus est ā custōdibus pūblicīs antequam posset pēiōra agere. Vexillum gessit Chalifātūs Islamicae, cuī anteā sē dēvovisse fertur. Campīs autem Matthaeus Livelsberger, inter ēlectissimōs mīlitēs numerātus, sē manuballistā occīdit et vehiculum dīrupuit extrā dēversōrium Donaldī Trump, quī mox creābitur quadrāgēsimus septimus praeses Americānōrum. Sed vehiculum, ut quod novī generis “Cybertruck” dictī esset, vis displōsiōnis continuit, nē dēversōrium damnum ferret. Uterque percussor mīlēs fuit Americānus, et eōdem modō vehiculum mercede condūxit, et mentis errōre affectus esse vidētur. Nīcolāus Madūrō Diē decimō Nīcolāus Madūrō tertium creātus est dux Venetiolānōrum, quamquam ā paucīs aliīs gentibus, nisi Russīs Sīnēnsibus Cūbānīs Nicaraguēnsibus agnōscitur. Nam in comitiīs annō praeteritō habitīs Edmundus Gonzalez putātur victor lēgitimus ēvāsisse, Madūrō vērō dominātiōnem vī et fraude sibi retinēre. Magistrātūs Americānī ducentiēns quinquāgiēns centēna mīlia dollarōrum prōmittunt eī, quīcumque potuerit Madūrō in dīciōnem Americānōrum reddere. Dē Canadā Justīnus Trudeau, quī novem annōs minister prīmārius est Canadēnsium, mūnus mox dēpositūrus senātum in mēnsem Martium contulit. Trudeau enim cōnātus erat Chrystiam Freeland, vice-ministram et fidēlissimam suae cohortis, auctoritāte dēmovēre ut Marcum Carney, argentārium, in conspectum pūblicum prōmōvēret; cui Freeland respondit pūblicā epistulā, quā grande aes aliēnum exposuit, quod Trudeau largitiōnis causā ante comitia habenda cōnflāvisset. Sed altera causa reperienda est in Donaldō Trump, quī dēnuō electus praeses Americānus minātur sē magna portōria impositūrum in mercēs quās Canadēnsēs in Americam exportant, unde magna clādes Canadēnsibus artificibus mercātōribusque imminet. Prō suā parte, Trump, quī nuper Canadam coepit quinquāgēsimam prīmam cīvitātem Americānam vocāre, apertē cupit Canadam Americae adjungere, sed vinculīs pācis commerciīque potius quam vī armōrum. Senātū Canadēnsium in Martium protrūsō, regimen Canadēnsium nihil hieme agere poterit nisi novum ministrum prīmārium creāre, quī etiam dux erit factiōnis Līberālis ante comitia mēnse Octobrī habenda. Quibus in comitiīs opposita factiō, quae Cōnservātīva appellātur, putātur dē Līberālibus strāgem factūra. Hāītia In Cīvitāte Sōlis Hāītiae ad centum et octōginta hominēs, quōrum plērīque ætāte prōvectiōrēs erant, trucīdātī sunt ā grassātōribus, cūjus dux Monel Fēlix crēdidit fīlium suum esse ā sene quōdam vūdūismī sīve artis magicae perītō fascinātum et necātum. Corpora manca mutilātaque in viīs sunt combusta. Proximā Hebdomade Scholae abrogābuntur diē vīcēsimō, ut quī sit diēs per tōtam rempūblicam festus.
After the great Aerosmith retired, the discussion began on the best remaining ACTIVE American band!? Plus, we take a look at a couple lists compiled by some rock publications!
Former President, and future president, Donald Trump was shot in the ear in an assassination attempt at a rally in Butler, Pennsylvania on Saturday. A lot is being looked into as it was obvious that the Secret Service did a lousy job securing the area at that event. It was also noted that Joe Biden rhetoric just days before, where he said, "Donald Trump is a threat to Americam and we need to put him in the bullseye." That may have played a role in motivating the shooter. -Thank you for listening!-
Tāliō Persārum et Isrāēlītārum Postquam Isrāēlītae sēdem lēgātiōnis Persārum in Sȳriā sitam priōre hebdomade solō aequāverant, Persae lēge tāliōnis diē Saturnī trecentīs missilibus aēroplānīsque automatīs Isrāēlītās oppugnāvērunt, deinde monuērunt nē Isrāēlītae invicem respondērent nēve rem, ut quae peracta finītaque sibi vidērētur, propagārent. Idem Jōsēphus Biden, praeses Americānus, quoque fertur monuisse, praecipue cum fere tōtus impetus Persicus esset missilibus Isrāēlītārum, Americānōrum, Britannōrum, Iordānōrum interceptus. Diē autem Veneris, aēroplāna Isrāēlītārum impetūs simul fēcērunt tam in Natanz Isfahanque Persārum, ubi arma atomica parantur, quam in Iraquiā et Sȳriā, ubi mīlitiae partēs feruntur esse in Persās prōniōrēs. Persae referunt damna, quae passī sunt, aut nulla aut minima esse, neque sibi necesse vidērī respondēre. Quibus factīs, nec Persae neque Isrāēlītae videntur velle bellum dīlātāre. Bursa Dānōrum arsit Hafniae, quae etiam Portus Mercatōrum vocātur, veteris bursa sīve forum mercātōrium, septimō decimō saeculō aedificātum et inter nōtissima urbis aedificia numerandum, arsit. Quae servārī potuērunt, ā vigilibus sunt ē flammīs lāta, sed aedificium ipsum corruit. Ēlōn Musk et Xavier Milēī Xavier Milēī in Texiam iter fēcit, ubi cum Ēlōn Musk colloquerētur dē lithiō vehiculīs ēlectricīs parandīs suppeditandō et dē līberō mercātūrae ūsū prōmōvendō. Milēī enim cupit nōn sōlum crūdum lithium exportāre sed etiam opera ex lithiō arte facta, ut pīlās ēlectricās, quae sunt crūdā māteriā pretiōsiōra. Uterque vir sē dīcit lībertātī prōmōvendae dīcātum. Ultimum missile “Delta” dictum in cælum ascendit Post sexaginta et quattuor annōs, missile “Delta” dictum rude donātur. Ultimum enim missile “delta quartum et grave” diē nōnō in cælum clam missum est, quod satellitem secrētum sēcum tulit. Delta grave ipsum altitūdinem habet aedificiī vigintī et tribus tabulātīs instructī. Ex annō millēsimō nōningentēsimō sexāgēsimō, trecenta ūndēnōnāgintā missilia “Delta” dicta in caelum ascendērunt. Novum autem missile “Vulcānum” vocātum et alterum prīvātum “Falcō gravis” nuncupātum in ēius locum succēdent. Donum Fūmīōnis Kīshidae Senātōrēs Americānī laudāvērunt Fumiōnem Kīshidam, ministrum prīmārium Iāpōnum, quippe quī nūntiāvisset Iāpōnēs Capitōlium Americānōrum ornātūrōs esse ducentīs et quīnquāgintā cerasīs ante annum bis millēsimum vīcēsimum sextum, quō America annum aget ducentēsimum et quinquāgēsimum. Cerasī, quibus Vasintōnia urbs Columbiāna iam ab annō millēsimō nōningentēsimō duodecimō ornātur, quoque Americānīs datae sunt ā Iāpōnibus. Fūrēs aurī comprehēnsī Custōdēs pūblicī Canadēnsēs diē Mercuriī nuntiāvērunt sē sex fūrēs comprehendisse, trēs autem adhūc petere, quī maximum in memoriā Canadēnsium furtum aurī fēcissent. Nam fūrēs illī sex mīlia laterum aureōrum, id est octingenta pondera aurī, abhinc annō surripuerant. Pervestigātōrēs tantum duo pondera aurī invenērunt. Renātus Moicānō victor In rē athlēticā, Renātus Moicānō, pancratistēs Brasiliānus, Ialīnum Turner Campīs sīve in Urbe Peccātōrum, in Nivātā cīvitāte, diē Saturnī vīcit. Quod dignum memoriae fuit, Moicānō victor post certāmen ōrātiōnem habuit epinīciam, quā nōn sē nec familiam nec patriam suam laudāvit sed Americam ēiusque lēgēs.
12-V-2023. IN ORBE TERRARUM: ‘Coronae virus undeviginti’: ‘Consociatio Mundialis Sanitatis (abbreviatione: O-eM-eS)’ ‘nuntiat’ ‘emergens universalem’ ‘finire’. ‘Antonius Guterres’, ‘Consociationis ‘Nationum Unitae Secretarius generalis’, ‘declarat’: ‘pacem’ ‘hodie’ ‘in Ucraina’ ‘impossibilem’ ‘esse’. IN CONTINENTE TERRA EUROPAE. IN EUROPA: ‘Ursula von der Leyen’ ‘consilium’ ‘ad sanctiones oeconomicas eludire contra Russiam pugnandum’ ‘revelat’. IN UCRAINA: ‘Chiovia’ ‘aeroplanis non gubernatis’ ‘apuggnata fuit’. ‘Civitates Foederatae Americae’ ‘novum auxilium oeconomicum’ ‘ex uno punctum duobus miliardum dollarium’ ‘pro Ucraina’ ‘nuntiant’. ‘Britanniarum regnum’ ‘missilia maiore latitudine’ ‘ad Ucrainam’ ‘tribuit’. ‘Ucraina’ ‘in Bakhmut’ ‘progredit’. Sed, ‘Russia’ ‘nonaginta centesimas partes ex Bakhmut’ ‘magno damno’ ‘tenet’. ‘Zelens’kyj’ ‘Francisco’ ‘in pacis iter’ ‘convenit’. IN FINIA: ‘Finia primus minister, Mari’, ‘divertitur (id est: divortium quaerit)’. IN BRITANNIARUM REGNUM: ‘Carolus Tertium, novus rex Brittaniarum’, ‘omnibus et singulis’ ‘gratias’ ‘egit’. ‘Primus infans’ ‘cum De-eN-A ex tribus personis’ ‘in Britanniarum regno’ ‘natus est’. ‘Cantuariensis Archiepiscopus, Iustinus Welby’, ‘declarat’: ‘de migrantibus legem’ ‘moraliter accusabilem’ ‘esse’. ‘Alimentorum pretia’ ‘decrescunt’. ‘Hypothecarum ratio creditorum’ ‘ad quattuor punctum quinque centesimas partes’ ‘advenit’. ‘Possessores’ ‘plus quam centum libras sterlingorum’ ‘menstruum’ ‘persolvent’. IN HISPANIA: ‘In Hispania’, ‘Tribunal Supremum’ ‘legem pro aborto’ ‘firmat’. ‘Hispaniae regimen’ ‘agricultores’ ‘siccitate’ ‘auxiliabit’. ‘Sánchez’ ‘ad Biden’ ‘accipere milia Americae Latinae migrantes’ ‘proponet’. IN GALLIA: ‘Tergiversatio fiscalis’: ‘Potestas exsecutiva’ ‘contra divites’ ‘destinat’. ‘Accessus ad Hypothecas’ ‘rationis creditorum pretio’ ‘diminuit’. ‘Educationis minister, Pap Ndiaye’, ‘consilium contra separationem scholarem’ ‘exhibet’; ‘hoc consilium’ ‘Liberas scholas’ ‘includit’. IN BELGICA: ‘Gravitidas ex mulieres aetate maioris’ ‘viginti annis’ ‘duplicantur’. IN GERMANIA: ‘Duo mortui’ ‘plumbatis telis’ ‘in Mercedes-Benz Fabrica’ ‘sunt’. ‘E-Ve-Ge operistitium traminum’ ‘quinquaginta horis’ ‘erit’. IN ITALIA: ‘Italia’ ‘senescit’: ‘minus ac minus’ ‘infans’ ‘nascuntur’. ‘Praeterito anno’, soltantum ‘quadrigentos milia nativitates’ ‘fuerunt’; etiam, ‘gravitidas ex mulieres aetate maioris’ ‘augmentat’. ‘Italiae praeses’ ‘declarat’ quod ‘familias adiuvare’ ‘servandus est’. ‘Papa Franciscus’ ‘in colloquio’ ‘participat’ et ‘declarat’ ‘culturam inimicam familiis’ ‘esse’. ‘Diruptio’ ‘in Mediolano’ ‘fuit’. ‘Ducentos emissos’ ‘fuerunt’. ‘Nova aggressio’ ‘contra Italiam’ ‘de migrantibus’ ‘est’. ‘Sed nunc’, ‘Lutetia et Matritum’ ‘Meloni’ ‘accusant’. ‘Meloni’ ‘aggressiones’ ‘deducit’. IN CIVITATE VATICANA: ‘Dux ecclessiae coptae orthodoxae, Tawadros secundum’, ‘summo pontifici ecclesiae catholicae Francisco’ ‘visitat’. ‘Ambo’ ‘unitatem’ ‘quaerunt’. IN POLONIA: ‘Polonia’ ‘Kalingrad nomen’ ‘commutat’. ‘Posthac’, ‘Królewiec (in lingua germanica: Königsber)’ ‘vocatur’. ‘Chiovia’ ‘factum’ ‘repudiat’. ‘Polonia’ ‘vitare russificationem’ ‘intendit’. IN RUSSIA. Translationes ex Israel García Avilés: Putin Die Victoriae utitur ut bellum aliquibus patriis tentare inferre. Volunt plagae Russiae liberae evadunt? Russia prope ruinam; futurum Putinis umbrosum; docti expectant tumultus. Vladimir Putin acussat quod alii tentant bellum inferre Russiae. Moscua ex pacto europaeo armorum consuetorum exit. IN TURCIA. Duas translationes ex Israel García Avilés sunt: Suffragatio in Turcia: candidatus Muharrem Inse ab suffragatione se retulit. Erdogan versus Kilicdaroglu: singularis pugna presidentiae. ‘Inflatio monetalis’ ‘in comitiis’ ‘contra Erdogan’ ‘est’. IN CONTINENTE TERRAE AMERICAE. IN CANADA: ‘Ottava’ ‘Siniarum legatum’ ‘expellit’. ‘Postridie’, ‘Sinae’ ‘Canádae legatum’ ‘ab Sinis’ ‘expellit’. IN CIVITATIBUS FOEDERATAE AMERICAE: ‘Ius’ Trump’ ‘abusus culpam’ ‘invenit’. ‘Santos’ ‘ex tredecim crimines’ ‘accusatus fuit’. ‘Chaos’ ‘de migrantibus’ ‘in fine cum Mexico’ ‘articuli quadraginta duorum conclusione’ ‘est’. ‘Cifra maxima’ ‘ex migrantibus’ ‘a Mexici fine’ ‘ad Civitates Foederatae Americae’ ‘est’. ‘Civitates Foederatae Americae et Sinis’ ‘in Vindobonam (vel Vennam)’ ‘convenient’. IN MEXICO: Chronica de reformationis comitialis recusatio Iudicio Supremo: ‘Iudicium Supremum’ ‘Consilium B (in lingua hispanica ‘Plan B’)’ ‘abicit’; postea ‘López Obrador’ ‘illud’ ‘calumniatur’. ‘De recusationis causa’: ‘legislatores’ ‘disputationem popularem’ ‘graviter violaverunt’. Nunc, ‘Consilium Ce’ (in lingua hispanica ‘Plan C’) ‘cogitant’, et ‘Andreas Emmanuel’ ‘reformationem ad legem primariam Rei Publicae’ ‘contra Iudicium Supremum’ ‘in animo habet’. ‘Oppositionis factiones’ ‘hoc’ ‘vindictam’ ‘nominant’ et ‘Iudicium Supremum’ ‘supersunt’. Chronica de migrantium chao in finis inter Mexicum et Americam: ‘Milia et milia ex Migrantibus’ ‘refugium’ ‘in Civitates Foederatas’ ‘quaerunt’. ‘Civitates Foederatae’ ‘murum humanum’ ‘cum viginti quattuor milia militibus’ ‘levant’. ‘Foederati Status Mexicani (vel Mexicum)’ ‘migrantes deportatos’ ‘ad Mexici meridiem’ ‘geret’. IN NICARAGUA: ‘Nicaragua’ ‘Crucem Rubram’ ‘dissolvit’. IN HAITIA: ‘Plus quam sescentae personae’ ‘in Aprilis mense’ ‘violentia’ ‘mortui fuerunt’. IN COLUMBIA: ‘De propria eversio reipublicae’ ‘in Columbia’ ‘loquuntur’. IN AEQUATORIA: ‘Octoginta octo repraesentates’ ‘iudicium’ ‘contra Gulielmum Lasso’ ‘petuunt’. IN CILIA: ‘Dextera’ ‘vincit’ et ‘Boric’ ‘perdit’. ‘Dextera’ ‘mutare peritorum commisionis textum’ ‘nunc potest’. IN ARGENTINA: ‘Tribunal Supremum’ ‘comitia’ ‘in Tucuman’ ‘retinet’; postea ‘candidatus Manzur’ ‘abdicat’. IN ORIÉNTE MEDIO. IN ISRAELE ET IN GAZA: Chronica de aggressionibus inter Israelem et Gazam: ‘Israel’ ‘Gazam’ ‘agreditur’ et ‘tres duces qui Islamicam religionem fanatice sequitur’ ‘necat’; etiam ‘tredecim mortui sunt’ et ‘viginti vulnerati sunt’. Postea, ‘Gaza’ ‘quadrigentos missiles’ ‘contra Israelem’ ‘iacit’. Denique, ‘Aegyptus’ ‘mediare’ ‘offert’; et ‘America et Unio Europaea’ ‘armistitium’ ‘invocant’. IN MEDIA ASIA. IN PAKISTANIA: ‘Imran Khan, anterior primus minister’, ‘captus est’ et ‘Pakistania’ ‘commovetur’. Postea, ‘Khan’ ‘liberatus fuit’. IN ASIA ORIENTALI. IN SIINIS: ‘Sinae’ ‘Civitatibus Foederatae Americae’ et ‘Unioni Europaea’ ‘minatur’ si ‘sanctiones’ ‘contra Sinarum societates numarias’ ‘locant’. IN CONTINENTI AFRICANA. IN MALIO: ‘Consociationis Nationum relatus’ ‘regimini’ ‘trucidatione’ ‘quingentas personas’ ‘accusat’. IN AFRICA AUSTRALIS: ‘Civitates Americae’ ‘Africae Australi’ ‘de subministrare arma ad Russiam’ ‘accusat’.
28-IV-2023. IN CONTINENTE TERRA EUROPAE. IN EUROPA: ‘Unio Europaea’ ‘nuntiat’ ‘novum auxilium nummarium’ ‘pro Ucraina’ ‘futurum esse’. IN UCRAINA: ‘Russiae casus militares’ ‘in triginta centesimas’ ‘in mense Aprilis’ ‘diminuunt’. ‘Paucis diebus’, ‘Russia’ ‘magnos casus’ ‘patitur’, ‘uno die’ ‘sexcenti milites’ ‘mortui sunt’. ‘Ucraina’ ‘Tokmak’ ‘tormenta rochetarum’ ‘appugnat’. ‘Ucraina’ ‘nuntiat’ ‘Bachmut eversionem plenam’ ‘esse’. ‘Pyrobolorum coniectio aerialis russa’ ‘in media urbs’ ‘est’. ‘Unus mortus et decem vulnerati’ ‘fuerunt’; etiam, ‘Historiae Museum’ ‘battuerunt’. ‘Xi et Vladimirus Zelens’kyj’ ‘in telephono’ ‘loquunt’. ‘Primo sermo’ ‘ab belli initio’ ‘est’. ‘Russia’ ‘Ucrainae septedecim civitates’ ‘appugnat’. ‘Primo assultus’ ‘cum misiles’ ‘in pluribus hebodmadis’ ‘est’. IN FINIA: ‘Duces generales electi’ ‘ad senatum’ ‘laborabunt’. ‘Communis condicio’ ‘in Finia’ ‘iam est’. IN BRITANNIA: ‘Quattuor milia britannici’ ‘capti bello’ ‘in Sudania’ ‘sunt’. ‘Post dies aliquot’, ‘Regis Classis Aeria (abbreviatione anglcia eR-A-eF)’ ‘britanicii’ ‘a Sudania’ ‘ad patriam’ ‘revocat’. ‘Britanniae Supremum Iudicium’ ‘declarat’ ‘nutricum operstitium’ ‘illegitimum’ ‘esse’. ‘Sunak’ ‘auxilium pro migrantibus’ ‘ex Meloni’ ‘consentit’. IN HISPANIA: ‘Hispaniae regimen’ ‘centionem’, quod ‘ad ecclesiam’ ‘iussisset’, ‘ad alias religiones’ ‘extendit’. ‘Sánchez’ ‘nuntiat’ ‘viginti milia habitationes’ ‘pro operariis’ ‘futurm esse’. IN GALLIA: ‘Maior pars’ ‘pro Marcon’ ‘in periculo’ ‘est’. ‘Intelligentia artificialis’ ‘societates nummarias’ ‘gubernabit’. ‘Galliae oeconomia’ ‘inflatio monetali’ ‘patitur’. IN BELGICA: ‘Belgicae Societa nummaria’ ‘confutandi concitatores’ ‘accusata est’. ‘Speculatio’ ‘post triginta annos’ ‘in vertex’ ‘est’. ‘Pretii augmentum habitationum’ ‘emptores’ ‘deprimit’. IN GERMANIA: ‘Dextera nova’ ‘ut extrema dextera’ ‘statuunt’. ‘Germaniae Argentaria’ (in lingua anglica Deutsche Bank) ‘lucrum superiorem’ ‘in trimestri tumultuoso’ ‘nuntiat’. ‘Comitia’ ‘ad Berlini burgimagistrum eligendum’ ‘continuat’. IN ITALIA: ‘Foedus pro stabilitate’: ‘novae normae’ ‘sunt’. IN CIVITATE VATICANA: ‘Franciscus, Ecclesiae Catholicae Sumus Pontifex’, ‘in Ad limina Apostolorum’ ‘Mexici episcopos’ ‘audit’. Etiam, ‘Franciscus’ ‘in admissione’ ‘ad Ucrainae Primum ministrum’ ‘audit’. ‘Franciscus’ ‘in Hungaria’ ‘a viginti octo die mense aprilis’ ‘ad triginta diem mense aprilis’ ‘erit’. IN RUSSIA: ‘Russia’ ‘ad pactum de frumentis finiendum’ ‘minatur’. ‘Praemandatum’ ‘contra Putin’ ‘collocant’. ‘Russiae electissimus’ ‘tremit’. ‘Putin’ ‘subscribit’ quod ‘ucraini non volentes’ ‘in russicos’ ‘convertitur’ ‘in regionibus occupatis’ ‘deportabuntur’. IN TURCIA: ‘In Turcia’, ‘alii’ ‘ante Erdogan possibili clade’ ‘se’ ‘parant’. ‘Primum Ergasterium atomicum’ ‘in Turquia’ ‘inaugurant’. IN CONTINENTE TERRAE AMÉRICAE. IN CANADA: ‘Germaniae vehicula aeria’ ‘canadenses’ ‘a Sudania’ ‘redeunt’. IN CIVITATIBUS FOEDERATAE AMERICAE: ‘Vulpes nuntium (id est Fox News)’ ‘Caroli filium (id est Carlson)’ ‘demovet’. ‘Biden’ ‘nuntiat’ quod ‘in contentione politica’ ‘erit’. ‘Biden’ ‘octoginta annos’ ‘natus est’. ‘Camera Rapraesentatium’ ‘ad debitum limitandum Factionis Republicanae consilium’ ‘approbat’. ‘Circa sedecim milia Americani cives’ ‘in Sudania’ ‘sunt’. ‘Oeconomia’ ‘frigescit’, ‘timor’ ‘de recessio oeconomica’ ‘augmentat’, et ‘Copia Foederationis (abbreviatione eF-E-De)’ ‘proelium’ ‘contra inflationem monetalem’ ‘vicit’. IN MEXICO: ‘Motio Regenerationis Nationalis (abbreviatione Morena)’ ‘Institutum Salutis ad Prosperitatem’ (abbreviatione Insabi)’ ‘finit’. Etiam, ‘Motio Regenerationis Nationalis (id est Morena)’ ‘Concilium Nationalem Scientiae et Technologiae (abbreviatione CONACYT)’ et ‘argentaria pro agricultura’ ‘finiunt’. ‘De salute Mexici praeses’ ‘rumores’ ‘fuerunt’. ‘AMLO’ ‘syncopatus’ ‘fuit’. ‘Post tres dies’, ‘Andreas Emmanuel’ ‘apparuit’ et ‘de facto’ ‘narravit’. ‘De Mexici oeconomia’: ‘Productus Domesticus Grossus’ (abbreviatione PIB) ‘crescit’; ‘inflatio monetalis’ ‘decrescit’. ‘Camera Repraesentantium’ ‘decem reformationes’ ‘imponunt’. Tunc, ‘opossitio’ ‘sesionem’ ‘impedit’ et ‘chaos’ ‘provocat’. IN NICARAGUA: ‘Civilis auctoritas’ ‘in Nicaragua’ ‘alias tres universidates privatas’ ‘claudit’. IN COLUMBIA: ‘Gustavus Petro’ ‘administrationem’ ‘renovat’ et ‘octo ministros’ ‘eicit’. IN PERUVIA: ‘Peruviae regimen’ ‘statum necessitatis’ ‘discrimine migrantium in finis cum Cilia’ ‘declarat’. IN AEQUATORIA: ‘Status necesitatis’ ‘pluviis’ ‘in Ibarra et Los Ríos’ ‘declarant’. ‘Circa quattuordecim milia personas’ ‘afflicti’ sunt’. IN BOLIVIA: ‘Regimen’ ‘tres et quinque centesimas’ ‘salarium nationalem’ ‘augmentabit’. IN CILIA: ‘Discrimen’ ‘de migrantes’ ‘in finis cum Peruvia’ ‘pugna inter regimines’ ‘provocat’. IN ARGENTINA: ‘Discrimen nummarium magnum’ ‘de dollario ceruleo’ ‘est’. ‘Regimen’ ‘ad discrimen moderandum’ ‘debitum’ ‘augmentat’. ‘Christina’ ‘Instituto Nummario Orbis Terrarum’ ‘de inflatione monetali’ ‘culpat’. IN URUGUAIA: ‘In Uruguaia’, ‘suffragium pro pensionum reformatione’ ‘continuat’. IN ORIENTE MEDIO. IN ISRAELE: ‘Centum quinquaginta milia’ ‘contra reformam iudicialem’ ‘protestantur’. IN MEDIA ASIA. IN IRANIA: ‘Irania’ ‘navem cisternam euntem’ ‘ad Americam’ ‘capit’. IN AFGANIA: ‘Isis dux’, quod ‘assultum’ ‘contra Cabulium’ ‘disposuit’, ‘necant’. IN INDIA: ‘India’ ‘cives suos’ ‘a Sudiania’ ‘iam redet’. ‘Decem vigiles’ ‘in insidia’ ‘in Naxal’ ‘necant’. IN ASIA ORIENTALI. IN SINIS: ‘Argentina’ ‘Sinis’ ‘exportationes a Sinis’ ‘in Sinarum nummis’ ‘persolvet’. IN IAPONIA: ‘Iaponiae inceptum de Lunam appellendum’ ‘amittit’. IN PHILIPPINIS: ‘Philippinae et Taivania’ ‘Sinae incursiones in mare cum aeroplanis non gubernatis’ ‘nudant’. IN CONTINENTE TERRAE AFRICA. IN LIBIA: ‘Triginta quattuor corpora’ ‘ex Libyae migrantibus’ ‘reciperant’. BURKINA FASO: Ex Israel García Avilés: exercitus suspectus de trucidatione magna est. IN SUDANIA: Ex Israel García Avilés: Sudania sanguinem haurire timet. Sudania: in Caos, omnes in vitam persistere conantur, quoque cives Khartum ab pugnis inter adversarios fugere conantur. Testimonia: In Sudania, reliquere Khartum est, excogitata ratio, optimum consilium. KENIA: Ex Israel García Avilés: In Kenia, presidens factiones qui acta territa agerent culpat, post mortem 73 personarum qui in secta erant. IN MALIO: Ex Israel García Avilés: In Malia bellum sumunt contra bellicam religionis islamicae factionem.
Americānī rēs sibi ignōtās dīsiciunt Diē Veneris suprā arcticōs fīnēs Alascae cīvitātis ignōtum aliquid ad altitūdinem quadrāginta mīlium pedum volāns missilī Americānō est dīruptum. Quodcumque fuit, secundum mīlitēs āeriōs, cylindrus vidēbātur esse formā, colōre argenteō, magnitūdine autoraedae, nec quō per āerem pellerētur habēre neque hominem continēre. Nec magnus follis fuit talis, qualī Sinēnsēs speculandī causā fīnēs Americānōs nūper violāverant. At, quidquid id fuerat, armīs Americānīs est bene displōsum. Diē Saturnī Canadēnsēs in caelō super suīs regiōnibus boreālibus alium cylindrum sēnsērunt, itaque rogāvērunt ut Americānī āeriōs mīlitēs mitterent quī cylindrum ignōtum dīsicerent, quod est factum. Deinde die Sōlis prope Lacum Hūrōnum inter Canadam et Americam situm rēs ignōta tertia, seu post speculātōrium follem Sīnēnsium quarta, est missilī disiecta. Omnīnō ignōtum est, quae fuerint, unde vēnerint, quid ēgerint, quem ad fīnem missa sint; sed hoc ūnum constat: illa posse missilibus dīrumpī. Nicaraguēnsēs līberātī Iōsēphus Daniēl Ortēga, tyrannus Nicaraguēnsium et assecla Marxiī Leninīque, ad ducentōs sibi oppositōs et in vincula pūblica ductōs in Americam dēportāvit. Quōrum ūnus est cīvis Americānus, aliī vērō Nicaraguēnsēs; sed, cum Ortēga referātur velle eōs, contrā foedera diū rāta et lēgēs Nicaraguēnsēs, cīvitāte prīvārī, rēspūblica Hispānōrum cīvitātem eīs praebet nē cīvēs nullīus gentis fīant. Annō autem bis millēsimō vīcēsimō prīmō Ortēga rīvālēs, quippe quī etiam summum magistrātum peterent, inter ipsa comitia in vincula dūxit, nē ipse suffrāgiīs populāribus dēvincerētur, quārē comitia ipsa plērīsque irrita vidēbantur. Praeter aemulōs rīvālēsque, dētinēbantur aliī ut quī lībertātem populī prōmōvissent. Rolāndus igitur Alvārēs, episcopus Matagālpae, recūsāverat nē in exilium profugeret, itaque laesae māiestātis damnātus est quī sex et vīgintī annōs pūblicīs vinculīs tenērētur et cīvitāte prīvārētur. Moldāva ministra prīmāria magistrātū sē abdicat Nātālia Gavrilīţa, ministra prīmāria Moldāvōrum, quae modo duodēvīgintī mēnsēs summum honōrem obtinuit, diē Veneris magistrātū sē abdīcāvit, cum bellum, quod Russī in Ūcrāīnam gerunt, sēcūritātem et stabilitātem Moldāvōrum reī pūblicae multīsmodīs turbāvisset. Nam petroleō, quod Russī suppetiāre solēbant, dēminūtō, pretia omnium mercium magnōpere aucta erant, unde cīvēs etiam in magistrātūs reclāmābant; et magna cōpia profugōrum Ūcrāīnēsium, quī in Moldāviam sē contulerant, difficultātēs dēnuō auxerat. Eōdem diē, paulō antequam Gavrilīţa abdīcāvit, missile Russicum in Ūcrāīnam iactum fīnēs Moldāviae violāverat: itaque arma aliēna terram transgrediuntur, ut bellum propius appropinquāre videātur. Diē porrō Veneris speculātōrēs Moldāvī nuntiāverant sē cognōvisse opera clandestīna suscepta esse, quibus rēspūblica subverterētur. Māia igitur Sandū, praesēs Moldāva quae abdicātiōnem Gavrilīţae rīte accēpit, nōmen Dorinī Recean, consiliāriī secūritātī praefectī prōposuit, quī in locum Gavrilīţae succēderet. Dē Turciā et Sȳriā Post hebdomadem numerus, quī terrā bis mōtā tam in Turciā quam in Sȳriā periērunt, māior habētur quam quadrāgintā mīlia hominum, sed ē ruīnīs vōcēs oppressōrum adhūc audiuntur. Centum et quīnquāgintā mīlia hominum tabernāculīs teguntur. Turcae coepērunt in iūs vocāre architectōs opificēsque quī aedificia lābilia prō tūtīs venditābant. Antōnius porrō Guttērēs, praesēs Gentium Ūnītārum, poscit ex omnibus gentibus auxilium pecūniārium, quō miseriae Turcārum Sȳrōrumque subleventur. Novus praefectus Al-Caedae Saīf al-Adel, ōlim mīlēs Aegyptiacus, quī et partem ēgit in impetū quī saeculō vīcēsimō exeunte factus est in sedēs legātiōnis Americānae tam in Tanzanīā quam in Keniā sītās, secundum Coetum Ūnītārum Gentium praepositus est Al-Caedae gregī nōtissimō latrōnum. Ille nunc putātur inter Persās versārī, quamquam Persia ad Mahometanōrum factiōnem Siiticam, Al-Caeda vērō ad Sunniticam spectat. Americānī prōmittunt prō praemiō centiēns centēna mīlia dollārōrum eī, quīcumque al-Adel in dīciōnem Americānōrum reddiderit. Albertus Bacharach diem obiit Albertus Lībertus Bacharach, Americānus quī mediō saeculō vīcēsimō multa et mīra carmina composuerat, diem obiit. Quī ter palmam Acadēmiae, sexiēs palmam Grammaticam, et palmam Imāginis Orthicī Instrūmentī tulerat; septuāginta porro et tria carmina, quae ille panxerat, inter optima Americāna numerantur, inter quae nōtissima sunt Plūviae pergunt in caput meum cadere, et Quod nunc necesse est mundō (quod cecinit Iacobula DeShannon), et Precātiunculam precor (quod cecinit tam Arētha Franklin quam Diōnē Warwick). Quibus in carminibus prōgredī solēbant chordae aliter, atque audītor exspectābat, et instrūmenta īnsolita audiēbantur. Vīxit annōs nōnāginta et quattuor.
Jack Hanney has worked in the financial markets for over 20 years. At the age of 20 he studied under William O'Neill, America's most successful investor and founder of Investor's Business Daily. He is now one of the owners of Patriot Gold Group. Jack has written over $200 million in business and trades with Patriot. We'll discuss why buy gold, how to store gold/silver and what type of gold is best for you. We must hope for the best, but make plans for the worst. Call 800) 974-GOLD (4653)Jim O'Connor worked 42 years in the securities industry, He advised the California Senate Select Committee on rewriting investment law to prevent future bankruptcies as occurred in 1994 with Orange County. Mr. O'Connor won as a write in for a seat on the Arizona Corporation Commission where he's making differences. www.JimO'ConnorAZ.com
Concursus Corēānus Seulī in Corēā Merīdiānā, concursū multōrum in angustiīs factō, ad centum et quīnquāgintā iūvenēs compressī concalcātīve periērunt. Multī persōnātī et insolitō habitū indūtī repertī sunt, ut quī festōs diēs, ōlim vīgiliae omnium sanctōrum, nunc terriculāmentōrum puerīlium ut phasmatum veneficārumque, celebrārent. Turba autem celebrantium māior erat, quam ut angustae viae exitum praebēret: itaque comica festīvitas terriculāmentōrum facta est tragoedia verī terrōris, cum corporibus nimis artē pressīs corda hominum dēficere coepissent. Pōns dīlapsus Diē Sōlis, in Guzarātā cīvitāte Indiae, ad centum et trīgintā hominēs, quī pontem pedibus trānsībant, ponte ruptō in flūmen Machchu dictum lapsī periērunt. Pōns, quī centum annōs steterat et ante diēs quattuor refectus erat, nōn potuit onus tot hominum ferre. Russōrum nāvēs oppugnātae Ucraīnēnsēs coepērunt automatās nāvēs displōsīvās in māiōrēs Russōrum nāvēs immittere. Diē Saturnī novem automatae nāvēs et automata āeroplāna in classem Russōrum missa sunt, quārum trēs nāvēs automatae referuntur damnum intulisse in bellicās nāvēs Russōrum, inter quās Admīrantus Macarovius nāvis praetōria numeranda putātur, quamquam Russī dīxērunt ūnam tantum nāvem leve damnum sustinuisse. Russī porrō Britannōs culpant, quōs nunc dīcunt nōn sōlum illum impetum mōlītōs sed etiam dīruptiōnem petroleāriōrum ductuum Nordstream appellātōrum: quae omnia Britannī magistrātūs negant esse vēra. Pristina Russōrum nāvis praetōria Moscva nuncupāta mēnse Aprīlī est missilibus Ucraīnēnsium dēmersa. Anteā et ex annō millēsimō nōngentēsimō quīntō Russī nullam praetōriam nāvem āmīsērunt. Lūla victor Comitiīs cōnsulāribus in Brasiliā habitīs Ludovīcus Ignātius Lūla da Silva victor ēvāsit et summum magistrātum dēnuō obtinēbit. Jair igitur Bolsonārus, quī victus est, prīmus est praeses Brāsiliānōrum quī nōn potuit populō suādēre ut secundus cōnsulātus sibi tribuerētur. Lūla autem populō prōmīsit imparilitātem inter dītiōres et pauperiōres sē temperātūrum et tam natūram terrae silvārumque quam fiscum pūblicum dēfēnsūrum. Nōn tamen nisi quarta pars senātūs Lūlae audiēns dictō est vel cum suā factiōnī sociāta, quārē novus praeses cogētur multa negōtia agere variās inter factiōnēs. Erīcus Iōhannēs Baptista percussus In Haitiā diē Veneris percussus est Erīcus Iōhannēs Baptista, dux factiōnis Populāris et Natiōnālis et Prōgressīvae, in ferē eōdem locō ubi Ivō Buissereth senātor mēnse Augustō est occīsus; et decimō diē mēnsis Octōbris latrōnēs ā custōdibus pūblicīs comprehēnsī, custōdibus victīs, sunt ā suīs līberātī. Bocchītus Edmond, Haitiēnsium lēgātus in Americam missus, monet tōtam īnsulam posse in potestātem latrōnum dēvenīre, nisi mīlitēs aliēnī immitantur quī magistrātuum roborent auctōritātem. Baptista annōs vixit quinquāgintā et duōs. Imran Kahn vulnerātus Diē Iōvis Imran Kahn, quī ōlim summus magistrātus fuit Pacistāniānus, Vazīrabadae inter reclāmātiōnēs vulnerātus est ā sīcāriō, quī ā custōdibus statim comprehēnsus cōnfessus est sē scelus consultō patrāvisse. Kahn, quī in regimen reclāmābat et nova comitia indicenda postulābat, vel pede vel crūre est transfixus et multum sanguinis effūdit. Quinque aliī sunt vulnerātī et ūnus interfectus. Sīcārius dīxit sē ūnum et sōlum ēgisse, ut obstāret nē Imran Kahn cīvēs dēcipere mendāciīs pergeret. Saïfula Parācha līberātus Saïfula Parācha, omnium quī in Sinū Guantanamō vinculīs Americānīs tenentur aetāte provectissimus, līberātus est et suīs redditus. Senex septuāgintā quattuor annōs nātus ferē vīgintī annōs tenēbātur suspiciōne terrōris prōmōvendī, sed nullō crīmine est accūsātus. Parācha annō bis millēsimō tertiō captus erat Bancocī in Thailandiā, cum viderētur duōbus latrōnibus auxilium pecūniārium dedisse. In dīciōnem Pācistāniānōrum līberātus et suīs redditus, ferē statim ad popīnam McDonalds dictam cum familiā sē contulit. Būteō sānātus Būteō lagōpūs, quī mēnse Martiō āeroplānō praetervolante super āeroportū Seattlī Tacōmaeque laesus est, post longum spatium convalēscendī diē Mercuriī est līberātus. Collīsiō damnum in nōnnullās būteōnis pennās volātūs intulit, quārē necesse fuit ministrīs avem diū cūrāre et sānāre, ut prō amīssīs pennīs novās faceret, quibus volāre posset, necnōn ut līberārētur eō annī tempore quō solent būteōnēs migrāre, nē comitātū suōrum prīvārētur. Līberātus porrō est būteō nōn Seattlī, ubi āeroplānōrum perīculum est iam dēmonstrātum, sed Arcū, in parvō oppidō vallis Scagit dictae atque īnfrā Bellinghamiam sītō. Būteōnēs lagōpodēs hieme ad merīdiem migrāre solent, sed nīdōs fingunt in regiōne arcticā; itaque ministrī spērant būteōnem prope Bellinghamiam hiemem mānsūrum et vernālī tempore ad partēs arcticās migrātūrum.
Nordstream dīruptī Ductūs petroleāriī Nordstream dictī, tam prīmus quam alter et novus, sunt sub mare Balticō quattuor in locīs sed intrā ūnīus diēī spatium dīruptī, quod nōn cāsū sed cōnsultō factum esse putātur. Prīmus ductus gāsum nātūrāle seu subterrāneum ā Russīs in Ūniōnem Eurōpaeam attulerat, antequam Germānī aliīque Eurōpaeī commercium cum Russīs propter bellum, quod inter Russōs et Ucraīnēnsēs geritur, ēdictō prohibuērunt. Quaedam gentēs, pretiīs omnium mercium propter defectum gāsī auctīs, coeperant dubitāre utrum operae pretium esset illud gāsī commercium prohibēre et Russīs obsistere; quae dubia nunc omnia in cassum cadunt, cum ductūs petroleāriī sint dīruptī. Quod ēdictō magistrātuum revocābilī prohibitum erat, nunc irrevocābilī vī certissimē est sublātum. Incertum autem manet quae gēns potuerit et voluerit in illōs ductūs petroleāriōs damnum subaquāneum īnferre. Americānōrum mūseum speculātōrum renovātum Cum Americānōrum Centrālis Ēmissāriōrum Agentūra memōriam actūra sit anniversāriam septuāgēsimam et quīntam, mūseum speculātōrum et artis speculandī renovātum dēnuō aperītur. Mūseum autem, quippe quod intrā sēdem Agentūrae situm sit, nullum offert prīvātīs cīvibus accessum, sed illīs tantum quibus permittitur in Agentūrae mūrōs intrāre. Russī Russōrum praeses Vladimīrus Pūtin nūntiāvit quattuor regiōnēs, quās Ucraīnēnsēs suās esse dīcunt sed Russī mīlitēs possident, vidēlicet Cersonium et Transcatarrhactium et Fornācēs et Prātalia, suffrāgiīs populāribus lātīs, cōnstituisse in Russōrum dīciōnem transīre atque in Russiam foederātam iūrē ascīscī. Quae omnia omnīnō negant Americānī Ucraīnēnsēsque. Geōrgia Melōnia victrix Suffrāgiīs in Ītaliā diē Sōlis datīs numerātīsque, partēs dextrae victoriam tulērunt, inprīmīs Geōrgia Melōnia, quam vērīsīmile est fēminam prīmam fore prīmāriam ministram Ītalōrum. Ēius factiō, Frātrēs Ītaliae, quartam partem omnium suffrāgiōrum reportāvit; et cum factiōnibus Matteī Salvīniī et Silviī Berluscōniī cōnsociāta in ūtrāque senātūs camerā pollēbit. Melōnia prōmīsit vectigālia deminuenda adaequandaque, māiōrem cūram puerōrum habendam, plura mūnera quaestuōsa paranda; factiōnēs porrō dextrae cupiunt lēgēs recēnsēre ut prō ministrō prīmāriō sit praeses cīvium suffrāgiīs ēligendus. Flōrida procellā vexāta Flōrida cīvitās Americāna est magnā procellā “Ian” dictā vexāta. Incertum adhūc est quot hominēs perierint. Vīs ēlectrica dēfēcit trīciēs centēnīs mīlibus hominum. Comitātūs Lee et Charlotte, ubi procella prīmum in terram irrupuit, videntur ferē funditūs esse delētī; et omnia Fortilitiī Myers tecta ferē solō sunt adaequāta. Mīlitēs nāvibus vectī adhūc conantur per flūmina, quae olim viās erant, cīvēs invenīre spē salūtis destitūtōs. Prōditōrēs dēprehēnsī Jacobus Lee Henrīcus, Americānus medicus mīlitāris, Annaque Gabriēliāna, uxor, comprehēnsī sunt ac diē Iōvis accūsātī prōditiōnis, quippe quī cōnātī essent arcana Russīs vendere. Gabriēliāna, quae ipsa olim Russica erat et Ruthenicē loquitur, mēnse Augustō dīxit sē solēre lēgēs violāre, marītum autem esse ignāviōrem; sē patriam amāre et cupere quodlibet suppeditāre, quod Russīs esset auxiliō. Tandem aliquandō tabulās medicās et documenta varia mīlitāria speculātōrī trādidit Russicō. Ille autem nōn Russicus fuit, sed custos Americānus, quī simulāvit sē Russicum esse ut prōditōrēs dēprehenderet. Jacobus Lee Henrīcus, quī coram iūdice causam suam agēns genere ūtitur masculīnō, annō bis millēsimō quīntō decimō prīmus erat praefectus mīlitum, quī genus sibi seligeret fēmineum. Reclāmātur in Persiā Per Persiam adhūc reclāmātur in custōdēs pūblicōs et in magistrātūs, cum Mahsa Amīnia, fēmina vīgintī et duōs annōs nāta, mortua esset in pūblicā custōdiā postquam comprehēnsa esset capite apertō, sine rīcā quam lēgēs Mahōmetānae fēminīs iniungunt. Trēs et octōgintā reclāmātōrēs, quōs magistrātūs dīcunt tumultum mōvisse, referuntur esse interfectī. Ebrahīm Raīsī praeses Persārum Curdōs, inter quōs Amīnia vīxerat, et gentēs occidentālēs culpat. Comitia in Brasiliā habenda Diē Sōlis Brasiliānī praesidem sibi ēligent. Secundum eōs, quōrum est opīniōnēs cīvium metīrī, Iair Bolsonārus, praeses, ā Lūdovīcō Ignātiō Lūlā dē Silvā, quī ipse anteā bis ēlectus erat, vincētur. Auctīs pretiīs et sublātīs cibīs, cīvēs Brasiliānī, ut in multīs aliīs terrīs, videntur candidātō favēre quī prōmittit sē vitam factūrum faciliōrem. Trāmina dēnuō trānseunt Post duōs annōs, quōs propter luem corōnāriam commeātus inter Americam et Canadam cohibitus erat, trāmina ferriviāria Seattlum inter et Vancouverium dēnuō trānseunt per Bellinghamiam, quae ultima est urbs Americāna ante līmitem Canadēnsium sita. Quod cīvibus ūtrīusque gentis est magnō gaudiō, cum iter lītorāle per locōs dūcātur amoenissimōs.
Rolandus Ferdinandus in diciōnem Americānōrum redditus Iōhannes Rolandus Ferdinandus, quī ab annō bis millēsimō quartō decimō in mēnsem Iānuārium huius ipsīus annī praeses fuit Honduriēnsium, ā suīs cīvibus comprehēnsus est atque in diciōnem Americānōrum redditus. Accūsātōrēs Neoeborācēnsēs dīcunt Rolandum Ferdinandum, cum simulāret sē socium Americānōrum in illicitō cocaīnī mercātū reprimendō esse, rē vērā dōnīs mercātōrum cocaīnī corruptum cūrāvisse, ut venēnum in Americam per Hondūriam clam transportārētur. Diē Iōvis pristinus ille praeses est ipse in Americam vectus, ubi frāter iam vītam agit pūblicīs vinculīs onerātus. Raphaēl Corrēa petitur Iūdicēs Aequitōriānī, quī Raphaēl Corrēam Dēlicātum pristinum praesidem iam donōrum acceptōrum damnāvērunt, nunc quaerunt ut ille ā Belgīs, apud quōs fugitīvus habitat, secundum foedera et iūs gentium tradātur. Praeses autem prō suā parte dīcit sē asȳlum inter Belgās habēre, neque in Aequitōriam reversūrum ubi factiōsī inimīcī sē persequerentur. Pretium oleī palmārum glīscit Indonēsiānī magistrātūs ex inopīnātō interdīxērunt nē quis oleum palmārum ē fīnibus Indonēsiae exportāret, nē pretium oleī illīus, quod in arte coquināriā adhibētur, domī quidem augērētur. Forīs sine dubiō pretium iam magnum etiam augēbitur. Nam, ut Russia et Ucraīnā magnam vim frūmentī necnon etiam oleī hēlianthī exportāre solēbant, sīc Indonēsia maximam venditābat cōpiam oleī palmārum, quod omnium oleī generum est in tōtō mundō ūsitātissimum. Pretiīs oleī et frūmentī et fere omnis cibī auctīs, perīculum sēditiōnis et tumultūs imminet. Carolus Ghosn ā Gallīs petītus Carolus Ghosn, ōlim societātī autoraedāriae “Nissan” dictae praefectus et nunc fugitīvus quī ē manibus Iapōnum in Libanum ēvāsit, nunc quaeritur ā magistrātibus Gallicīs, quī mandātum comprehēnsōrium omnibus gentibus mīsērunt. Gallī enim suspicantur Carolum Ghosn pecūniam societātis autoraedāriae per negōtiātōrēs Omāniānōs fūrātum esse. Britannia et Ruanda In Britanniā, quō mīlia hominum, ē multīs gentibus oriundōrum, nuper sē cōnferunt, Prītī Patel, rēbus internīs praefecta, nuntiāvit omnēs, quī conantur in Britanniam contrā lēgēs migrāre, in Ruandam deportātum īrī. Ruanda ā Britanniā quadrāgiēs centēna mīlia passuum distat. Nec sōlī Britannī hoc cōnsilium capiunt: nam annō bis millēsimō quartō decimō Isrāēlītae etiam multōs, quī in suōs finēs migrāre temptāverant, in Ruandam et Ugandam mīsērunt, et Dānī nunc volunt cum Ruandēnsibus dē eōdem cōnsilō agere. Therēsa Māia, ōlim ministra prīmāria Britannōrum, cōnsilium vituperāvit, ut quod nec lēgitimum nec commodum neque efficax esset. Māia ipsa, tam cum rēbus internīs praefecta esset quam cum summum magistrātum obtinēret, identidem prōmittēbat sē actūram, ut numerus immigrantium dēminuerētur. Dē festīs tulipārum Aguntur diēs festī tulipārum, quae nunc pulcherrimē prope Bellinghamiam flōrent. In valle Skagit dictā, nōn solum deambulandum est per campōs tulipīs ornātissimōs, unde colliguntur et per tōtam rempūblicam mittuntur vēnālēs, sed etiam fabrī lignāriīque materiam caelant, et salmōnēs foris assantur, et laetī hominēs birotīs vehuntur. Festa usque per kalendās Māiās observābuntur.
THE WORD BECAME FLESH AND IS MARCHING ON . . . --- Send in a voice message: https://anchor.fm/divercity-1-love-gospel/message
Raedariī Canadēnsēs comprehēnsī Ottavae prope senātum Canadēnsium raedāriī, quī quinque hebdomadēs reclāmant in mandātum, quō prohibētur nē quis nisi īnsitiōne contra luem coronāriam munītus mercēs inter Canadam et Americam vehat, nunc ā custōdibus pūblicīs comprehenduntur et dē viīs āmoventur. Justīnus Trudeau, summus magistrātus Canadēnsium, ēdīxit, nē quid detrimentī rēs pūblica caperet, auctōritātem extraordināriam sibi arrogandam, ut raedae in viīs illegtimē statūtae uncō abstraherentur. Senātus, quem secundum lēgēs intrā hebdomadem oportet auctōritātem extraordināriam aut probāre aut abrogāre, nōn ante raedās abstractās et reclāmātōrēs comprehēnsōs congrediētur. Domūs quoque argentāriae, quibus raedāriī pecūniam suam crediderant, coactae sunt ā magistrātibus illam pecūniam retinēre; nec licet raedāriīs causam dīcere dē pecūniīs repetundīs. Nam decēna mīlia Americānōrum cōnāta sunt ad centiēs centēna mīlia dollāriōrum raedāriīs mittere Canadēnsibus. Ucraīna nōn excīsa Hāc quidem hebdomade nullī mīlitēs in Ucraīnam invāsērunt. Russī, quī magnās copiās ad līmitem mōvērunt, dīcunt sē mīlitēs suōs intrā suōs fīnēs exercēre, quod sit iniūriae nēminī. Americānī vērō et Britannī monent Russōs ideo simulāre sē mīlitēs exercēre, ut copiās habeant sīc parātās et dispositās quae facillimē in Ucraīnam impetum faciant; Russōs porrō cupere vītāre, nē Ucraīna in Cōnsociātiōnem Atlanticam ascīscātur. Nulla autem incursiō facta est, et pax adhūc manet inter Ucraīnōs et Russōs. Comitia Hongcongēnsia dīlāta Carola Lam, praefecta Hongcongēnsium, quōrum cīvitas ōlim erat lībera et populāris, nunc vērō sub tyrannide Sīnēnsium iacet, nūntiāvit comitia, quibus licet populō fingere sē quantulamcumque vōcem habēre et inter candidātōs Sinēnsibus dictō audientēs ēligere, esse propter perīculum luis corōnāriae in mēnsem Māium differenda. Rogāta an ipsa candidata futūra esset, nihil ad argumentum respondit. Gallī ē Maliā expellendī Mīlitēs Maliēnsēs, quī rempūblicam annō bis millēsimō vīcēsimō prīmō ēvertērunt atque auxilium ā Russīs impetrāvērunt, cēnsent Gallōs expellendōs. Gallī enim ab annō bis millēsimō tertiō decimō castra in Maliā et quattuor aliīs terrīs Africānīs pōnunt, unde latrōnēs Mahometānōs cohibeant nē rēs pūblicās ēvertant; sed in tribus terrīs, vidēlicet Maliā, Burkinā Fasō, et Tzadiā seu Garamantiā, mīlitēs magsitrātibus ōlim fidēlēs potius quam latrōnēs Mahometānī rēs pūblicās ēvertērunt. Emmanuēl Macrōn, summus magistrātus Gallōrum, nūntiāvit mīlitēs suōs intra sex mēnsēs in Nigritāniam dēductum īrī. Multī autem Maliēnsēs putant Gallōs parum fortiter fēcisse contrā Mahometānōs et fortasse ideō, quō diūtius auctōritās Gallica in Africā exerceātur. Mandāta Vasintōniāna mēnse Martiō abroganda Jacobus Inslee, summus magistrātus Vasintōniēnsium, nūntiāvit mandāta, quibus omnēs intūs saltem oportet pannum ante os gerere, diē vīcēsimō prīmō mēnsis Martiī tollenda. Opperiendum esse usque in Martium, ut pecūnia pūblicae salūtis tuendae dīcāta dē rē pūblicā cīvitātī transferrētur. Mandāta illa mediō annō bis millēsimō vīcēsimō invaluērunt. Quattuor partēs omnium Vasintōniēnsium iam sunt salūtiferā īnsitiōne rōborātae.
Dē Haitiā; Ōtōniēl captus; Mākō nubit; Rēspūblica Sūdāniēnsis dēnuō ēversa; Reclāmātiōnēs Aequitōriānae; Gallī nāvem piscātōriam capiunt; Aliēnī in Americam admittuntur; Festa marītima celebrantur.
Depois de um ano separados - frequentando escolas diferentes e conhecendo pessoas diferentes - os rapazes alugam uma casa de praia e prometem que será o melhor verão de todos os tempos. Mas, para que isso aconteça, vai depender das garotas. Entre festas de arromba, revelações chocantes e outras aventuras, os jovens descobrem que os tempos mudam e as pessoas também. Mas, no final das contas, é tudo uma questão de permanecer unidos.
Mesmo que Jim e Michelle namorem há vários anos, ela ainda fica surpresa quando ele pede sua mão em casamento em seu restaurante favorito. Depois que ela alegremente concorda, Jim pede aos seus melhores amigos, Kevin e Paul, para ajudá-lo a ter certeza de que tudo dê certo no dia do casamento. Com a aproximação do grande dia, um problema surge quando o trio descobre que seu amigo Stifler está na cidade.
Jim Levenstein, Kevin Myers, Oz Ostreicher e Paul Finch são quatro amigos virgens às vésperas do baile de formatura. Em meio a suas tentativas frustradas de fazer sexo com as namoradas, olhar mulheres nuas na internet e até mesmo atacar uma torta recém-saída do forno, os rapazes fazem um pacto e prometem deixar a virgindade para trás antes do baile de formatura. Agora eles têm 24 horas para cumprir esse acordo.
October 2020 was the 70th anniversary of the Chinese People's Volunteers' going abroad to fight America and aid Korea. First and foremost, I have to clarify a misconception about the Korean War. The war ended in a stalemate or a draw between the North and South Korea. But China won the war without question, why? When China joined the war, the American led “United Nations” troops were almost at the Chinese-Korean Border at the northernmost part of the Korean peninsula. When the armistice was signed three years later, the Chinese troops had pushed the American troops southwards for several hundred kilometers in the 38th parallel, the border that exists to this day. In other words, not only did Chinese troops stop American troops from taking over the entire Korean peninsula, but also defeated and drove them back southwards and held that position despite repeated American counter-attacks. The significance of this victory cannot be overstated.China Explained will show you that because of China's continued success in industrial upgrading, technological innovation and realizing its huge potential, it is an unstoppable process. The inevitable rise of China may feel intimidating and some simply reject it. Don't be. China's rise is part of the new global trend unlike what we have seen in the past one hundred years. Embrace the change and seize the opportunity.Creating original content is hard work, your support is what keeps us going. Please donate to this channel: paypal.me/ChinaExplained
Dydi Hollywood ddim wedi gweld cyfnod fel hyn erioed o'r blaen. Wedi i'r pandemig daro, mae'r Los Angeles Times yn amcangyfri bod 284,000 o bobl wedi colli eu swyddi o fewn y diwydiannau creadigol. Yn y bennod hon, mae Max a Jason yn trafod #metoo a BLM a sut mae diwydiant mor eiconig i America yn ailadeiladu yng nghwmni un sy'n ddwfn o fewn y diwydiant - Mêlisa Annis. Hollywood has never seen a time like this. Since the pandemic hit, the Los Angeles Times estimates that 284,000 people have lost their jobs within the creative industries. In this episode, Max and Jason discuss how #metoo, BLM and the pandemic is affecting an iconic American industry with Mêlisa Annis in New York.
Americam earnings' season comes alive from tomorrow onwards
Novum vīrus corōnātum; Indūtiae in Afghaniā; Dē comitiīs Americānīs; Bolsonārus Americam vīsitat; Graecī fīnēs tuentur; Sȳria et Libya sociantur; Vehicula pūblica sine vectūrā.
Novum vīrus corōnātum; Indūtiae in Afghaniā; Dē comitiīs Americānīs; Bolsonārus Americam vīsitat; Graecī fīnēs tuentur; Sȳria et Libya sociantur; Vehicula pūblica sine vectūrā.
Moe talks with Janie McDermott, who shares her grief of going blind in her early thirties, as a Deaf woman with three young daughters and divorce looming on the horizon. https://www.helenkeller.org/hknc http://thelighthousefortheblindinc.org/ https://www.tactilecommunications.org/ https://www.moonpalacemusic.com/ https://www.patreon.com/juliamassey
Raising Cain is an Americam idiom meaning to cause a commotion and to start trouble. It is the responsibility of the parent to raise our children properly, moreover we should raise our children in a Godly fashion. When we neglect this, we unleash on the public a monster that everyone must deal with and you do a discredit to your own flesh and blood. It is imperative that as parents we do not find ourselves "Raising Cain". Log in to blogtalkradio/pjcmedia.com or call in 646 668-8485 to The Marriage Playbook with coaches Eric and Fran 7PM EST Monday to hear this informative episode.
Topic: Storm Front Dresden Files Book #1 by Jim Butcher Hosted by: Tracy Holtz tracy@podnutz.com Jonathan Nadeau Coming up next: Going Home by A. Americam
https://www.virginradio.it/audio/absolute-beginners/197467/Guess-Who---Americam-Woman.htmlhttps://www.virginradio.it/audio/absolute-beginners/197467/Guess-Who---Americam-Woman.htmlMon, 15 Feb 2016 16:15:47 +0100Virgin RadioVirgin Radiono0
Where is NASA going? It's time to play space cowboy, BUT not for Americam legend Gene Cernan. On Larson. Now.
This podcast will introduce you to common American idioms related to the subject of nature. In the first half of the podcast we will review the expressions. The second half is a dictation exercise that will test your understanding of these idioms. If you would like a full transcript of this podcast or additional exercises, please write to us at ESLHCMC@gmail.com Nature is all around us. It is the air we breathe, the water we drink, the food we eat, and the stones we build with. Nature is a complex system that extends from the dark underground labyrinths up to the highest billowing clouds. The sun and moon hold a great influence over nature as well. Our entire world has been sculpted by these forces of nature, by what some call, Mother Nature. Here are just a few common idioms and proverbs related to the wonder that is nature. To reach for the stars = to have high or ambitious aims under the sun = everywhere, anywhere, everything or anything make hay while the sun shines = take advantage of the opportunity while it lasts many moons ago = a long time ago. come back down to earth = return your thinking to serious or realistic matters like nothing on earth = very strange or unique cannot see the forest for the trees = fail to understand the main point because your focus overwhelmed by the details to make waves = to make an intentional impression or to cause trouble come rain or shine = no matter if it rains or not be as right as rain = be correct, comfortable or perfect when it rains, it pours = it is common for a misfortune to be compounded by another misfortune under the weather = ill or in low spirits. To weather the storm = to be strong and survive a negative situation against nature = unnatural or immoral. the nature of things = inevitable or the normal procedure to be snowed under = to be overwhelmed or to be completely busy it's an ill wind that blows no good = few things are so bad that no one profits from them to be at sea = to be confused or unable to decide Dictation exercise A long time ago, there was a little boy called William. His family lived in seclusion surrounded by a forest. William's mom warned him never to wander off but William was a fidgety boy. He often wondered what was out there beyond the forest. While his mom was completely busy with cooking, cleaning and unnamed chores, William wanted to do something more special with his life. In his normal routine, William would get in trouble and be in the doghouse with his mom most of the time. One time he dragged home a dead animal that looked too strange to describe. Another time he made a little dinghy and tried to sail out to sea. He found himself sailing against the tide and went nowhere. Another misfortune happened and he had to survive a storm and swim back to shore. His mother thought she lost him but found him lying on the beach half alive. His mother tried to make him see the consequences of his actions and that she would not stay healthy and young forever. He should start thinking seriously and stop putting himself in danger. For her, adventures were only trouble without any benefit. Her advice, however, fell on deaf ears. William got up at the crack of dawn everyday, regardless of the weather. His early start meant he could stay out longer, since he believed in never missing an opportunity that presented itself. One day his mom felt ill and couldn’t cook William a meal. William tried his hand at cooking but he was confused with his mom's recipes. First he burnt the food, then the kitchen caught fire. At the end of the day, he managed to feed his mom and himself, just barely. It was a turning point in his life. Since then, he spent more time at home, helping his mom around the house. Cooking was now the real adventure for William. THE END